PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 2r

Facsimile

et similia versatur, phisica utique nominabitur, huiuscemodi in essentia in coruptibilibus, ut in pluribus, et sub lunari spera conversante. Verum eius que secundum species motusque transitorios attenditur qualitatis declarativa species, figure, scilicet multitudinis et magnitudinis, ampliusque loci et temporis et similium quesitiva existens, quasi mathematica determinabitur, huiuscemodi essentia quasi inter illa duo cadente, non solum eo quod et b b] om. V2V4B per sensum et sine sensu intelligi possit, sed et eo quod omnibus simpliciter existentibus accidat tan mortalibus quam immortalibus, his quidem semper secundum speciem inseparabilem variatis coalterata, illis autem que sempiterna ethereeque nature coobservans immobilem speciei immutabilitatem. Ex quibus attendentes quoniam alia quidem duo genera theoretici potius utique quis oppinionem quam conceptionem scientialem dicat, – theologicum quidem propter omnifariam inapparens ipsius et incomprehensibile, phisicum vero propter materie instabile et inmanifestum –, quasi propter hoc utique desperandum de his concorditer intelligere philosophantes, solum autem mathematicum, si quis huic diligentiam exibeat inquisitionis, firmam stabilemque fide intendentibus notitiam dabit, velut utique demonstratione per indubitales vias facta, aricmeticam scilicet et geometriam, omnis quidem huiusmodi specculationis maxime pro viribus curam agere propulsi sumus, verum eius que specialiter que specialiter] inv. V2V4B circa divina et celestia intelligitur, eo quod hec sola circa semper se semper se] inv. V2V4B eodem modo habentium considerationem versatur et, propter hoc, potens et ipsa circa propriam quod quod] quidem V2V4B conceptionem neque inmanefestam neque inordinatam existentem semper eodem modo se habere, quod est proprium sciencie, ad alias vero non minus illis ipsis cooperari. Speciei quippe theologice hec utique potissimum viam preparabit, sola potens bene coniectare immutabilem ac segregatam operatione ab eorum que circa sensibiles quidem et moventes atque motas, sempiternas vero et impossibiles impossibiles] impassibiles V4B substantias propinquitate accidentium circaque lationes et ordines motuum.

Ad phisicam quoque non minimum utique confert, fere enim universale materialis essentie proprium ab ea que circa transituum transituum] transitivum V2 motum ydiotropia declaratur, ut corruptibile quidem ipsum et incorruptibile a recto et circulari, ponderosum vero et leve sive passivum et activum ab eo qui in medium et eo qui a medio.

Ad eam quoque que secundum actus et mores bonitatem omnium hec utique maxime vel conponet perspicaces a circa divina contemplata similitudine et bono ordine et mediocritate et modestia, amatores quidem faciens assequentes divini decoris huius, assuefaciens autem et quasi natura tribuens ad similem anime constitutionem. Hunc ergo semper et eodem modo se habentium contemplationis amorem temptamus et ipsi continue exaugere, discentes quidem iam talium mathematum comprehensa a proprie et inquisitive ipsa accedentibus, volentes vero et ipsi tantam appositionem conferre, quantam fere usque ad nos ab illis anteactum tempus sunggere sunggere] suggere V2 suggerere V4B poterit. Et quanta ergo impsenti impsenti] in presenti V2V4B arbitramur nobis venisse in lumen, per brevia ut est maxime, et ut illi qui ian aliquantum incubuere his assequi valeant, temptabimus memorare, perfectionis quidem negotii causa universa ad celestium utilia contemplationem ordine proprio exponentes, ne vero longum sermonem faciamus, a veteribus quidem examinata pertranseuntes solum, que vero sive nullatenus comprehensa sive non ut inerat commode, hec pro facultate pertractantes.

⟨I.2⟩ De ordine theorematum

Proposite vero nobis coordinationis antecedit quidem universalem totius terre ad totum celum videre habitudinem. Eorum vero que secundum partem iam et deinceps primum quidem erit de positione obliqui circuli et locis eius que penes nos habitabilis rationem pertransire, amplius et de ipsorum adinvicem secundum unumquenque orizontem penes inclinationes facta in ordinibus differentia, – premissa enim istorum consideratio consideratio] contemplacio V2 reliquorum contemplationem contemplationem] consideracionem V2 facilioris exhibet vie –; secundum vero de solari motu et lunari, et his superaccidentibus pertractare, – absque enim istorum preconceptione nec ea que circa stellas attenduntur possibile utique fiet ad plenum contemplari. Ultima vero existente, ut ad ipsam efodum, de stellis ratione, preordinabuntur quidem congrue et hic que de fixarum spera; sequentur vero que de quinque planetis dicenda videbuntur.

Istorum vero singula demonstrare temptabimus, principiis quidem et quasi fundamentis in adinventionem adinventionem] adventionem V2 utentes evidentem apparentibus et indubitatis et antiquarum et earum que secundum nos observationum, conceptionum autem eas que deinceps adaptande per eas que in linearibus efodis demonstrationes. Universalis ergo prelibacio talis utique erit, quoniam celum et spericum est et sperice fertur et quoniam terra figura quidem et ipsa sperica est ad sensum ut secundum omnes partes sumpta; positione vero media totius celi iacet centro similiter, magnitudine autem distantia et distantia et] inv. V2B puncti rationem optinet ad fixarum speram, ipsa nullum motum faciens transitivum. De horum autem unoquoque commemorationis causa breviter pertransibimus.

⟨I.3⟩ Quoniam sperice celum fertur

Igitur primas quidem sententias de his a tali quadam observatione probabile veteribus advenisse. Videbant enim et Solem et Lunam et alia sidera ab ortu semper in occasum ferri secundum equidistantes alternis circulos, et inchoantia quidem de deorsum ab imo et quasi ex ipsa terra sursum ferri, elata vero paulatim in excelsum, deinde rursum proportionaliter et circumire et in imo ferri et usque quo perfecte quasi terre incidentia disparerent, dehinc