PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 71r

Facsimile

⟨IX.7⟩ Demonstratio apoguii stelle Mercurii

His consideratis, sumpsimus primum secundum quas partes est eius qui per medias imagines animalium circuli apoguion stelle Mercurii ad hunc modum. Quesivimus enim maximarum apostasium observationes, in quibus orientales progressiones occidentalibus equaliter a solari media progressione, hoc est ea que stelle, distiterit. Hoc enim invento, ex quibus demonstravimus neccessarium est medium duarum progressionum punctum eius qui per media apoguion excentrici continere. Sumpsimus ergo in hoc observationes paucas quidem, propter raro huiusmodi coniunctionem diligenter inveniri, potentes tamen sub visum ducere propositum, quarum noviores quidem hee sunt. Observavimus enim nos xvi anno Adriani secundum Egiptios mensis Phamenoth xvia in xviia vespere Mercurii stellam per astrolabii constitutionem plurimum distantem a media Solis progressione. Tunc vero et perspecta ad lucentem yada optinens apparebat secundum longitudinem Piscium gradum i dimidium. Verum secundum expositum tempus Solis progressio media obtinebat Aquarii gradus ix dimidium iiiia. Maxima ergo a media distantia occidentalis facta est xxi et iiiia graduum. Et xviiio anno Adriani secundum Egiptios mensis Epiphi xviii in xixa mane in maxima existens distantia stella Mercurii valde subtilis et obscura apparens, conspectaque ad lucentem yada optinens apparebat Tauri gradus xviii dimidium iiiia. Sed et secundum illud tempus optinebat medius Sol Geminorum gradus x et hoc ergo maxima a media distantia orientalis facta est equalium xxi et iiiia graduum. Quare, quoniam secundum alteram quidem observationum medie stelle progressio optinebat Aquarii gradus ix et dimidium iiiia, at vero secundum alteram Geminorum gradus x. Medius autem istorum punctus eius qui per media continet Arietis gradus x minus habentem viiiam partem unius gradus, secundum hanc utique erit tunc portionem per apoguii diametros. Rursum nos observavimus per astrolabium primo Antonini anno secundum Egiptios xxa mensis Epiphi in xxia vespere Mercurii stellam plurimum distantem a Solis media progressione. Conspecta autem tunc ad eam que in corde Leonis optinens apparebat Cancri gradus vii. Sed et secundum expositum tempus medius Sol optinebat Geminorum gradus x et dimidium. Facta est ergo maxima a media distantia occidentalis graduum xxvi et dimidii. Similiter autem in iiiio anno Antonini mensis Phamenoth xviiia in xixa mane rursum in maxima existens differentia et conspecta ad vocatam Antarim optinens apparebat Capricorni gradus xiii et dimidium, medio Sole optinente Aquarii gradus x; et hic ergo a maxima distantia media orientalis facta est xxvi et dimidii graduum. Quare, quoniam secundum alteram quidem observationum optinebat media progressio stelle Geminorum gradus x et dimidium, secundum vero alteram Aquarii gradus x. Medius vero ipsorum punctus eius qui per media continet Chelarum gradus x et iiiia, secundum hanc utique erit tunc positionem per apoguium diametros. Itaque ex istis quidem observationibus circa x gradus ad proximum Arietis vel Chelarum apoguion excidens reperimus. Per antiquas autem que circa maximas apostases observate sunt circa vi gradus eorum dodecatimoriorum, ex talibus utique quis colliget. Anno enim xxiii secundum Dionisium mensis Ydronos xxix eous stilbon a lucentissima cauda in Capricorno pertransibat in eas que ad arctos Lunas iii. Optinebat autem tunc dicta fixa secundum nostra principia, hoc est ea que a tropicis et equinoctialibus punctis, Capricorni gradus xxii iii quartas. Manifestum quoniam et Mercurii stella et medius manifestum quoniam Sol optinebat Aquarii gradus xviii via. Erat enim tempus secundum cccclxxxvi annum annavoanassaro annavoanassaro] a Navonassaro F1 secundum Egiptios mensis Chiat xviia in xviiia mane. Facta est ergo maxima a media distantia eoa graduum xxv et dimidii iiia. Itaque equalem quidem examinate ipsam maximam esperiam distantiam non invenimus in eis que in nos venerunt observationibus, per duas vero que ad proximum equalem supputavimus ad hunc modum. Nam eodem quidem xxiiio anno secundum Dionisium Tauronos iiiia vespere ab ea que per Tauri cornua recta relinquebatur tres Lunas. Videbatur autem pertransiens a stella communi distare ad meridiem plus tribus Lunis, quare optinere rursum secundum nostra principia Tauri gradus xxiii et bisse, et erat tempus secundum cccclxxxvi annum rursum a Navonassaro secundum Egiptios Phamenoth xxxa in prima vespere, quando medius Sol optinebat Arietis gradus xxix et dimidium, facta est ergo maxima a media ypostasis ypostasis] apostasis F1 esperia graduum xxiiii via. In xxviii vero anno secundum Dionisium Didimonos viia vespere secundum rectam erat maxime capitibus Geminorum ad meridiem vero ab australi distabat iiia parte Lune minus quam duplum eius quo capita distabant, quare optinebat rursum tunc Mercurii stella secundum nostra principia Geminorum xxix et iiia. Est autem et istud tempus secundum ccccxci annum a Navonassaro secundum Egiptios Pharmouthi va in via vespere secundum quod medius Sol optinebat Geminorum gradus ii et dimidium iiia. Facta est ergo et ipsa distantia graduum xxvi et dimidii. Quoniam ergo, medio existente in Ariete quidem xxix et dimidii, maxima apostasis facta est graduum xxiiii via, in Geminis autem graduum ii et dimidii iiia distantia facta est graduum xxvi et dimidii. Erat autem eoa ad quam querebamus coniungentem graduum xxv et dimidii iiia. Sumpsimus ubi media existente, et esperia distantia graduum xxv et dimidii iiia erit ex superhabundantia subordinatarum duarum observationum. Colligetur enim mediarum quidem progressionum secundum utramque superhabundantiam superhabundantiam] superhabundantia F1 graduum xxxiii iiia, maximarum vero distantiarum graduum ii iiia, quare et gradui uni et tertiis duabus quo superhabundant gradus xxv et dimidium iiia gradus xxiiii via pertinere gradus xxiiii ad proximum, quos, si apposuerimus Arietis gradus xxix et dimidium, habebimus mediam progressionem, secundum quam maxima hesperia distantia equalium colligetur eoe graduum xxv et dimidii iiia, continentem Tauri gradus xxiii et dimidium; et est punctum quod inter Aquarii et gradus xviii et via et Tauri gradus xxiii et dimidium circa v et dimidium et iiia gradus Arietis.

