His ergo preexpositis preexpositis] corr. al. man. ex expositis V3, lunarium quidem eclipsium considerationem faciemus ad hunc modum. Exponentes enim inquisite panselinie collectum numerum secundum eam que in Alexandria medii temporis sinzugie horam et eum qui ab apoguio epicicli vocate anomalie graduum et eorum qui a boreali termino latitudinis post eam que ex prosthaferesi discretionem eum quidem qui latitudinis primum inferemus in lunarium eclipsium canonia, et si coincidet primorum duorum selidiorum numeris, adiacentia latitudinis numero secundum utrumque canoniorum et in eis que progressionum selidiis et in eis que digitorum scribemus seorsum singula. Deinde et anomalie numerum inferentes in directionis canonium, quantacumque fuerit adiacentia ipsi sexagesima, tanta sumentes superhabundantie secundum utrumque canoniorum descriptorum et digitorum et sexagesimorum apponemus ex primo canonio sumptis. Si tamen contingat latitudinis numerum in secundum solum canonium cadere, in ipso solo adiacentium digitorum et particularum reperta sexagesima exponemus, et quantos quidem reperiemus ex tali directione contingentes digitos, tot xiia continere dicemus obscurationem lunaris diametri secundum medium tempus eclipsis. Sexagesimis autem factis secundum eamdem directionem apponentes semper xiiam ipsorum, pro quibus Sol supermovetur, et distribuentes in eum qui tunc Lune anomalum horarium motum, quotienscumque excidet distributio, tot equinoctiales horas habebimus cuiuscumque progressionariorum temporum eclipsis, ex quarto quidem selidio collectas seorsum et eius quod casus et eius quod completionis temporis, eas vero que ex quinto selidio eius quod medie more temporis, manifestis inde factis et eis que secundum principia et fines coituum et disscessionum horariis epochis ex ad medium more, hoc est examinate ad proximum panselinie tempus cuiusque secundum partem inventorum, prosthaferesi. Inde vero et diametri duodecimis illatis in omnino breve canonium, et xiia totorum embadorum reperiemus ex adiacentibus in tertio selidio, similiter autem et ea que solarium ex in secundo selidio adiacentibus. Itaque ratio quidem habet non semper illud quod a principio eclipseos tempus usque medium equale fieri ei quod a medio usque in finem, propter ea que et circa Solem et circa Lunam anomaliam equalium progressionum propter huiusmodi in inequalibus temporibus complerum complerum] completarum V2. At vero propter sensum nullam utique cura dignam operatur ad apparentia fallaciam non inequalia tempora hoc hoc] hec V2F1 supponi, eo quod, etsi circa medios cursus fuerint, ubi maiores sunt augmentorum superhabundantie, ea que usque tot horas progressio, quot est omne perfecte eclipseos tempus, nullam omnino sensibilem fatiat superhabundantie differentiam. Quoniam vero et competenter falsam reperimus ab Yparco demonstratam latitudinis Lune periodum secundum illam quidem ypothesim, minore apparente ea que inter expositas eclipses epoysia, maiore vero secundum nostras investigationes sumpta, ab eisdem utique rursum insistentes intelligemus. Sumens enim in huiusmodi demonstrationem eclipses duas lunares per menses viiclx factas, in quibus ambabus quarta lunaris diametri secundum eandem ab ascendente coniunctione progressionem defitiens contingebat, quarum primam quidem in secundo anno Mardokempadi observatam, secundam vero in xxxvii anno tertie secundum Callippon periodi, coutitur quidem eandem secundum latitudinem in utraque eclipsium progressionem ex omala contineri ad restitutionis demonstrationem ex priorem quidem eclipsim factam fuisse, secundum apoguiotaton epicicli Luna existente, secunda vero secundum periguiotaton; et propter hoc, sicut putabat, nullam sicut … nullam] nullam, sicut putabat V2 contingere differentiam ex anomalia. Fallitur autem et secundum hoc ipsum, quoniam quidem et ex anomalia fiebat quedam cura digna differentia, penes non equali maiorem omalam progressionem inveniri quam examinatam, secundum ambas eclipses, sed in priore quidem uno gradu ad proximum, in secunda vero octava unius gradus, quare secundum hoc difficile latitudinis periodum in totas restitutiones dimidio et iiiia et viiia unius gradus, qualium est obliquus Lune circulus ccclx. Postea neque propter Lune apostima contingentem circa quantitates obscurationum differentiam coinvestigabat plurimam maxime factam in ipsis eclipsibus, propter priorem quidem secundum maximum apostima Lune existente fuisse factam, secundam vero secundum minimum. Neccesse est enim eiusdem quarte partis obscurationem consequi secundum priorem quidem eclipsim a minore distantia asscendentis coniunctionis, iuxta secundam vero a maiore. Quare differentiam demonstravimus unius gradus et pentimorii collectam, quare et hic tanto habundare latitudinis periodum post totas restitutiones. Itaque tantum quidem in ipso errore collectis ex ambabus fallatiis duobus ad proximum gradibus peccaret utique periodica latitudinis restitutio, si contigerent ambe ad minus vel ad maius ferentes differentiam. Quoniam vero hec quidem deficere faciebat restitutionem, vero illa vero illa] inv. V2F1 habundare secundum aliquem casum, quem forsitan et Iparcus completam quodam modo intellexit sola superhabundantie fallaciarum tertia parte unius gradus, apparebat maior existens comprehensio restitutionis.
