habitantibus bis in minima eptamina eclipsim Solis apparere, secundum solam tamen rursum eam que ab arctis ab eo qui per media Lune progressionem, hoc est quando in prima quidem eclipsi accedit descendenti coniunctioni, in secunda vero discedit ab ascendente.
Restat autem adhuc demonstrare et quoniam per mensem unum inpossibile erit bis Solem deficere in ea que secundum nos habitabili, neque in eodem climate, neque in diversis, et omnia quis simul supponat non potentia quidem concurrere, concepta vero aliter posse facere propositum, dico vero, etsi Lunam quidem secundum minimum apostima supposuerimus, ut plus permutetur, mensem autem minimum, ut quanto possibile minimo maior ea que secundum latitudinem menstrua progressio fiat quam que sub eclipticis terminis Solis continetur, etsi indifferenter et terminis et dodecatimoriis utemur, secundum quem maximas apparet permutationes fatiens. Quoniam ergo in medio mense que quidem secundum longitudinem utriusque luminarium progressio comprehendit medie gradus xxix vi, que vero secundum epiciclum Lune gradus xxv xlix, istorum vero Solis quidem xxix vi. secundum eam que in utrasque apoguii minimam progressionem aufferent a media gradum i viii, qui vero epicicli Lune xxv gradus et xlix secundum eam que in utrasque periguii maximam progressionem apposuerit medie gradus ii xxviii, si consequentur predemonstratis componentes eas que ex ambobus anomaliis prostafereses factorum iii xxxvi xiia videlicet o xviii apposuerimus quibus Sol defecerat, faciemus portiones i xxvi et tantis habebimus minorem minimi mensis progressionem ea que in medio mense et secundum longitudinem et secundum latitudinem. Quare quoniam quidem medii mensis secundum latitudinem progressio graduum est xxx xl eam que minimi progressionem fieri graduum xxix xiiii, que faciunt in eo qui ad rectos zodiaco maximo circulo portiones ii xxxiii ad proximum. Verum omnis eclipticorum terminorum Solis progressio colligitur, secundum minimum apostima Luna existente, portionum i vi, quare maiorem fieri minimi mensis progressionem portionibus i xxvii. Oportebit ergo omnino, si in uno mense bis Sol defecerit, vel secundum alteram quidem sinodorum nichil permutari Lunam, secundum alteram vero plus i xxvii, vel secundum utramque quidem rursum sinodorum in easdem permutari, superhabundantiam vero permutationis maiorem esse i xxvii, vel coutrasque permutationes plures eisdem colligi portionibus, quando que quidem alterius sinodi fit ad arctos, que vero alterius ad meridiem. Verum nusquam terre in sinzugiis, neque secundum minimum apostima plus Luna secundum latitudinem permutatur, solari permutatione supputata, i gradu. Non erit ergo hoc inpossibile in uno minimo mense bis deficere Solem, quando vel secundum alteram quidem sinodorum nichil Luna permutatur, vel secundum ambas in easdem permutatur, superhabundantia ipsarum non plure facta gradu i, indigens i et xxvii. Solum ergo propositum potest contingere, si, in contraria facta utraque permutatione, ex ambabus plures in xxvii portiones colligantur. Hoc autem in diversa quidem habitata contingens erit, eo quod possit penes borealiores quidem ab equinoctiali eorum qui in secundum nos habitata ad meridiem permutari Luna, penes australiores vero ab equinoctiali antichenorum vocatorum ab arctos permutari post Solis permutationem ab o xxv usque gradum i. In eadem vero habitata numquam continget, eo quod plurimum Luna permutetur similiter penes eos quidem sub ipso qui sub … qui] qui sub ipso V2F1 equinoctiali non plus sexagesimis xxv et ad arctos et meridiem, penes autem borealissimos vel australissimos ipsorum non plus in contraiacentia preiacente i gradu, quare et ita adhuc minores colligi coutrasque permutationes i xxvii portionibus. Multo vero minore in eis qui inter equinoctialem et alterum terminum utraque contraiacentium permutationum semper facta, procedit utique adhuc magis penes ipsos possibile. Penes eosdem ergo nusquam terre in uno mense possibile erit bis Solem deficere, penes diversos autem nusquam eiusdem habitate. Quod nobis propositum erat demonstrare.
