Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 27v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 27v …

diei a consideratione in qua fuit eclypsis anni tricesimisecundi. Quod quidem fuit quarta diei tantum super 365 dies in uno quoque undecim annorum. Si ergo fuerint non in tempore maiore neque in tempore minore revolutiones Solis et reversiones ad dua puncta equalitatis secundum superfluum maius quarta diei, sed stellam Spicam non est possibile moveri in his annis paucis parte una et quarta partis, tunc quomodo non est indecens accipere hanc sententiam in scientia acquisita ex istis principiis instrumentum ad delendum et destruendum ea per que certificatur et affirmatur, aut quomodo non comparant causam propter quam non est possibile ut sit omnis hic motus stelle Spice, et non hunc errorem ad duo puncta equalitatis tantum, per que fuit consideratio secundum veritatem aut non secundum veritatem. Illius autem propter quod hunc errorem esse est possibile cause multe sunt. Ex quibus est elongatio Lune in eclypsi a stellis que sunt ei propinque, aut propter diversitatem aspectus et considerationis ad Lunam et locum eis aut propter motum Solis a duobus punctis equalitatis ad medium temporum eclypsis aut propter ea que considerantur et assumuntur absque subtilitate et absque veritate. Estimo autem quod Abrachis scivit quod nihil eorum que prediximus cogit aut firmat apud nos quod Sol habeat equationem secundam. Ipse vero propter vehementem amorem veritatis horruit relinquere ad dicendum aliquid eorum que hominibus dubietatem afferunt. Ipsemet enim fecit in equatione diversitatis cursus Solis et Lune et posuit Solis equatione unam que equat complementum revolutionis anni solaris a punctis differentiarum temporum. Et non videmus propterea quod posuit revolutiones Solis istas equalium temporum ut que videntur in eclypsibus diversificent hec accidentia posita secundum rem magnam. Et illud est quod oportuit esse sensibile manifeste, postquam non acceperunt equationem diversitatis temporis anni. Et si sit illud pars una tantum, est tamen fere in eclypsi duarum horarum. Ex omnibus ergo que diximus et consideravimus de revolutionibus Solis invenimus longitudinem temporis anni non diversificari cum inceptio et reversio fuerit ab uno punctorum differentiarum temporum et ad ipsum, et non quandoque a punctis equalitatis et tropicis et quandoque a coniunctione stellarum fixarum. Et neque est reversio alia propior ea que est a puncto conversionis aut a puncto equationis diei aut ab alio punctorum orbis signorum a quo incipit Sol et ad quod revertitur. Videmus autem quod oportet nos demonstrare ea que videmus et declarare quam brevissime est possibile et ut diversitas que est inter considerationem et ea que dicere voluimus non sit magne quantitatis. Ex eis vero que declaravit Abrachis iam demonstratum est nobis quod quantitas temporis anni qui incipit a punctis equalitatis et conversionis donec ad ea redeat minor est quarta addita supra 365 dies. Neque est possibile invenire quantitatem illius parvitatis secundum veritatem, eo quod augmenta annorum plurium cum quarta fere deficiunt secundum sensum propter diversitatis parvitatem. Et propter hoc in considerationibus eorum que sunt longi temporis iam possibile est, cum diviserint dies inventos qui superfluunt et aggregantur ex quartis per annos multos aut per annos paucos qui sunt inter duas considerationes, ut sit portio una que provenit ex divisione anni unius. Acceptio vero huius inceptionis et reversionis secundum propinquitatem veritatis est secundum quantitatem plurium revolutionum et longitudinem temporis quod est inter duas considerationes et duas inspectiones. Quantum enim tempus magis elongatur, tantum erit propinquior veritati. Neque est in his revolutionibus et inceptione et reversione tantum, verum etiam in omnibus revolutionibus et reversionibus. Error enim qui est propter debilitatem considerationum, quamvis subtilissime accipiatur et quamvis error sit parvus aut equalitati vicinus secundum sensum in eis que videntur in tempore longo et tempore brevi, tamen cum dividetur per annos paucos, error anni erit maior et quod etiam aggregabitur ex eo in longitudine annorum plurium accrescet, et cum dividetur per annos plures, erit error minor. Quapropter videmus conveniens esse ut sufficiat secundum quod possibile est nobis addere longitudinem temporis quod est inter considerationes nostras et considerationes antiquorum subtilium in revolutionibus propinqui temporis. Et secundum huius similitudinem laborabimus addere in hac scientia et non relinquemus ex eis que conveniunt de inquisitionibus scienter. Inquisitio vero temporis totius aut eius cuius tempus elongatum est a longitudine temporum considerationum per tempus longum duplum dicimus quod non est ex amore scientie neque ex amore veritatis. Eorum vero quorum tempus antiquatum est ex considerationibus quas comparavimus nostris considerationibus et quibus experiemur et cum nostris oportet ut iam accipiamus considerationes quas consideravit Midan et Attamin a tropicis estivalibus, et post eos Aristocos. Sed propter summam eorum que scivimus de difficultate considerationum tropicorum et cum difficultate earum, quoniam ipsi posuerunt ipsas aggregatas et ignotas, quemadmodum illud iam declaratum fuit ab Abrachi, abhorremus confidere in eis et vidimus ut acciperemus considerationes que fuerunt in equalitate diei et ex eis acciperemus, quoniam voluimus, subtiles considerationes Abrachis, quoniam ipse accepit eas quam subtilius, et considerationes nostras, quas invenimus absque hesitatione cum instrumento quod ad hoc et eius simile in principio libri huius nostri Almagesti declaravimus.