Exposito ergo et angulorum negocio, deficiente vero suppositis epochas earum que secundum unamquamque regionem designatione dignarum civitatum considerari secundum longitudinem et latitudinem ad in ipsis apparentium investigationes, huiusmodi quidem expositionem egregio et geographico habitam negocio secundum se ipsam sub visum faciemus, consequentes tractantium ut est maxime hanc figuram historiis et ascribentes quot gradus distat ab equinoctiali civitatum unaquaque secundum eum qui per ipsam scriptus est meridianum et quot iste a scripto per Alexandriam meridiano ad orientes vel occidentes in equinoctiali, eo quod ad istum nobis constituta sint tempora. Nunc vero tantum, velut subiacentibus positionibus, superaddere consequens duximus quoniam, quotienscumque voluerimus in aliquo subiacentium locorum determinatam horam considerare que erat secundum idem tempus in altero aliquo inquisitorum, quando differunt qui per ipsos meridiani, sumere debemus quot differunt invicem isti gradibus in equinoctiali, et uter uter] uterque V2 eorum orientalior est vel occidentalior, totidemque temporibus equinoctialibus augere vel minuere eam que secundum subiacentem locum horam, ut faciamus eam que in inquisito secundum idem tempus consideratur, augmento quidem constituto, quando inquisitus locus orientalior fuerit, minutione vero quando occidentalior subiacens.
⟨III⟩
I De magnitudine anni temporis
II Expositio canonum mediorum Solis motuum
III De his que secundum omalium et circularem motum ypothesibus.
IV De apparente Solis anomalia
V De ea que ad particulares portiones anomaliarum canonopiia consideratione
VI Canonium solaris anomalie
VII De ea que secundum medium Solis pergressum epochi
VIII De solari psiphophoria, idest compoto
IX De nictimerorum inequalitate
Assignatas Assignatas] assignatis V2F1 a nobis in ante hoc coordinatis et universaliter debentibus de celo et terra mathematice prelibari amplius et de inclinatione eius qui per media animalia solaris circuli et particulariter circa ipsum accidentibus et in recta spera et in secundum unamquamque habitationem inclinata, consequens arbitramur et deinceps que de Sole et Luna facere sermonem et circa ipsorum motus superaccidentia pertransire, eo quod nichil circa stellas apparentium absque istorum prelibatione ad plenum possit inveniri, et horum vero ipsorum precedens reperimus solaris motus negotium quo sine rursum nec ea que circa Lunam possibile utique fiet perfecte comprehendi.
⟨III.1⟩
Primum Primum] primo V2 igitur omnium circa Solem demonstrandorum existente annuum tempus invenire, antiquorum quidem circa sententiam huiusmodi et dissonantias et dubitationes dicemus extractatibus ipsorum et maxime ab Yparco viro studii laborem simul et veritatem diligente. Ducit enim maxime et hunc in huiusmodi ambiguitate per eos quidem que circa conversiones et equinoctia apparent restitutiones minus annuale tempus inveniri quarte super ccclxv dies adiectione, per ea vero que circa applanas stellas considerantur, maius. Unde conicitur et applanarum speram transitum quendam diuturnum facere et ipsam, quemadmodum et eas que planomenorum, in consequentia primam circundactionem circundactionem] circumactionem V2 circoactionem F1 fatientis lationis secundum scriptum per utrosque polos et equinoctialis et obliqui circulum. Nos autem hoc quidem et quoniam ita se habeat et quo fiat modo in eis que de applanis stellis ostendemus. Non enim que circa illas sine solari et lunari prelibatione possibile utique fiet ex toto considerari. Secundum presentem vero considerationem ad nichil aliud arbitramur oportere respitientes annuale Solis tempus attendere, quam ipsam ipsam] ipsius V2 Solis ad seipsum, hoc vel vel] est V2 eum qui ab ipso fit obliquum circulum, restitutionem et diffinire annuale tempus secundum quod ab aliquo immobili puncto huius circuli secundum deinceps in idem venit, sola principia propria huiusmodi restitutionis arbitrantes sub tropicis et equinoctialibus predictis punctis segregata puncta predicti circuli. Sive enim mathematice rationi institerimus, nec magis propriam restitutionem inveniemus in eadem figurationem ferente Solem et localiter, et temporaliter, vel ad oridentes, oridentes] orizontes V2 vel ad meridianum, vel magnitudines nictimerorum huiusmodi considerato, nec alia principia in eo qui per media animalia circulo, sola vero secundum accidens segregata sub tropicis et equinoctialibus punctis; sive magis phisicum quis attendat proprium, nec restitutionem rationabilem rationabilem] rationabiliorem V2F1 inveniet a simili circa aera catastimare catastimare] catastimate V2F1 in simile et eadem hora in eandem ferente Solem, nec alia principia quam ea sola secundum que hore maxime discernuntur, cum eo quod et ad applanas stellas considerata restitutio inconveniens videtur, et propter alia et maxime quoniam et ipsarum spera fatiens quendam ordinatum transitum in consequentia celi consideratur. Nichil enim his ita se habentibus prohibet dicere tantum esse annum Solis tempus in quanto Saturni stellam verbi gratia vel aliquem aliorum planomenorum Sol deprehendit. Multa vero sic et diversa fient annualia tempora. Propter hoc ergo competere extimamus inventum per observationes ut est maxime a plure distantia sumptas