PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 57v

Facsimile

dium celum tenebant ii partes Geminorum. Consequens ergo terminus Pliadas Pliadas] Pliados F1V1 distabat tunc a vernali equinoctio in consequentia gradibus xxviiii et dimidio ad proximum, quoniam quidem adhuc eum precedebat centrum Lune, sed et borealior erat eo qui per media gradibus iii et bissosse bissosse] bisse F1V1 ad proximum, paulo enim rursus borealior erat centro Lune. Agrippa vero Bithinia observans scribit, quoniam secundo anno Domiciani secundum ipsos mensis Mitrooy, viia noctis hora iiia incipiente, Luna cooperuit australi cornu consequentem et australem partem Pliadis; et est tempus secundum dcccxl annum a Navonassaro secundum Egyptios mensis Thibus Thibus] Thibi F1 iia in iiia, quatuor quidem horis temporalibus ante mediam noctem, equinoctialibus autem v, propter Solem circiter vi gradus esse Sagittarii. Ad eum ergo qui per Alexandriam meridionalem facta est observatio v horis equinoctialibus et iiia ante mediam noctem, ad plana vero nictimeria v et dimidio et iiiia autem, secundum quod tempus centrum Lune examinate quidem obtinebat Tauri gradus iii et viia et borealius erat eo qui per media gradibus iiii et dimidio et iiia. Apparebat quidem in Bithinia secundum longitudinem optinens Tauri gradus iii et xv, borealius autem eo qui per media gradibus iiii, eo quod medium celum celum] add. del. circulum V3 tenerent ii partes Piscium. Consequens itaque pars Pliados tunc secundum longitudinem quidem distabat a vernali equinoctio in consequentia gradibus xxxiii et iiii, borealior vero erat eo qui per media gradibus iii et bisse. Quare manifestum quoniam consequens pars Pliados secundum longitudinem quidem borealior erat eo qui per media et tunc et nunc eisdem gradibus iii et bisse secundum maximum per polos ipsius scriptum circulum. At vero secundum longitudinem in consequentia mota est a vernali equinoctio gradus iii et xlv, eo quod secundum priorem quidem observationem distaret ab ipso gradibus xxix et dimidio, at vero iuxta secundam gradibus xxxiii et iiii, in intermedio duarum observationum temporum continente annos ccclxxv, et in c ergo annis uno gradu in consequentia mota est consequens pars Pliados.

Rursum Timocharis quidem scribit observans in Alexandria quoniam xxxvio anno prime secundum Calippon periodi Elaphibolionos quidem mensis xva, mensis vero tybi v, hora iiia incipiente, Luna media eo qui ad equinoctialem orientem arcu Stachim comprehendit et pertransit Stachis aufferens ipsius diametri ad arctos tertiam partem examinate; et est tempus secundum ccccliiii annum a Navonassaro secundum Egiptios mensis tybi va in via iiii horis temporalibus et equinoctialibus ad proximum ante mediam noctem, eo quod Sol circiter xv gradus esset Piscium, ante totidem vero horas fere colligit et que ad plana nictimera discretio. Secundum illam vero horam examinate quidem rursum obtinebat centrum Lune secundum longitudinem Virginis gradus xxi et xxi, hoc est distabat ab estiva conversione in consequentia gradibus lxxxi et xxi, et australius erat eo qui per media gradibus iiii et dimidio et iiia. Apparebat autem secundum longitudinem quidem distans ab estivo tropico gradibus lxxxii et xii, australius autem eo qui per media gradibus ii ad proximum, – medium enim celum tenebant media Cancri –, et Stachis ergo propter predicta secundum longitudinem quidem distabat tunc ab estiva conversione gradibus lxxxii et iiia, australior vero erat eo qui per media duobus gradibus maxime. Sed et in xlviiio eiusdem periodi anno dicit similiter quoniam mensis quidem Pianepsiones Pianepsiones] Pianespsionos F1V1 via defitiente, mensis autem Thoth viia hora xa secundum quantitatem hore dimidii transeuntis, ex orizontis consurgente Luna, Stachis apparebat contingens ipsum boreale examinate; et est tempus secundum cccclxvi annum a Navonassaro secundum Egiptios mensis Thoth viia in viiia, ut ipse quidem dicit, post iii et dimidium horas temporales a mesonictio, equinoctiales vero iii et viiia ad proximum, eo quod Sol circiter media esset Scorpii, ut autem consequens est post ii et dimidium, post tantas horas equinoctiales a mesonictio, medium quidem celum tenent Geminorum xxii gradus et dimidium, oriuntur vero equales Virginis fere, quot optinens et Luna tunc, sicut dicit, oriebatur. Sed ad plana nictimera duas solas horas equinoctiales comprehensas invenimus a mesonictio, secundum quod tempus examinate quidem rursum distabat centrum Lune ab estiva conversione gradibus xci et xxx, et australius erat eo qui per media gradibus ii et via. Apparebat autem secundum longitudinem quidem distans gradibus xcii et dimidio, australius vero gradibus ii et iiiia et Stachis ergo per istam observationem australior quidem erat rursus eo qui per media eiusdem ii gradibus ad proximum, distabat vero ab estiva conversione gradibus xcii et dimidio in xii ergo annis qui inter duas observationes via ad proximum unius gradus mota est in consequentia estive conversionis.

