quemadmodum et eam que secundum longitudinem anomaliam, eam quidem que ad partes zodiaci penes excentricum, eam vero que ad Solem penes epiciclum, inclinationes in omnibus supponimus et excentricum ad eius qui per media epipedum et epiciclum ad illud quod excentrici, nulla, ut diximus, propter hoc facta sermone digna permutatione circa eam que secundum longitudinem progressionem vel demonstrationes anomaliarum usque tantas inclinationes, ut in eis que deinceps ostendemus. At vero propter et per particulares observationes secundum unumquodque ipsorum, quando et qui discrete longitudinis et qui discrete anomalie numerus utrumque simul tetartimorio ad proximum distat, hic quidem boreali termino excentrci, ille vero a proprio apoguio, secundum ipsum qui circa illud quod per media epipedum apparere stellas, et excentricorum inclinationes circa zodiaci centrum, quemadmodum et in Luna et ad eas que per boreales vel australes terminos diametros, supponimus et eos qui epiciclorum ad in centrum zodiaci nuentes ipsorum diametros in quibus apparentia et apoguia et periguia considerantur.
Rurum vero in tribus quidem erraticis Saturno scilicet et Iove et Marte observavimus quoniam, quando quidem circiter apoguiotaton portionem excentrici contingerint ille secundum longitudinem ipsorum progressiones, borealiores plurimum semper eo qui per media apparent et plurimo tunc borealiores secundum eas que in periguiis epiciclorum progressiones eis que in apoguiis. Quando vero circiter terre propinquiorem portionem excentrici contingerint illi qui secundum longitudinem ipsorum progressus secundum contrarium ordinem, australiores apparent eo qui per media, et quoniam borealissimi termini excentricorum in Saturno quidem et Iove circiter principia sunt dodecatimorii Chellarum, in Marte vero circa extrema Cancri et ferme circiter ipsum apoguiotaton, quare ex his colligi quoniam excentroticorum quidem ipsorum hec quidem secundum dictas partes zodiaci ad arctos inclinantur, illa vero diametra equali ad meridiem, epiciclorum vero semper periguia in easdem excentricorum inclinationi, ad rectos angulos diametris eis que per apoguia ipsorum parallilis semper manentibus ei qui per media epipedo. In Venere autem et Mercurio observavimus quoniam, quando quidem secundum apoguia vel periguia excentrici contingerint ille que secundum longitudinem ipsorum progressiones, tunc ille quidem qui secundum periguia epiciclorum motus nulli secundum latitudinem differunt his que secundum apoguia, sed similiter vel borealiores eo qui per media sunt vel australiores, in Venere quidem semper borealiores, in Mercurio vero e contrario semper australiores.
Que vero secundum maximas distantias ipsorum progressiones a seinvicem quidem plurimo differunt, hoc est eoe ab esperiis, earum vero que secundum apoguia et periguia epiciclorum, hoc est eius que penes excentricum differentie in contrarium rursum equali consequentis et esperia maxima distantia, in Venere quidem secundum apoguion excentrici borealiori facta et secundum periguion australiori, in Mercurio vero e contrario secundum apoguion australiori et secundum periguion borealiori. Quando vero secundum coniunctos fuerint ille et que secundum longitudinem ipsarum discrete progressionis, tunc que quidem in utraque epiciclorum ab apoguiis vel periguiis tetartimorie distantie in eo quod per media epipedo contingunt ambe, que vero secundum periguia progressiones plurimo differunt ab eis que secundum apoguia, et in Venere quidem faciunt inclinationem in ea quidem que secundum ablativum semicirculum coniunctionem ad meridiem, in contrario vero ad arctos, in Mercurio vero contrarium rursus, in ea quidem que secundum ablativum semicirculum coniunctione ad arctos, in contrario vero ad meridiem, quare et ex hoc colligi quoniam excentricorum quidem inclinationes mote et ipse conrestituuntur periodis epiciclorum, circa coniunctiones quidem existentibus ipsis, in eodem epipedo facte ei qui per media, circa apoguia vero et periguia plurima, in Venere quidem borealiorem facientes epiciclum, in Mercurio vero australiorem. Epicicli autem duas faciunt differentias: has quidem per apparentia apoguia diametros plurimum inclinantes secundum conventus excentricorum, illas vero ad rectos ipsis plurimum obliquantes, – isto enim nobis nomine eadem inclinatio distinguatur –, secundum apoguia et periguia excentricorum, contrarium vero illas quidem in epipedo excentrici facientes secundum apoguia ipsius et periguia, istas vero in epipedo eius qui per media secundum dictos conventus.
