le vero borealem quidem semicirculum perambulante, gnomonum umbre declinant ad meridiem, australem vero ad arctas. arctas] arctos V2F1 Et est hic qualium gnomon lx, talium utraque et estiva umbra et hiberna xxvi et dimidii ad proximum. Dicimus autem universaliter umbras que in meridiebus fiunt et ut nullo cura digni differentes, eo quod non omnino in ipsis meridiebus et equinoctia et conversiones compleantur. Eis autem qui sub equinoctiali ad verticem quidem fiunt astrorum quecumque in ipso equinoctiali circumlationes periforas faciunt, cuncta vero et orientia apparent et occidentia, spere polis in ipso orizonte existentibus nullumque circulum facientibus, neque parallilorum semper apparentem semper ne semper ne] semperve V2 disparentem, neque meridianorum colurum. Habitationis ante ante] autem V2F1 esse quidem sub equinoctiali contingere aiunt, ut valde eucrato, eo quod Sol eis que ad verticem punctis minime immoretur, veloci facta circa equinoctiales portiones secundum latitudinem recessione, unde utique estas eucrata sit, neque in conversionibus multum distat ab eo quod ad verticem, quare neque hyemem validam facit. Que vero sint habitationes, non utique habemus persuasibiliter dicere. Inpenetrabiles enim sunt usque in presens eis qui in ea que penes nos habitabili et oppinionem magis utique quis quam hystoriam arbitretur ea que dicuntur de ipsis. Propria ergo eius quidem qui sub equinoctiali parallili, concolligenti dicere, hec utique erunt. De reliquis vero, a quibus et habitationes estimant aliqui comprehendi, adnectemus illa communius, ne in unoquoque dicamus idem, quoniam videlicet eorum qui deinceps uniuscuiusque in verticem fiunt astrorum, quecumque equali periferia distiterint ab equinoctiali in eo qui per polos ipsius circulo, qua et ipse subiectus parallilus distat, et quoniam apparens quidem semper fit is circulus qui polo quidem boreali polo equinoctialis, spatio vero poli elevatione describitur, stelleque sub isto deprehense semper apparentes, disparens vero semper circulus qui polo quidem australi, australi] add. polo V2 spatio vero eodem scribitur et que in isto stelle semper disparentes.
Secundus vero vero] om. V2F1 fit parallilus, secundum quem maxima dies horarum est equinoctialium xii et quarte. Iste vero distat ab equinoctiali gradibus iiii et quarta et scribitur per Talbanen Talbanen] Taprobanen V2 insulam. Est autem et iste amphischiorum, Sole rursum bis sub eo habitantibus facto ad verticem et gnomones in mensuranibus mensuranibus] mesuranisibus V2F1 aschios faciente, quando distat ab estiva conversione in utraque parte gradibus lxxix et dimidio. Quare, clix ipso perambulante, gnomonum umbre declinant in australia, reliquos autem cci, in borealia. Et est hic qualium gnomon lx, talium equinoctialis quidem umbra iiii iii xi, estiva vero xxi iii, hyemalis autem xxxii.
Tertius est parallilus, secundum quem fit maxima dies horarum equinoctialium xii et dimidii, distatque iste ab equinoctiali gradibus viii xxv et describitur per Abalitum sinum. Est autem et amphischiorum iste, Sole bis his qui sub eo facto supra verticem et gnomonas in mesuranibus mesuranibus] mensuranisibus V2F1 aschios fatiente, quando ab estiva conversione distat in utraque parte gradibus lxix. Quare, cxxxviii quidem ipso perambulante, gnomonum umbre declinant ad meridiem, reliquos autem ccxxxii, ad arctos. Et est hic qualium gnomonum lx, talium quidem equinoctialis umbra viii et dimidii et tertie, estiva vero xvi dimidii iii, hyemalis autem xxxvii dimidii iii xv ii.
Quartus parallilus est, secundum quem fit longissima dies horarum equinoctialium xii dimidii et iiiia, distatque iste ab equinoctiali gradibus xii et dimidio. Et scribitur per Adolitum Adolitum] Adoliticum V2 calpum. Est vero et ipse amphischiorum, Sole rursum bis eis qui sub ipso facto in vertice gnomonasque in mesuranisibus fatiente aschios, quando conversione distat ab estiva in utraque parte gradibus lvii xii iiia. Quare cxv iiia ipso perambulante, gnomonum umbre declinant ad meridiem, reliquos autem ccxliiii xii ad arctos. Et est qualium gnomon lx, talium equinoctialis quidem umbra xiii iiia, estiva vero xii, hyemalis autem xliiii dimidii via.
Quintus est parallilus, secundum quem fit dies productissima horarum equinoctialium xiii, distatque iste ab equinoctiali gradibus xvi xxvii vel xxxvii et scribitur per Meroem insula. insula] insulam F1 Est vero et ipse amphischiorum, Sole bis sub eo habitantibus facto ad verticem gnomonasque in mesuranisibus aschios faciente, quando distat ab estiva conversione in utraque parte gradibus xlv. Quare, xc quidem eo percurrente, gnomonum umbre declinant ad meridiem, reliquos vero cclxx, ad arctos. Et est hic qualium gnomon lx, talium equinoctialis quidem umbra xvii dimidii iiiia, estiva vero vii et dimidii iiiia, hyemalis autem li.
Sextus est parallilus, secundum quem fit maxima dies horarum equinoctialium xiii et quarte. Distat autem ab equinoctiali gradibus xx xiiii minutis describiturque per Anapaton. Est vero et ipse amphischiorum, Sole eis qui sub ipso bis facto supra verticem gnomonasque in meridiebus aschios faciente, quando conversione distat ab estiva in utraque parte gradibus xxxi. Quare, lxii quidem ipso perambulante, gnomonum umbre declinant ad meridiem, reliquos autem ccxcviii, ad arctos. Et est hic qualium gnomon lx, talium equinoctialis quidem umbra xxii via, estiva vero iii dimidii iiiia, hyemalis autem lviii via.
Septimus est parallilus, secundum quem fit maxima dies horarum equinoctialium xiii et dimidii distatque iste ab equinoctiali gradibus xxiii li minutorum. Scribiturque per Sienem. Primus vero est iste parallilus eorum qui eteroschii nominantur. Numquam enim sub eo habitantibus in meridiebus gnomonum umbre declinant ad meridiem, sed in ipsa quidem sola estiva conversione Sol eis fit ad verticem gnomonesque aschii conspitiuntur. Tantum enim distat ab equinoctiali, quantum et estivum tropicum punctum. Omni vero alio tempore gnomonum umbre declinant ad arctos. Et hic est qualium gnomon lx, talium equinoctialis quidem umbra xxvi et dimidii, hyemalis autem lxv dimidii iiia, estiva vero aschios est. Sed et omnes isto borealiores parallili eum usque qui nostram deteriat habitabilem ethe