Sol circa extema erat Virginis. Quare post vii horas equinoctiales ab ea que in xvia meridie in Alexandria factum fuit tempus medium eclipseos. Est autem et quod ab eis que secundum primum annum Navonassari epochis tempus annorum egyptiacorum dxlvi et dierum cccxlv et horarum equinoctialium simpliciter quidem vii, examina examina] examinate V2 vero vi et dimidii, secundum quod tempus rursum reperimus Solem quidem optinentem examinate Virginis gradus xxvi et via, Lunam vero medie quidem Piscium gradus xxii, examinate gradus autem xxvi et viiam, propter secundum anomaliam distare ab apoguio epicicli gradibus ccc et lxis xiii. Eam vero quam deinceps eclipsim dicit factam fuisse lvo anno eiusdem periodi secundum Egiptios Mechir ix. Incepit autem noctis preteritis horis v et tritimorio et defecit tota. Factum est ergo principium quidem eclipseos post xi et iii horas equinoctiales ab ea que in ixa meridie, quoniam quidem rursum Sol circa extrema erat Piscium. Medium autem tempus post xiii et iii horas equinoctiales, propter Lunam totam defecisse, et est quod ab epochis usque hoc tempus annorum egiptiacorum dxlvii et dierum clviii et horarum equinoctialium tam simpliciter quam examinate examinate] add. ad proximum xiii et iii, ad quod tempus similiter reperimus Solem quidem examinate V2F1 optinentem Piscium gradus xxvi et xvii, Lunam vero medie quidem Chelarum gradus et vii, examinate vero Virginis xxvi et xvi, quoniam quidem secundum anomaliam distabat ab apoguio gradibus cix et xxviii. Colligitur autem et a prima eclipsi in secunda distantia dierum clxxviii et horarum equinoctialium vi et dimidii et iiia, graduum vero clxxx et xi, Iparco faciente demonstrationem velut distantia ista dierum quidem existente clxxviii et horarum vi equinoctialium, graduum vero clxxx et xx.
Tertiam vero dicit eclipsim factam fuisse eodem lvo anno secunde periodi, secundum Egiptios Mesori v. Incepit autem noctis preteritis horis vi ideo, et defecit tota. Medium vero eclipsis tempus dicit factum fuisse circiter horas maxime viii et tritimorion, hoc est post duas horas temporales et iiia a mesonictio. Verum Sole existente circa media Virginis, in Alexandria noctis hora temporum est xiiii et iiarum quintarum. Due ergo hore temporales et iiia faciunt equinoctiales ad proximum duas et iiiiam, quare factum fuit medium tempus tempus] add. post V2F1 xiiii horas equinoctiales et iiiiam ab ea que in vo meridie, et est rursum quod a epochis usque hoc tempus annorum egiptiacorum dxlvii et dierum cccxxxiiii et horarum equinoctialium simpliciter quidem xiiii et iiii, examinate vero xiii et dimidii et iiii, ad quod tempus reperimus Solem quidem obtinentem examinate Virginis xv gradus et xii, Lunam vero medie quidem Piscium gradus x et xxiiii, examinate vero gradus xv et xiii, quoniam quidem secundum anomaliam distabat ab apoguio epicicli gradibus cxlix cxlix] ccxlix V2F1 et ix. Colligitur autem et a secunda eclipsi in tertiam distantia dierum quidem clxxvi et duarum quintarum unius hore equinoctialis, graduum vero clxviii et lv, Iparco rursum supponente et istam differentiam dierum clxxviii et unius tertie hore equinoctialis, graduum vero clxviii et xxxiii. Et hic ergo apparet mentitus in gradibus quidem vi et iiia ad proximum unius gradus, in diebus autem dimidio et iiia et xiia ad proximum unius hore equinoctialis, que et in ipsa possunt differentiam cura dignam circa ypotheseos proportionem operari. Facta est ergo nobis sub visum et preiacentis dissonantie causa, et quoniam confidentes utique adhuc magis coutemur secundum nos demonstrata ratione anomalie in coniugationibus Lune, et istis ipsis eclipsibus consonis maxime nostris ypothesibus inventis.
Claudi Ptolomei mathematicarum quartus liber explicit.
⟨V⟩
Primum de constructione astrolabii organi
Secundum de ea que ad duplam anomaliam Lune ypothesi
Tertium de quantitate eius que penes Solem anomalie Lune
Quartum de proportione excentroticos lunaris circuli
Quintum de prosnensi prosnensi] prosneusi V2F1 epicicli Lune
Sextum quomodo per lineas a periodicis motibus examinatus Lune progressus sumatur
Septimum negotium canonos universalis anomalie Lune
⟨O⟩ctavum de universali compoto Lune
Nonum quoniam cura nulla digna fuit differentia in sinzugiis penes encentricum encentricum] excentricum V2F1 Lune circulum
Decimum de permutationibus Lune
Undecimum de constructione organi paralictici
Duodecimum apodixis apostimatum Lune
Tertiumdecimum de quantitate apparentium in sizugiis diametrorum Solis et Lune et umbre
Quartumdecimum de solari apostimate eique coostensis
Quintumdecimum de magnitudinibus Solis et Lune et terre
Sextumdecimum de particularibus permutationibus Solis et Lune
Septimumdecimum canon paralacticus
Octavumdecimum de permutationibus distinctione
Incipit quintus
⟨V.1⟩ De constructione astrolabii organi
Causa vero earum que ad Solem sinzugiarum et sinodicarum vel panselinicarum et secundum ipsas conplectarum eclipsium suffitientem reperimus expositam in prima et simplici anomalia ypothesim, etsi ipsi solum ita nobis sumatur. Verum tamen ad particulares in aliis ad Solem figurationibus progressiones nequaquam utique suffitientem quis ipsam inveniet, propter et secundam, ut diximus, deprehendi Lune anomaliam penes eas que ad Solem distantias, restitivam restitivam] restitutam V2F1 vero in primam secundum utrasque sinzugias, maximam vero factam secundum utrasque dichothomias. Inducti vero sumus in huiusmodi congnitione congnitione] cognicionem V2F1 et fidem et et] add. ab V2F1 observatis sub Yparco et descriptis Lune progressionibus et ab nobis ipsis sumptis per ad huius huius] huiusmodi V2F1 nobis constructum organum, continens vero modum hunc. Duos enim circulos sumentes diligenter tornatos et tetragonos superfiticientibus, et simmetros quidem magnitudine, undique vero equales et similles, adinvicem coaptavimus secundum diametrum ad rectos angulos in eisdem superfitiebus, quare alterum quidem ipsorum intelligi eum qui per media animalia, alterum vero per polos ipsius et equinoctialis factum meridianum. In quo sumentes a tetragoni latere eius qui per media animalia circuli polos determinancta determinancta] determinantia V2F1 puncta et empolizantes utraque chilindriis prominentibus et ad exteriorem et ad interiorem superfitiem ad eam quidem que exterius