⟨XIII.2⟩ De modo motionis earum que secundum ypotheses inclinationum et obliquationum
Colligitur ergo universale ypothesium huiusmodi quoniam excentrici quidem circuli quinque erraticorum inclinati contingunt ad illius qui per media epipedum circa centrum zodiaci. Verum in tribus quidem Saturno Iove Marte manent, quare eas secundum diametrum progressionem epiciclorum in contraria fieri latitudinis, in Venere autem et Mercurio transmutatis epiciclis in eandem latitudinem, in Venere quidem semper ad arctos, in Mercurio vero semper ad meridiem. Epiciclorum vero que quidem per apparentia apoguia diametri ab aliquo principio in epipedo excentrici facte transferuntur sub circellis adiacentibus, ut ita dicam, periguiis ipsorum terminis commensurabilibius quidem tante secundum latitudinem recessioni, rectis vero ad excentricorum epipeda et centra habentibus in ipsis, circumversis autem equaliter et consequenter eis que secundum longitudinem progressionibus ab altero eorum que secundum sectiones epipedorum et ipsorum et epiciclorum principio, ut ad arctos secundum ypothesim, simulque transducentibus epipeda epiciclorum secundum eam quidem que in primum tetartimorium conversione in borealissimum manifestum quoniam terminum, at vero secundum eam que deinceps in excentrici rursum epipedum, at secundum eam que in tertium in australissimum terminum, atque secundum eam que in reliquum restitutionem in principii epipedum; et quoniam illud quod huiusmodi afeseos et principum et restitutio in Saturno et Iove et Marte ab ea que secundum asscendentem coniunctione sectione constituuntur, in Venere vero a periguio excentrici, in Mercurio vero ab apoguio excentrici. Ille vero que ad rectos angulos diametri eis que ante dicte sunt in tribus quidem stellis manent, ut diximus, semper equidistantes eius qui per media epipedo vel nullo cura digno ad ipsum obliquante contingunt. In Mercurio autem et Venere et ipse facte rursum ab aliquo principio in eius qui per media epipedo transferuntur sub circellis adiacentibus consequentibus, ut ita dicam, ipsorum terminis conmensurabilibus quidem rursum tante secundum latitudinem recessioni, rectis vero ad eius qui per media epipedum et centra habentibus in diametris equidistantibus eius qui per media epipedo circumversus vero equali celeritate aliis ab altero eorum secundum sectiones epipedorum et ipsorum et epiciclorum principio, ut ad arctos rursum secundum ypothesim, simulque transducentibus ad vesperum terminos expositarum diametrorum secundum eundem ordinem manifestum quoniam ei qui ante ductus est et adhuc et in his similis afeseos et principium et restitio restitio] restitucio F1, in Veneris quidem stella ab ea que secundum apositum semicirculum coniunctione constituitur, in Mercurio vero ab ea que circa ablativum. Oportet tamen circa dictos circellos, sub quibus translationes epiciclorum complentur, hic hic] hoc F1 presumere, quoniam in duo quidem equalia dividuntur sub epipedis et ipsi, circa que translationem inclinationum fieri dicimus. Ita enim utique Solis equales in utrasque secundum latitudinem ipsorum progressiones constitui accidit. Eos tamen que ad equales motus circumlationes non circa proprium centrum habent completas, sed circa quoddam alteram alteram] alterum F1 quod faciat eandem excentrotica ad circellum ei que secundum longitudinem stelle ad eum qui per media animalia circulum. Restitutionibus enim equitemporalibus subiacentibus et in zodiaco et in circello et adhuc eis que in utroque tetartimoriis progressionibus sibi invicem secundum apparens congruentibus, siquidem circa proprium centrum circulatio circelli fiat, propositum numquam continget, eis quidem secundum circellum progressionibus unumquodque tetartimoriorum equitemporali pertranseuntibus, eis autem que ad zodiacum epicicli consideratur nequaquam, propter secundum unumquodque subiacente excentrotica. Si vero circa positionem simille ei quod excentrici et tetartimoriorum coaptantia et zodiaci et parvuli circuli, secundum equalia tempora ille que inclinationum restitutionem pertransibunt. Et neque in tales ypothesium operosas putet intendens eorum que penes nos artificiorum dificultatum. Non enim competit humana divinis comparare, neque eas que de tantis fides a dissimillimis exemplis sumere, – quid enim difficilius semper semper] add. et eodem modo se habentibus F1 ad illa que numquam et ab omni retinendis ad ea que nec a seipsis? –, verum temptare quidem ut est maxime simplitiores ypothesium coaptare eis qui in celo motibus. Si vero hoc non procedat, contigetes contigetes] contingentes F1, si enim semel singula apparentium secundum consequens ypothesium salventur, quid utique adhuc mirabile aliquibus putetur posse tales contricationes celestium motibus contingere nulla existente penes ipsa natura prohibente, sed commensurabili procedere et recedere eis qui secundum naturam singulorum motibus, quamvis contrarii contingant, quare omnia per omnes simpliciter dispersiones attingere et apparere posse, non solum circa particulares circulos tale quidem procedere, sed et circa speras ipsas et axes circulationum.
Quare et ipsarum eam que in differentibus motibus contricationem et alternitatem in ordinatis quidem penes nos figuris videmus operosam et inventum difficillem ad motum in prohibitionem, in celesti vero nusquam nullo modo sub tali mixtione impedita. Magis autem et ipsum simplex celestium neque a penes nos ita se habere putatis