Rursum anno xxiiiio secundum Dionisium Leontonos xxviiia vespere precedebat Spicam ex eis que Yparcus computat paulo plus iii gradibus. Quare optinebat tunc secundum nostra principia Virginis gradus xix et dimidium. Est autem tempus secundum cccclxxxvi annum a Navonassaro secundum Egiptios Pauni xxxa vespere secundum quod medius Sol optinebat Leonis gradus xxvii et dimidium iiia. Facta est ergo maxima medie distantia hesperia graduum xxi bisse ex qua examinate coniungentem eoam computavimus rursum per duas subiacentes. Nam anno quidem lxxvo secundum Caldeos Dion Dion] Diou F1 xiiii eoa erat super australem Libram cubiti dimidio, quare optinere tunc secundum nostra principia Chelarum gradus xiiii via; et est tempus secundum dxii annum a Navonassaro secundum Egiptios mensis Thoth ixa in xa mane, secundum quod medius Sol optinebat Scorpii gradus v via. Facta est ergo eoa maxima distantia graduum xxi. Anno vero lxviio secundum Caldeos Appelleon va eoa erat superstationem borealem Scorpii cubiti dimidio. Quare optinebat tunc secundum nos Scorpii gradus ii iiia. Est autem et hoc tempus secundum diiii annum a Navonassaro secundum Egiptios mensis Thoth xxvii in xxviiia mane, secundum quod medius Sol optinebat Scorpii gradus xxiiii et dimidium iiiia. Facta est ergo et ipsa distantia graduum xxii et dimidii. Quoniam ergo rursum in duabus istis observationibus mediarum quidem progressionum superhabundantie colliguntur graduum xix bisse, maximarum autem distantiarum gradus i et dimidii, propter hoc autem et duabus partibus unius gradus quibus superhabundant quesite distantie gradus xxi bisse minoris xxi gradus, superaddunt gradus ix ad proximum. Istas, si apposuerimus Scorpii gradus v et dimidii, habebimus mediam progressionem, secundum quam maxima eoa distantia equalis sit sit] fit F1 hesperie gradibus xxi bisse, continentem Scorpii gradus xiiii via; et est rursum punctus que inter Leonis gradus xxvii et dimidii iiia et Scorpii xiiii via circa vi maxime gradus Chelarum. Et ex istorum ergo et ex eorum que circa alias stellas apparent particulari coaptatione consonum reperimus et facere quandam transitionem in consequentia imaginum animalium circa zodiaci centrum eas que per apoguia et periguia diametros in quinque erraticis, et transitionem istam equitemporalem esse ei que spere fixarum. Quoniam quidem illa transgrediente ex eis que demonstravimus in c annis gradum i ad proximum et hic quidem ab antiquis observationibus tempus, secundum quod Mercurii apoguion circa sextos erat gradus, in tempus earum que secundum nos observationum, in quo iiiior ad proximum processit gradus, propter eos quod decimos optineat, circiter cccc continens annos deprehenditur.

⟨IX.8⟩ Quoniam bis et Mercurii stella periguiotatos in uno circulo fit

His autem consequenter quesivimus quantitates factarum maximarum distantiarum, quando media Solis progressio in ipso apoguiotato contingit et rursum quando secundum diametricam ipsius stationem. Quod autem huiusmodi ex antiquis quidem non reperimus observationibus, sed ex eis que a nobis per astrolabium facte sunt. Hic enim et maxime valitatum huiusmodi perspectionis utique quis intelliget, quoniam quidem etsi non prope observatas stellas apparent quedam presumptas habentium positiones, quemadmodum in Mercurii stella secundum plurimum contingit, propter raro ab e