Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 106r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 106r …

Et manifestum est quod punctum R est aut centrum orbis egredientis centri, super quem est semper orbis revolutionis, aut contingit ut sit revolutio centri circuli quem diximus semper super ipsum. Ita enim tantum erit longitudo centri orbis revolutionis a puncto R equalis, quemadmodum iam declaratum est in unaquaque duarum stationum positarum oppositarum in forma. Si enim esset punctum R ipsum centrum orbis centri egredientis, super quem est semper centrum orbis revolutionis, esset hic orbis qui est orbis centri egredientis fixus et esset locus Arietis propinquior locis ad terram, quoniam linea BG est brevior omnibus lineis que protrahuntur a puncto B ad orbem descriptum supra punctum R. Non autem invenitur locus Arietis propinquior locis ad terram, sed locus Geminorum et Aquarii est propinquior ad terram loco Arietis, et ipsi sunt propinqui ad hoc ut sint equales. Manifestum est igitur quod revolutio centri orbis centri egredientis huius quem diximus est super punctum R econtra revolutionem orbis revolutionis, scilicet ad conversionem signorum, vice una in revolutione una et quod centrum orbis revolutionis in hac revolutione una fit in longitudine propinquiore duabus vicibus. Et declarabitur nobis quod orbis revolutionis, cum fuerit in Geminis aut in Aquario, erit locus eius propinquior terre loco Arietis ex eo quod premissum est de considerationibus. In hac namque consideratione que fuit in anno sextodecimo annorum Adriani decimosexto die mensis Phemenut fuit longitudo maior vespertina a cursu medio 21 partes et quarta partis. Et in consideratione que fuit in quarto anno annorum Antonii decimonono die mensis Phemenut ex mensibus Egyptiorum fuit longitudo maior matutinalis a medio 26 partes et medietas partis. Et fuit locus Solis per motum suum medium in ambabus considerationibus decem partes Aquarii. Fuit etiam in consideratione que fuit in anno decimooctavo annorum Adriani decimonono die mensis Athica longitudo maior matutinalis a medio 21 partes et quarta partis. Et fuit in consideratione que fuit in anno primo annorum Antonii vigesimo die mensis Athica longitudo maior vespertina a cursu medio 26 partes et medietas partis. Et fuit Sol per motum suum medium in his ambabus considerationibus in decem partibus Geminorum. Cum ergo aggregaverimus duas longitudines duorum diversorum cursuum in Aquario et in Geminis, erit 47 partes et medietas et quarta partis. Et cum aggregaverimus duas longitudines duorum diversorum cursuum in Ariete, erunt 46 partes et medietas partis. Quoniam vespertina fuit equalis matutine et fuit in consideratione eius 23 partes et quarta partis.

⟨IX.9⟩ Capitulum nonum: In scientia proportionis quantitatis magnitudinis diversitatum Mercurii

Post illud vero quod premissum est superest ut demonstrem super quod punctum linee AB erit reversio orbis revolutionis in anno ad successionem signorum secundum cursum medium et quanta sit longitudo centri orbis egredientis centri cuius cursus est ad conversionem signorum cum tempore reversionis equali tempori reversionis orbis revolutionis a puncto R. Assumam autem in hac inquisitione duas considerationes duarum longitudinum maiorum matutinalis et vespertine, longitudo cuiusque quarum medii cursus sit quarta circuli ad partem unam a longiore longitudine, et est locus in quo est plurimum diversitatis fere in orbe revolutionis. ‘In anno autem quartodecimo annorum Adriani decimooctavo die mensis Mesur hora vespertina’, sicut invenimus in considerationibus que sunt Taionis, inquit: ‘invenimus plurimum longitudinis eius a Sole diminutum a stella cordis Leonis tribus partibus et medietate et tertia partis’. Fuit ergo locus eius secundum principia nostra super sex partes et tertiam partis Leonis fere. Et fuit tunc locus Solis per motum suum medium decem partes et medietas sexte partis Cancri. Fuit ergo longitudo maior vespertina 26 partes et quarta partis. Et consideraverimus Probably corrupt for consideravimus, which is also the reading of Paris, BnF, lat. 14738 (154r, line 10 from the bottom) and would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 456, line 6 from the bottom). nos longitudinem eius maiorem cum instrumento stellarum in anno secundo annorum Antonii vigesimoprimo die mensis Mesure ante mane et consideravimus ipsum cum stella Aldebaran lucida et invenimus locum eius viginti partes et medietatem sexte partis Geminorum. Et fuit Sol per motum suum medium tunc etiam in decem partibus et tertia partis Cancri. Fuit ergo longitudo maior tunc matutinalis 20 partes et quarta partis. Et postquam firmavimus hoc, sit diametrus transiens super decem partes Libre et Arietis, supra quam sint A, R, B, G, et sit, sicut est in forma que est ante istam, punctum quidem A locus super quem est centrum orbis revolutionis cum fuerit in decem partibus Libre, et punctum G locus super quem erit centrum orbis revolutionis cum fuerit in decem partibus Arietis, et sit punctum B centrum orbis signorum, et punctum R supra quod movetur localiter centrum orbis centri egredientis contra successionem signorum. Et inquiramus primum ut inveniamus quanta sit longitudo centri supra quod est motus equalis qui est orbis revolutionis ad successionem signorum a puncto B. Et sit illud centrum punctum H, et protraham lineam a puncto H secundum rectum angulum super lineam AG ut sit eius longitudo a longitudine longiore quarta circuli, et firmabo in hac linea centrum orbis revolutionis quod fuit in his duabus considerationibus positis, supra quod sit punctum T, quoniam longitudo huius etiam a longitudine longiore est quarta cir