Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 138v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 138v …

gitudinem propinquiorem ipsam super longitudinem mediam 35 minuta. Et propter illud erit cursus stationis a longitudine propinquiore que videtur orbis revolutionis 35 partes et 31 minuta, et erit eius cursus a longitudine longiore stationis quidem prime 144 partes et 29 minuta et stationis secunde 215 partes et 31 minuta. Firmabimus itaque istas etiam in illis tabulis eisdem. Non tamen firmabimus eas coram numero 180 partium que sunt longitudinis, sed coram numero 120 et 240 partium, propterea quod in istis duobus numeris demonstratur quod cadit propinquior propinquitas orbis egredientis centri qui est stelle Mercurii. Postquam igitur iam explanate sunt he res, tunc iam possibile est alicui imitanti hanc viam ut comprehendat per hec capitula eadem superfluitates in cursibus qui sunt in eo quod est inter eas. Ponam itaque secundum viam exempli quod nos intendimus ut inveniamus portiones diversitatis que videtur in statione prima cum est cursus medii longitudo in longitudine a longitudine longiore 30 partes. Et in hoc loco provenit longitudo orbis revolutionis secundum partes quibus longitudo media earum omnium est 60 partes in stella quidem Saturni per capitula quorum precessit scientia vie, sicut diximus, 63 partes et duo minuta, et in stella Iovis 62 partes et 26 minuta, et in stella Martis 65 partes et 24 minuta, et in Veneris stella 61 partes et 6 minuta, et in stella Mercurii 66 partes et 35 minuta donec sint additiones in unaquaque earum super longitudinem mediam secundum ordinem quo processimus, ut non prolungetur sermo, tres partes et duo minuta, et due partes et 26 minuta, et 5 partes et 24 minuta, et pars una et sex minuta, et 6 partes et 35 minuta. Additiones autem apud longitudinem longiorem ipsam super longitudines medias, quia sunt numeri noti longitudinis maioris in omnibus eis a media longitudine, sunt secundum istas partes 3 partes et 25 minuta, et due partes et 45 minuta, et sex partes et pars una, et 15 minuta et novem partes. Et quia ex quantitatibus superfluitatis partium diversitatis que videtur omnium que sunt longitudinis longioris per considerationem ad longitudines medias aggregatur secundum illum eundem ordinem pars una et 23 minuta, et pars una et 33 minuta, et 5 partes et 41 minutum, et pars una et 17 minuta, et due partes et decem minuta, tunc quando nos multiplicaverimus unamquamque harum quantitatum superfluitatis in unaquaque stellarum secundum augmentum suum in augmentum longitudinis in illa hora super longitudinem mediam ac si multiplicaverimus verbi gratia partem unam et 23 minuta in tres partes et duo minuta, et diviserimus diviserimns M. quod provenerit ex eo per augmentum totum longitudinis maioris ac si divideremus ipsum per tres partes et 25 minuta, proveniet nobis superfluitas in unaquaque stellarum in cursu noto in longitudine qui est partium diversitatis per comparationem partium longitudinis medie pars una et 14 minuta, et pars una et 22 minuta, et 5 partes et 7 minuta, et pars una et octo minuta, et pars una et 35 minuta. Partes autem que sunt in longitudinibus mediis a longitudine longiore que videtur orbis revolutionis sunt 114 partes et octo minuta, et 125 partes et 38 minuta, et 163 partes et 9 minuta, et 167 partes et 8 minuta, et 145 partes et 4 minuta. Partes vero que sunt in longitudinibus maioribus in reliquis stellis sunt pautiores istis partibus quas narravimus, sed in stella Mercurii sunt plures eis. Has ergo quantitates superfluitatis quas invenimus in hac longitudine nota in reliquis quidem stellis minuemus ex partibus que sunt in longitudinibus mediis et in stella quidem Mercurii addemus super eas. Provenient ergo nobis partes que sunt coram triginta partibus longitudinis revolubilis in tabulis stationis prime diversitatis que videtur a longitudine longiore orbis revolutionis in stella quidem Saturni 112 partes et 54 minuta, et in stella Iovis 124 partes et 16 minuta, et in stella Martis 158 partes et duo minuta, et in stella Veneris 166 partes, et in stella Mercurii 146 partes et 39 minuta. Et reiterabimus etiam propter illud et narrabimus tabulas stationis secunde ut consideremus quod remansit ad complementum trecentarum et sexaginta partium in unaquaque arearum post numeros stationis prime, et firmabimus coram ipsis in illis areis eisdem in tabulis stationis secunde, et verbi gratia in hac longitudine nota firmabimus in tabulis stationis secunde 247 partes et sex minuta, et 235 partes et 44 minuta, et 201 partes et 58 minuta, et 194 partes, et 213 partes et 21 minuta. Ex eo autem quo levior fit intellectus huius est quod nos noluimus ut firmentur partes diversitatis que reperiuntur secundum longitudinem longiorem que videtur orbis revolutionis, sed contenti sumus querendo facilitatem partibus que sunt secundum cursum revolubilem qui est non equatus. Iam enim possibile est ut faciamus illud etiam faciliori studio: ut tendamus ad omnem numerum additionis et diminutionis posite coram aliquo numerorum longitudinis revolubilis in tabulis diversitatis, et minuamus ipsum ex partibus quas inveniemus diversitatis revolubilis quando fuerit elongatio a longitudine longiore orbis egredientis centri minor 180, et addemus ipsum super eas quando fuerit longitudo maior 180.

⟨XII.8⟩ Capitulum octavum: In positione tabularum stationum quinque stellarum