Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 143v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 143v …

veniet nobis angulus GEK tres partes et tertia partis, et proveniet angulus NES Probably corrupt for DES, which would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 604, line 15). Paris, BnF, lat. 14738 (200r, line 9 from the bottom) reads NES too. per istas partes sex partes, et unusquisque duorum angulorum AEG et BED reliquorum, et sunt duo anguli declinationis orbis egredientis centri, secundum quod sequitur est pars una, et provenit ex eo arcus TK, et est arcus declinationis orbis revolutionis, due partes et quarta partis, quoniam hec est summa quam comprehendit partium fere in tabula diversitatis he sunt quantitates quas scivimus angulorum GEK et DES hec est summa ... GEK et DES: Corrupt passage. The same text is found in Paris, BnF, lat. 14738 (200r, lines 5-6 from the bottom). But cf. Toomer, loc. cit., 604, lines 18-20.. In Saturno autem et Iove, propterea quod nos invenimus cursus eorum qui sunt in arcubus longitudinis propinquioris duorum orbium eorum egredientium centrorum non diversificari in sensu a cursibus eorum qui sunt in arcubus longitudinis propinquioris ipsorum condiametralibus, etiam in illis cursibus numeravimus quod intendimus de re eorum secundum unumquemque duorum modorum propter comparationem inter duos cursus eorum in longitudine longiore duorum orbium revolutionis eorum et inter duos cursus eorum in longitudine propinquiore eorum. Et fuit summa longitudinis secundum quod scivimus ipsam ex considerationibus particularibus eorum in cursibus quidem qui sunt in apparitione et in occultatione plurimum quod est ad septentrionem et ad meridiem in Saturno quidem due partes fere et in Iove pars una, et in cursibus qui sunt in habitudinibus extremitatis noctis in Saturno quidem usque ad tres partes et in Iove usque ad duas partes. Propterea igitur quod iam apparuit propter diversitatem que est eorum in cursibus etiam quod angulorum quibus apud visum subtenduntur in longitudine longiore et in longitudine propinquiore orbis revolutionis equales arcus quicunque proveniunt a cursibus in longitudine longiore, proportio ad angulos qui proveniunt a cursibus in longitudine propinquiore in Saturni quidem stella est proportio decem et octo partium ad vigintitres partes, et in stella Iovis est proportio vigintinovem partium ad vigintitres partes, et sunt duo arcus RH et TK orbis revolutionis equales, tunc proportio anguli REH etiam ad angulum REK erit in stella quidem Saturni proportio decem et octo partium ad vigintitres partes et in stella Iovis proportio vigintinovem partium ad quadragintatres partes. Angulus vero HEK, quia est superfluitas que est inter duos cursus in latitudine ambarum stellarum, provenit pars una. Cum ergo diviserimus hanc partem unam per duas proportiones dictas, proveniet nobis angulus REH in stella quidem Saturni 26 minuta et in stella Iovis 24 minuta, et proveniet angulus REK in Saturno quidem 34 minuta et in Iove 36 minuta. Proveniet ergo angulus AEG reliquus, et est angulus declinationis orbis egredientis centri, in Saturno due partes et 26 minuta et in Iove pars una et 24 minuta. Nos vero restauravimus et exercuimus loco horum duorum numerorum Here probably numerum is missing, which is contained in Paris, BnF, lat. 14738 (200v, line 16) and would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 605, line 11). duarum partium et semis et numerum partis et semis querendo facilitatem in operatione. Et propter illud aggregatur arcus TK etiam, et est arcus declinationis duorum orbium revolutionis, in Saturno quidem quatuor partes et medietas partis et in Iove due partes et medietas partis. Et illud est quoniam hec quantitas partium in unaquaque earum in tabula diversitatis continet etiam fere duas quantitates quas scivimus duorum angulorum REH et REK. Et iste sunt res quarum intendimus inventionem.

⟨XIII.4⟩ Capitulum quartum: In modo faciendi tabulas cursuum particularium in latitudine

Ex his itaque rebus proveniunt nobis quantitates universales declinationum maiorum orbium egredientium centrorum et orbium revolutionis. Ut autem possimus invenire leviter omni hora cursus in latitudine in longitudinibus particularibus etiam, assumpsimus tabulas stellis quinque erraticis et in omni tabula earum simile ei ex areis quod est in unaquaque tabularum diversitatum, et eius aree sunt quinque. In duabus igitur primis harum arearum sunt numeri sicut in illis areis.

In areis vero tertiis sunt longitudines in latitudine ab orbe signorum que pertinent sectionibus orbium revolutionis particularibus in declinationibus maioribus ipsis, in stella quidem Veneris et in stella Mercurii in duobus nodis orbium egredientium centrorum et in stellis tribus reliquis in partibus septentrionalibus orbium egredientium centrorum, et in areis quartis etiam in his tribus stellis quod pertinet divisionibus longitudinum oppositis illis versus partes meridionales orbium egredientium centrorum adiuncto ad illud in his tribus stellis plurimo quod est etiam elongationis orbium eorum egredientium centrorum in septentrione et meridie. Nostra autem numeratio harum sectionum in stella quidem Veneris et in stella Mercurii fuit uno capitulo secundum hunc modum ut sit in superficie ortogonaliter erecta super superficiem orbis signorum linea quidem ABG differentia communis inter ipsam et inter superficiem orbis signorum et linea quidem DBE differentia communis inter ipsam et inter superficiem orbis revolutionis, et sit centrum orbis signorum punctum A et centrum orbis revolutionis punctum B, et sit linea AB elongatio duorum orbium revolutionis harum duarum stellarum in declinationibus earum maioribus. Et signabo circa punctum B orbem revolutionis DERH, et producam diametrum RBH ortogonaliter erectam super lineam DE, et ponam ut superficies