⟨VI.7⟩ Negotiorum canoniorum eclipticorum
Quales ergo diastases sinzugiarum in considerationibus eclipsium debemus assumere, per hoc nobis factum est clarum. Ut autem et eis que secundum ipsas mediis temporibus discretis et eis que in ipsis progressionibus Lune computatis in sinodicis quidem sinzugiis apparentibus, in panseliniacis vero examinatis per eas que secundum latitudinem per per] om. V2F1 epochas Lune promte considerare valeamus et omnino futuras eclipticas sinzugiarum et istarum et magnitudines et tempora obscurationum, composuimus canonia ad huiusmodi discretionem: duo quidem solarium eclipsium causa, duo vero lunarium secundum et maximum et minimum Lune apostima, supponentes augmentum obscurationum per xii partem obscurate diametri utriusque luminarium. Itaque quidem primum canonium solarium eclipsium, quod continet eos qui secundum maximum apostima Lune eclipticos terminos, hat hat] om. V2F1 ordinabimus in versus quidem xxv, selidia vero iiii. Istorum autem duo quidem prima continebunt eam que secundum latitudinem Lune in obliquo circulo apparentem progressionem in unaquamque obscurationum. Quoniam enim Solis quidem diametros sexagesimorum est xxi xxi] xxxi V2F1 xx, ea vero que Lune et ipsa secundum maximum apostima ostensam ostensam] ostensa V2 est eorumdem xxxi xx et propter eadem, quando apparens centrum Lune distabat a solari quidem centro in eo qui per centra amborum maximo circulo sexagesimis xxxi xx, a coniunctione vero in obliquo circulo gradibus vi secundum preexpositam proportionem que est xi xxx ad i, tunc enim primum secunudm contactum erit Solis, secundum primos quidem versus selidiorum ordinabimus primi quidem lxxxiiii gradus, secundi vero cclxxvi, secundum postremos autem primi rursum xcvi, secundi vero cclxiiii; cclxiiii] add. secundum postremos autem primi rursum lxxxvi secundi vero cclxiiii V2 et quoniam xiie solaris diametri pertinent obliqui circuli unius gradus sexagesima xxx ad proximum, tantis augebimus et minuemus preiacentia duo selidia ab extremis incipientes ea usque qui circiter medios versus. In mediis enim ordinabimus et xc gradus et cclxx. Tertium vero selidium continebit quantitates obscurationum in extremis quidem versibus, appositis eis que contactus o o, in eis autem que deinceps ipsorum uno digito propter xiiam diametri et ita in reliquis uni digito augmento facto usque medium versum in quem xii digitorum numerus perveniet. Quartum autem selidium continebit factas centri Lune progressiones secundum unamquamque obscurationum, ut minime coinvestigatis tamen nondum nec supermotibus Solis neque supertransmutationibus Lune.
Secundum autem solarium eclipsium canonium quod continet eos qui secundum minimum apostima Lune eclipticos terminos ordinabimus alia quidem similiter primo, in versus autem xxvii et selidia iiii, propter eam quidem que e centro Lune in minimo apostimate talium ostendi xvii et sexagesimorum xl, qualium est que e centro Solis xv et sexagesimorum xl. Quando vero primum secundum contactum fit Solis Luna, tunc apparens centrum ipsius distare a solari quidem centro et rursum unius gradus et sexagesima xxxiii et secunda xx, a coniunctionibus autem in obliquo circulo gradibus vi xxiiii. Fiunt enim in extremis versibus apparentis latitudinis numeri et qui lxxxiii xxxvi et qui cclxvi. cclxvi] cclxxvi V2F1 Et rursum qui xcvi xxiiii et qui cclxiii xxxvi. Qui vero in medio digitorum propter et simillem superhabundantiam xii digitorum et amplius unius pentimoriorum iiii, Secundum quem et sola fit progressio.
Lunarium autem canoniorum utrumque ordinabimus in versus quidem xlv, selidia vero v; et primo quidem latitudinis numeros apponemus, ut in maximo apostimate existente Luna. Quoniam enim que quidem e centro Lune ostensa est secundum maximum apostima sesagesimorum xv xl, que vero e centro umbre eorumdem xl xliiii, quare, quando primum contingit umbram Luna, tunc centrum ipsius distare a centro umbre in eo qui per ambo centra maximo circulo sexagesima lvi xxiiii, a coniunctionibus autem in obliquo circulo gradum i et sexagesima xlviii, secundum primos quidem versus ordinabimus et eum qui eorum que sunt lxxix xii numerum et eum qui sunt cclxxx xlviii, secundum extremos autem et eum qui c et sexagesimorum xlviii et eum qui eorum que sunt cclix xii; et propter eadem primis auxomiosim ipsorum fatiemus pertinentibus xiie eius que tunc lunaris diametri xxx sexagesimis. Secundo autem canonio latitudinis numeros apponemus, velut in minimo apostimate existente Luna, secundum quod apostima que quidem e centro ipsius ostensa est sexagesimis xvii xl, que vero e centro umbre eorumdem xlv lvi, quare, quando primum contingit umbram Luna, tunc centrum ipsius distare a centro quidem umbre rursum similiter gradu i et sexagesimis iii xxxvi, a nodo vero in obliquo circulo gradibus xii et sexagesimis xii. Propter hoc ergo secundum primos quidem versus ordinantes et eorum que sunt lxxvii xlviii numerum et eum qui eorum que sunt cclxxxii xii, secundum extremos vero et eum qui eorum que sunt cii xii et eum qui eorum que sunt cclvii xlviii, rursum auxomiosim ipsorum faciemus pertinentibus xii eius que tunc lunaris diametri xxxiiii sexagesimis, digitorum autem tertia selidia eumdem modum continent solaribus et similiter ea que deinceps et continentia progressiones Lune secundum unamquamque obscurationum et utrasque et casus et complectionis et adhuc eos qui