⟨VI.10⟩ Solarium eclipsium discretio
Itaque lunarium quidem eclipsium consideratio solum utique propter hoc fiet sane, secundum quos exposuimus modos investigationum examinatarum. Deinde autem solarium eclipsium discretionem diffitilliorem existentem propter permutationes Lune faciemus ad hunc modum. Considerantes enim illud quod in Alexandria examinate sinodi tempus, ante quot vel post quot horas excidit equinoctiales a meridie, postea, si alterum fuerit subiacens clima inquisite habitationis, hoc est si non sub eodem fuerit meridiano ei qui per Alexandriam, apponentes vel aufferentes eam que secundum longitudinem differentiam in duobus meridianis ab equinoctialibus horis et scientes ante quot vel post quot equinoctiales horas et in illis excidit examinate sinodi tempus, in inquisito climate idem ad proximum futurum discernemus primum et apparentis sinodi tempus in inquisito climate idem ad proximum futurum medie eclipseos a circa permutationes exposita nobis in precedentibus ephodo. Sumentes enim et ex angulorum canone et eo qui permutationum proprie et climati et horarum distantie a meridiano et adhuc sinodice parti zodiaci et adhuc Lune apostimati factam primum ipsius permutationem, ut in maximo per punctum quod secundum verticem et centrum Lune scripto circulo, et ab ista auferentes semper secundum eundem versum adiacentem solarem permutationem, a reliqua discernemus, velut demonstratum est, per inventum circa sectionem zodiaci et maximi per punctum quod secundum verticem scripti circuli angulum collectam ad solem solem] solam V2F1 secundum longitudinem progressionem permutationem; et ipsi apponentes semper pertinentem contentis sub ispa temporibus equinoctialibus super transmutationis differentiam, hoc est in eodem canone deprehense superhabundantie adiacentium duarum permutationum et prime puncti quod secundum verticem distantie et ei que cum appositione equinoctialium temporum, ei que secundum longitudinem soli rursum contingentia permutationi cum tota parte ipsorum, si sensibilis fit, fit] sit V2F1 quota et ipsa pars sunt prime permutationis, et ita collectis eius totius que secundum longitudinem permutationis particulis apponemus rursum xiiam ipsorum, pro qua Sol supermovetur, et collecta resolvemus in horas equinoctiales ex distributione eorum circa sinodum Lune anomalorum horariorum cursuum, etsi quidem in consequentia animalium ea que secundum longitudinem permutatio fuerit facta, – demonstravimus enim in precedentibus qualiter huiusmodi nobis discretio sumatur –, in equinoctiales quidem horas resolutas particulas aufferentes a secundum examinatum sinodi tempus prediscretis Lune gradibus seorsum cuiusque et longitudinis et latitudinis et anomalie, habebimus in tempore apparentis sinodi examinatas progressionem Lune. Ipsas vero horas erimus invenientes, quantis prius apparens sinodos fiet quam examinata. Si vero in precendentia animalium ea que secundum longitudinem permutatio fuerit particulas quidem apponemus e contrario secundum examinate sinodi tempus prediscretis progressionibus cuiusque et longitudinis rursum et latitudinis et anomalie, horas vero habebimus, quantis posterius apparens sinodus erit quam examinata. Rursum secundum apparentis sinodi equinoctialium horarum a meridiano differentia considerantes