Menelaus autem geometer Rome dicit se observasse primo anno Traiani mensis Mechir xva in xvia, hora xa perfecta, Stacin sub Luna non apparentem non enim videri, sed hora xia desinente, considerari precedentem centrum Lune minus diametro ipsius equaliter distantem a cornibus; et est tempus secundum dcccxlv annum a Navonassaro secundum Egiptios mensis Mechir xva in xvia post iiii horas temporales a mesonictio, quando centrum ipsius ad proximum comprehenderat Stachin, equinoctiales vero v, eo quod Sol esset circiter xx gradus Capricorni et ad eum qui per Alexandriam meridianum prius vi et iiiam ad plana vero nictimera post vi et iiiiam vel paulo plus, secundum quam horam examinate quidem distabat centrum Lune ab estiva conversione gradibus lxxxv et dimidio et iiia, australius erat eo qui per media gradu et via et iiia ad proximum. Apparebat autem secundum longitudinem quidem distans gradibus lxxxvi et iiiia, australius autem ii gradibus, eo quod medium celum teneret quarta maxime pars Chelarum, ista ergo Stachis habebat tunc positionem, et manifestum quoniam equali quidem rursum secundum Timocharin et secundum nos australior erat eo qui per media, hoc est ii gradibus. Secundum longitudinem vero in consequentia recessit ab ea quidem que secundum xxxvi annum observationem gradibus iii et lv, intermediis annis existentibus ccclxvi, ccclxvi] cccxci F1V1 ab ea vero que secundum xlii annum gradibus iii xlv, in in] om. F1 intermediis annis existentibus ccclxxv, ut et ex eis c annorum in consequentia Spice recessio unius ad proximum colligatur gradus. In intermediis.

Rursum Timocharis quidem dicit in Alexandria observans quoniam xxxvi anno prime secundum Calippon periodi, mensis quidem Possideonis xxv, mensis autem Phaophi xvia, hora xa incipiente, examinate valde apparebat comprehendens Luna boreali arcu eam que ad arcton existentium in fronte Scorpii; et est tempus secundum ccccliiii annum a Navonassaro secundum Egiptios Phaophi xvia in xviia post tres horas temporales a mesonictio, equinoctiales quidem iii et ii quintas, eo quod Sol esset circiter xxvi gradus Sagittarii, ad plana vero nictimera iii et via, secundum quam horam examinate quidem distabat ab autumpnali equinoctio centrum Lune gradibus xxxi et iiiia, borealius autem eo qui per media gradu i et iiia. Apparebat autem secundum longitudinem quidem obtinens xxxii, borealius autem eo qui per media gradu i et xiia, propterea quod medium celum tenerent media Leonis, et borealissima ergo existentium in fronte Scorpii secundum longitudinem quidem distabat ab autumpnali equinoctio equales gradus xxxii, borealior autem erat eo qui per media gradu i et iiia ad proximum.

Menelaus similiter Rome observans dicit quoniam primo anno Traiani mensis Mechir xviii in xixa, hora xia cessante, apparebat in directo medie et australi existentium in fronte Scorpii australe cornu Lune. Centrum vero ipsius defitiebat a recta et tantum distabat a media, quantum media ab australi. Videbatur autem comprehendere borealem existentium in fronte, – nequaquam enim apparebat –; et est rursum tempus secundum dcccxlv annum a Navonassaro secundum Egiptios mensis Mechir xviiia in xixa post v horas temporales a mesonictio et equinoctiales quidem vi et via, eo quod Sol circiter xxiii gradus esset Capricorni ad eum autem qui per Alexandriam meridianum vii et dimidium. Easdem vero fere et ad equalia dierum nocti umquam spatia secundum quam horam examinate quidem distabat ab equinoctiali autumpnali centrum Lune gradibus xxxv et iiia, et borealius quidem erat eo qui per media gradibus ii et via. Apparebat autem secundum longitudinem quidem distans gradibus xxxv et lv, borealius autem i et iiia, quoniam quidem medium celum tenebant extrema Chelarum et borealissima ergo existentium in fronte Scorpii tunc eamdem ad proximum positionem optinebat. Quare manifestum quoniam est in