PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Sicily c. 1150)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2056 · 26v

Facsimile

ab aliqua conversione vel equinoctio in idem et deinceps tempus arbitrari annuum Solis. Quoniam vero turbat quodam modo Iparcum et circa ipsam huiusmodi restitionem restitionem] restitucionem V2F1 suspecta per eas que secundum deinceps facte sunt continuas observationes inequalitas, temptabimus ostendere per brevia hoc nequaquam turbatione dignum, persuasionem quidem sumentes de eo quod minime sint inequalia tempora ista ex eis quas et ipsi per organa secundum deinceps summa summa] sumus V2F1 observantes et conversionibus et equinoctiis, nichilo enim cura digno differentia ipsa inveniemus ab ea que secundum quartam adiectionem, sed aliquotiens fere quanto penes et constructionem et positionem organorum contingit falli, coniectantes vero et ex eis quibus Yparcus ratiocinatur magis observationum eam esse que circa inequalitates fallatiam. Exponens enim primum in eo qui trasmotione tropicorum et equinoctialium punctorum visus visus] visas V2 sibi dilligenter et deinceps observari et estivas et hybernas conversiones, fatetur et ipse non tantam in ipsis esse dissonantiam, quare propter ipsas inequalitas arguatur annui temporis. Super ipsis enim dicit ita: ‘Ex his ergo observationibus manifestum quoniam exigue omnino facte sunt annorum differentie. Sed in conversionibus quidem non despero et nos et Archimedus Archimedus] Archimenidem V2 et in observatione et in sillogismo falli et usque quartam diei partem. Diligenter vero potuit intelligi anomalia annuorum temporum ex observatis in eo qui in Alexandrie iacet eneo crico in tetragono vocata porticu qui videtur designare equinoctialem diem in qua utique ex altera parte incipit cavam superfitiem illustrare’. Dehinc adiungit primum autupnalium equinoctiorum tempora, ut dilligenter observatorum, in xviio quidem anno tertie secundum Callippon periodi Mesori xxxa circa occasum Solis, post tres autem annos in xx anno neomedia neomedia] neomenia V2F1 epagomenon mane, oportet autem in meridie, quare discordare iiiia unius diei. Post annum vero in xxi anno hora sexta, quod erat et consequens ei que ante ipsam observationem. Post xi annos vero in xxxiio anno tertia epagomenon in iiiia mesonictii, oportet autem mane, quare quasi te quasi te] quarte V2F1 rursum differentiam esse. Post annum vero unum in xxxiiio anno iiii epagomenon mane, quod et erat consequens ei que ante ipsam observationi. Post tres autem annos in xxxvi anno, quarta epagomenon vespere, oportet autem mesonictii, quare quarta sola rursum discordare. Post vero exponit et similli dilligentia observata verna equinoctia: in xxxii quidem anno tertie secundum Calippon periodi Mechir xxvii mane. ‘Sed et cricus, inquit, qui in Alexandria equaliter ex utraque parte illuminatus est circa va horam, quare iam et idem equinoctium differenter observatum v horis ad proximum differre.’ Sed et ea que deinceps dicit usque xxxvii annos concordare ei que ad quartam adiectioni. Post xi autem annos in iiio et xlo anno Mechir xxixa post mesonictium quod in xxxa fieri dicit vernum equinoctium, quod et consequens erat que in xxxiio anno observationi et consonat, inquit, rursum et ad eas que in continuis annis observationes usque annos l. Fuit enim Phamenoth prima circa occasum Solis post unam diem et dimidium et quartam ad proximum ab ea que in xliiio anno, quod et attinet mediis vii annis. Nulla ergo his observationibus facta est cura digna differentia, quamvis possibili existente, non solum circa tropicas observationes, sed etiam circa equinoctiales, fieri aliquam preter ipsas fallaciam et usque quartam unius diei. Quamvis enim iiiadca sola parte eius qui per polos equinoctialis circuli permutetur exanunatione exanunatione] examinatione V2F1 positio vel etiam distinctio organorum, tantam secundum latitudinem recessionem corrigit Sol in equinoctialibus portionibus quartam unius gradus secundum longitudinem in obliquo circulo motus, quare et dissonantiam usque quartam unius diei ad proximum differre. Adhuc autem plus peccabitur in non semel stantibus et penes observationes ipsas examinatis, sed firmatis organis ab aliquo principio subiacentibus pavimentis ad manentem in multum habendam portionem, portionem] posicionem V2 facta aliqua circa ipsam sub tempora latenti transmotione, ut in eis que penes nos in palestra eneis cricis in equinoctialis epipedo visis habere positionem videat utique quis. Tanta enim nobis observantibus apparet perversio positionis ipsorum et maxime maioris et antiquioris, ut aliquotiens etiam bis in ipsis equinoctiis illuminentur cave ipsorum superfities. Sed enim talium quidem nichil nec ipse Yparcus arbitretur contingere dignum fide ad suspitionem inequalitatis annuorum temporum. A quibusdam vero Lune eclipsibus investigans invenire dicit quoniam anomalia annuorum temporum ad medium considerata non maiorem continet differentiam media et iiiia parte unius diei, quod utique esset iam quadam inquisicione dignum, si ita se haberet et non ex ipsis que profert falsum consideraretur. Ratiocinatur enim per quasdam prope applanas stellas observatas lunares eclipses, quantum secundum unamquanque ea que vocatur stachis antecedit autumpnale punctum, et per has reperire arbitratur, aliquotiens quidem plurimum ipsam distantem eis que secundum ipsum temporius gradibus vi et dimidio, aliquotiens vero minimum gradibus v et iiiia. Colligit autem hinc quod, quoniam quidem non possibille stachim in tam pauco tempore tantum trasmoveri, Solem oportet, a quo locos applanorum Yparcus investigat, non in equali tempore facere restitionem restitionem] restitucionem V2F1. Latuit autem ipsum quoniam, investigatione nequaquam volente volente] valente V2 procedere nec secundum eclipsim Solis locus subiaceat, ipse in hoc secundum unamquamque assumens diligenter in annis illis sub seipso observatas conversiones et equinoctia inde manifestum facit nullam circa comparationem annorum existentem penes quarte adiectionem differentiam. Ut enim in uno exemplo ex ea quidem que in xxxiio anno tertie secundum Callippon periodi apposita ecliptica observatione reperiri arbitratur stachim precedentem anuale anuale] autumpnale V2 puctum gradibus vi et dimidio, per eam vero que in xliii anno eiusdem periodi antecedentem gradibus v et iiiia, et similliter apponens in propositas ratiotinationes in annis istis obervata diligenter verna equinoctia, ut per hec quidem sumat in mediis temporibus eclipsium solares locos, ab his vero lunares, ab eis ante qui Lune eos qui stellarum,