omnes inclinationes eadem ei que lx in x quidem gradibus distante periferia, ut diximus, ad ix xxxiii, in ea vero que xx ad xviii lvii, in ea autem que xxx ad xxviii i, in ea vero que xl ad xxxvi xxxiii, in ea autem que l ad xliiii xii, in ea vero que lx ad l xliiii, in ea autem que lxx ad lv xlv, in ea vero que lxxx ad lviii lv. Manifestum autem inde quoniam et secundum unaquamque unaquamque] unamquamque V2F1 inclinationum datam habentes duplam periferie TE, quoniam quidem tot est graduum, quot temporibus minimam diem superat ea que equinoctialis et que sub ipsa rectam et proportionem huius ad duplam EL periferie habebimus et ipsa datam et duplam EL periferie. Cuius dimidiam, hoc est ipsam EL, continentem predictam differentiam subtrahentes ab eis que in recta spera exposite eius qui per media periferie ascensionibus, eam que secundum subiacens clima eiusdem periferie ascensionem inveniemus. Adiaceat enim exempli causa rursus inclinatio eius qui per Rodum parallili, secundum quem duplam quidem ET periferie graduum est xxxvii xxx, que vero sub ea recta portionum xxxviii et xxxiiii ad proximum. Quoniam ergo eadem proportio est lx ad xxxviii et xxxiiii, et ix xxxiii ad vi et viii, et xviii lvii ad xii et xi, et xxviii i ad xviii o, atque xxxvi et xxxiii ad xxiii et xxix, et xliiii et xii ad xxviii et xxv, et l et xliiii ad xxii xxiii] xxxiii V2 et xxxvii, atque lv xlv ad xxxv lii, et lviii et lv ad xxxvii et lii, fit et que quidem sub dupla periferie EL periferie secundum unamquamque x graduum differentiarum expositarum proprie portionum, dimidia vero eius que sub ipsa periferie, hoc est ipsa EL, graduum in prima quidem decamiria ii et lvi, in secunda vero v l, in tertia vero viii et xxxviii, in quarta vero xi et xvii, in quinta xiii et xlii, in sexta xv et xlvi, in septima xvii et xxviii, in octava xviii et xxiiii, et in nona manifestum quoniam ipsorum xviii et xlv. Quare quoniam quidem et in recta spera que quidem usque primam decamiriam periferia coascendit temporibus ix et x, que vero usque secundam xviii et xxv, que vero usque tertiam xxvii et l, que vero usque quartam xxxvii et xxx, que vero usque quintam xlvii et xxviii, que autem usque sextam lvii et xliiii, que vero usque septimam lxviii et xviii, et que usque octavam lxxix et v, et que usque nonam totius tetartimorii temporibus xc. Manifestum quoniam, etsi subtraxerimus ab unaquaque expositarum in recta spera ascensionum propriam quantitatem eius que secundum EL periferiam differentie, habebimus et que in subiacenti climate earumdem ascensiones et coascendet que quidem usque primam decamiriam periferia reliquis temporibus vi et xiiii, que vero usque secundam xii et xxxv, que autem usque tertiam xix et xii, et que usque quartam xxvi et xiii, que usque quintam xxiii xxii] xxxii V2F1 xlvi, que usque sextam xli et lviii, que usque septimam l et liiii, que usque octavam lx et xli, que usque nonam, hoc est que totius tetartimorii, ex medietate magnitudinis diei collectis temporibus lxxi et xv. Et ipsarum ergo decamiriarum prima quidem coascendet temporibus vi et xiiii, secunda vero vi et xxi, tertia vi et xxxvii, quarta vii et i, quinta vii et xxxiii, sexta viii et xii, septima viii lvi, octava ix et xlvii, nona x et xxxiiii. Quibus demonstratis, inde erunt rursus per ante considerata coostense et reliquorum tetartimoriorum secundum consequentiam ascensiones. Eodem vero modo investigantes et aliorum parallilorum in unamquamque decamiriam ascensiones, in quotcumque eum qui penes singula usum attingere competit, et exponemus ipsas canonice ad eam que in reliqua methodum, incipientes quidem ab eo qui sub ipso equinoctiali, pertingentes vero usque fatientem horarum xvii maximam diem et augmentum eorum dimidiam horam fatientes, eo quod cura digna minime fiat in emiorium penes omala differentia. Preordinantes igitur circuli xxxvi decamirias, apponemus cuique secundum deinceps proprie asscensionis climatis tempora et ipsorum superaggregationem hoc modo.