xliii x, in Mercurio vero xxii xxx, talium et medium quidem apostima omnium est lx, hoc est quod ad eam que ex ex] corr. ex a V3 centro ferentis epiciclon excentrici consideratum, maximum vero ut ad zodiaci centrum, in Saturni quidem stella lxiii xxv, in ea vero que Iovis lxii xlv, in Marte autem lxvi, in Venere lxi xv, in Mercurio lxviiii, minimum vero in Saturni quidem stella lvi xxxv, in Iovis lvii xv, in Martis liiii, in Veneris lviii xlv, in Mercurio lv xxxiiii. Reliquum vero et viiium selidium ordinatum est ad sumendum pertinentes partes expositarum superhabundantiarum, quando non secundum ipsarum media vel maxima vel minima aposimata contingerint epicicli stellarum, sed in mediis istorum progressionibus. Coordinata est autem nobis et huiusmodi supputatio ad solas secundum unumquodque mediorum apostimatum sub eis que a visu nostro contingentibus epiciclum factas maximas prostafereses, velut nulla cura digno differente superhabundantiarum adiectione in particularibus epicicli portionibus ad eas que in maximis prostaferesibus. Propterea vero ut et quod dictum est manifestius fiat et ephodus ipsa adiectionum manifesta constituatur, adiaceat recta quem quem] que F1 per utraque centra et zodiaci et equalem epicicli motum continentis excentrici ABGD, et subiaceat zodiaci quidem centrum G, quod vero equalis epicicli motus B, et educta BEZ, scribatur circa E centrum ZL ZL] ZI F1 epiciclus, et trahatur a puncto G contingens ipsum GI recta. Copulentur vero et GE et EI cathetus. Subiaceat que exempli causa in unaquaque v stellarum centrum epicicli distans equaliter ab apoguio excentoticis gradibus xxx. Quoniam ergo, ut non eadem ostendentes longam faciamus supputationem, ostensum est per multa in precedentibus et in ea que Mercurii et in ea que reliquorum ypothenusi ypothenusi] ypothesi F1, quoniam, dato ABE angulo, data est et eius que est GE ad eam que ex centro epicicli, hoc est IE, proporcio, colligitur vero et hec per eas que secundum unamquamque supputationes, ABE angulo subiacente talium xxx, qualium sunt iiii recti ccclx, in Saturno quidem que lxiii ii ad vi xxx, in Iove que lxii xxvi ad xi xxx, in Marte vero que lxv xxiiii ad xxxix xxx, in Venere quod lxi xxvi ad xliii x, in Mercurio que lxvi xxxv ad xxxii xxx, et EGI utique angulum habebimus qui continet eam que tunc maxima penes epiciclum prostaferesim, qualium sunt iiii recti ccclx, talium in Saturno quidem v lv dimidii, in Iove vero x xxxvi et dimidii, in Marte xxxvii ix, in Venere xliiii lvi et dimidii, in Mercurio xix xlv. Colliguntur autem que in mediis distantiis maxime prostefereses secundum paulo ante expositas rationes proprie conpetenti ordini stellarum, ut non idem replicemus, gradus vi xiii et xi iii et xli x et xlvi o et xxii ii, que vero in maximis aposimatibus gradus v liii et x xxxiiii et xxxvi et xlv et xliiii xlviii et xix ii, que autem in minimus apostimatibus gradus vi xxxvi et xi xxxv et xlvii i et xlvii xvii et xxiii liii, ut differant ab eis que in mediis apostimatibus ille quidem que in maximis gradus o xx et o xxix et iiii xxv et i xii et iii o, ille vero que in minimis gradus o xxiii et o xxxii et v li et i xvii et i li. Quoniam qui inquisitorum apotimatum prostafereses et minores sunt eis que secundum media apostimata et differunt ab ipsis gradibus o xvii et dimidio et o xxvi et dimidio et iiii i et i iii et dimidio et ii xvii. Istarum vero expositarum omnium differentiarum mediarum apostasium ad maximas sexagesima fuerit in Saturno quidem lii xxx, in Iove vero liiii l, in Marte autem liiii xxxiiii, in Venere lii lv, in Mercurio xlv xl, tot sexagesima apponemus in viii selidiis secundum unumquemque canonem ad versum continentem xxx graduum periodice longitudinis numerum. In apostimatibus vero maiores habentibus prostefereses penes eas que in mediis apostimatibus factas ipsarum superhabundantias similiter quidem in sexagesima rursum resolvemus, ut ad totas tamen superhabundantias eorum que in minimis apostimatibus et non adhuc earum que in maximis. Eodem vero modo et in aliis epochibus propter vi gradus medie longitudinis supputantes facta sexagesima totarum superhabundantiarum apponemus propriis numeris, eadem, ut diximus, ad sensum facta differentiarum epiboli, etsi non in ipsis maximis prostaferesibus epicicli progressiones fiant stellarum, sed in aliis eius partibus. Et est quinque canonum expositio talis.