PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 40v

Facsimile

maliam distat ab apoguio apoguio] corr. ex apogovio V3 epicicli gradibus ccxxvii et xliii. Rursum eam que deinceps eclipsim dicit factam fuisse, principante Athenis Phanostrato, chiroforione mense, secundum Egyptios autem Phamenoth xxiiiia in xxv. ‘Defecit vero, dicit, ab estivo ortu, prima hora preterita’. Fit ergo et istud tempus secundum ccclxvim annum a Navonassaro Phamenoth xxiiiia in xxv ante v horas et dimidium maxime temporales a mesonictio. Sed Sole existente circa postrema Geminorum, noctis hora est in Babilone temporum xii. Quinque ergo hore temporales et dimidium faciunt equinoctiales iiii et duas quintas et principium ergo eclipseos factum est post vii horas equinoctiales et iii quintas ab ea que in xxiiii meridie. Sed quoniam totum tempus eclipseos horarum trium describitur, medium manifestum quoniam factum est post ix horas equinoctiales et xa. In Alexandria ergo debet fieri post viii et iiiia ad proximum horas equinoctiales ab ea que in xxiiii meridie, et est rursum quod ab epochis tempus annorum egiptiacorum ccclxv et dierum cciii et horarum equinoctialium simpliciter viii et iiiia, examinate vero vii et dimidii et iiia, ad quod tempus reperimus Solem quidem examinate optinentem Geminorum gradus xxi et xlvi, Lunam autem medie quidem Sagittarii gradus xxiii et lviii, examinate vero gradus xxi et xlviii, quoniam quidem secundum anomaliam distabat ab apoguio epicicli gradibus xxvii et xxxvii. Colligit autem et distantia a prima eclipsi in secunda dierum clxxvii et horarum xiii et iii quintarum equinoctialium, graduum vero, quos Sol motus est, clxxiii et xxviii, Yparco faciente demonstrationem velut distantia dierum existente clxxvii et horarum equinoctialium xiii et dimidii et iiiia, graduum vero clxxiii deficientium viiia parte unius gradus. Tertiam autem dicit factam fuisse, principante Athenis Evandro, mense Possideone priore, secundum Egiptios Thoth xvia in xviia, ‘defecit autem, dicit, tota incipiens ab estivalibus ortibus iiii horis preteritis’. Fit ergo et istud tempus secundum ccclxvii annum a Navonassaro, Thot xvia in xviia, ante duas horas et dimidium maxime a mesonictio. Verum Sole existente circa duas partes Sagittarii, in Babilone noctis hora temporum est xviii ad proximum, quare due et dimidium hore temporales faciunt equinoctiales horas iii. Quare principium eclipseos fuit post ix horas equinoctiales ab ea que in xvia meridie. Verum quoniam tota defecit, totum quidem tempus ad proximum fuit horarum iiii equinoctialium, medium vero tempus manifestum quoniam post xi horas a meridie, in Alexandria ergo medium tempus eclipseos debet fieri post x et vi horas equinoctiales ab ea que in xvia meridie. Et est quod ab epochis tempus annorum egiptiacorum ccclxv ccclxv] ccclxvi V2F1 add. marg. al. man. 366 V3 et dierum xv et horarum equinoctialium simpliciter quidem rursum x et vi, vi] corr. ex xci V3 examinate vero ix et dimidii et iiia, ad quod tempus reperimus Solem quidem optinentem examinate Sagittarii gradus xvii et xxx, Lunam vero medie quidem Geminorum gradus xvii et xxi, examinate vero xvii et xxviii, propter secundam anomaliam distare ab apoguio epicicli gradibus clxxxi et xii. Colligitur autem a secunda in tertiam eclipsim distantia dierum quidem clxxvii et equinoctialium horarum ii, gradus gradus] graduum V2 vero clxxvii clxxvii] clxxv V2F1 et xliiii, Yparco rursum ponente et istam distantiam dierum quidem clxxvii et hore unius et Γo, graduum autem clxxv et viii. Apparet ergo in distantiarum computationibus mentitus in diebus quidem vi et iiia unius hore equinoctialis, in gradibus autem tribus quintis ad proximum secundum utramque unius gradus, que non quacumque in quantitate proportionis operari dissonantiam possunt.

Transibimus ergo et in posterius expositas illi tres eclipses, quas dicit observatas in Alexandria. Istarum vero primam dicit factam fuisse liiiio anno secunde secundum Calippon periodi secundum Egiptios Mesori xvi, secundum quam incepit quidem deficere Luna ante hemiorium ab ortu, ad extremum vero completa est tertia hora media. Medium ergo tempus factum fuit, hora quidem secunda incipiente, ante v vero horas temporales a mesonictio ante totidem autem et equinoctiales, quoniam quidem