PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 3v

Facsimile

Secundum eadem vero eis que ante ostendetur quoniam nec quemcumque motum in predictas obliquas partes terram passibile passibile] possibile V2B facere, penitusve transire aliquando ab eo qui secundum centum loco. Eadem enim acciderent utique, que et si positionem aliam preter medium habens contingeret. Quare mihi videtur utique superflue utique superflue] inv. V2 quis et eius que in medium lationis inquirere causas, semel quoniam et tellus medium optinet locum mundi, et in ipsam pondera feruntur universa, ita existente evidente ex ipsis apparentibus. Et illud vero solum promtissimum utique in huiusmodi conceptione fiat, sperica et media universi, ut diximus, tellure demonstrata, in omnibus simpliciter eius partibus et nutus et pondus habentium corporum laciones, dico autem proprias eorum, ad rectos angulos semper et ubique fieri educto per eum qui secundum illapsum fit contactum indeclinato epipedo. Manifestum enim propter hoc ita se habere, quoniam et, nisi reciderentur a telluris superfitie, laciones omnino utique in ipsum centrum pervenirent, quoniam et in centrum ducens recta ad rectos angulos semper fit per eam que secundum contactum sectionem contingenti speram epipedo. Quicumque non non] vero V2B preter oppinionem autimant autimant] autumant V2B neque sedere alicubi neque ferri tantum terre pondus mihi viderentur ad eas que secundum ipsos passiones et minime ad universi proprium aspitientes comparationem fatientes falli. Non enim utique mirabille puto eis amplius hoc appareat, si sciant quoniam hec terre magnitudo toti continenti corpori comparata ad ipsum puncti rationem habet. Possibille enim ita extimabitur id, quod secundum proportionem minimum ab eo quod omnino est maximum et omimeron omimeron] omiomeron V2 sustineri et obfirmari undique equaliter et similli inclinatione, deorsum quidem vel sursum ad ipsam nichillo existente in mundo, quemadmodum nec in spera tale quid utique quis intelliget, earum vero que in ipsis concreationum concreationum] concretionum V2 quantum in propria et secundum naturam earum latione levibus quidem et leptomeris in id quod extra et quasi ad circumferentiam flagellatis, visis vero in id quod penes singulos sursum motum facere, eo et quod et quod] inv. V2B omnium nostrum quod super caput sursum vero vocatum, ipsum quoque quasi ad continentem nutum habeat superfitiem, gravibus autem et pachimeris in medium et quasi ad centrum delatis, visis vero in id deorsum cadere, eo quod et omnium rursus nostrum quod ad pedes vocatum autem deorsum, ipsum quoque nutum habeat ad centrum terre, concessum quoque convenienter circa medium sumentibus sub adinvicem undique equali et similli retentione et obfirmatione. Ideo et competenter deprehenditur totum stereoma terre, maximum ita ens ut ad ea que feruntur in ipsam et sub valde minimorum ponderum motu quoniam undique inconcussa utique universa utique universa] om. V2B et quasi concidentia recipiens. Si vero et ipsius esset utique latio communis et una et eadem ponderibus aliis, manifestum quoniam precedet utique universa propter tantam magnitudinis yperbolem deorsum lata et reliquerentur quidem et animalia et particularia ponderum in aere equitantia, hec vero vellocissime omnino utique excederet et ab ipso celo. Verum talia quidem, cogitata etiam solum, omnium utique ridiculosissima apparebunt. Iam vero aliqui, sicut existimabant existimabant] existimant V2B persuasibilius, his quidem non habentes quod contradicant assentiuntur, putant vero ipsis nichil contratestari, si celum quidem immobile supponant verbi gratia, terram autem circa ipsum axem versam ab occidente in orientem quaque quaque] itaque V2 die una ad proximum circumversione, vel et ambo moveantur quamque quamque] quantumcumque V2 quantumque B tantum et circa eundem axem, ut diximus, et commetibiliter ei que ad alterna circumprehensioni. Latuit autem ipsos quoniam propter ea quidem que circa astra apparent nichil utique forsan prohiberet sed sed] secundum V2B simplitiorem intellectum hec ita se habere, ab eis vero que circa nos ipsos et aera accidentibus valde siquidem ridiculum apparebit quod huiusmodi. Ut enim concedamus eis quidem preter naturam ita subtillissima quidem et levissima vel omnino non moveri, vel indifferenter eis que contrarie sunt nature, eis quoque que circa aera minusque subtilibus evidenter ita celeriores terrestrioribus universis facientibus lationes, grossisima vero et gravissima motum proprium acutum sic et equalem facere, terrestribus rursum, ut fatentur, nec ad eum qui ab aliis motum apte interdum se habentibus, attamen terre siquidem conversionem omnium simpliciter motuum qui circa ipsam vallidissimam fieri fatebuntur, velut utique tantam brevi in tempore fatientem restitutionem, quare universa utique in ipsa minime iaccentia unum semper contrarium motum terre fatientia apparentur, et neque nubes neque aliud volitantium vel proiectorum aliquid progrediens ad orientem aliquotiens ostenderetur, precedente semper omnia terre et ad orientem motum presumente, quare reliqua universa in ea que ad occidentem et relicta videri cedere. Si enim et aera dicant simul ipsi circumduci secundum eadem et equali velocitatem, nichilominus secundum ipsam facte concrectiones concrectiones] concreciones V2 semper utique videbuntur ab utrorumque motu derelinqui, vel si et ipsa quasi unita simul aeri circumagentur, neutrum iam utique neque precedentia neque derelicta apparerent, verum manentia semper et neque in volitationibus neque in proiectionibus trasmutationem aliquam fatientia seu transitum; que omnia ita videmus aperte consumata, quasi neque tarditate aliqua omnino, neque celeritate ab eo quod non stet ipsis tellus consequente.

⟨I.8⟩ Quoniam due differentie primorum motuum sunt in celo

Has quidem ypotheses in particulares tradictiones hisque consequentes neccessario prelibatas sufficiet et usque tanta velut in capitulis substitui, confirmandas et perfecte testificandas ex ipsa consequenter ac deinceps demonstrandorum ad apparentia simphonia. Ad hec vero amplius et illud universalium iuxte iuxte] iuste B quis utique prelibandum arbitretur, quoniam due differentie primorum motuum sunt in celo: una quidem sub qua ab oriente in occidentem feruntur universa, semper eodem modo et equa celeritate circumductionem fatiente secundum equidistantes sibi invicem circulos, huius equaliter universa circumagentis mani