Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 15r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 15r …

sexte partis secundum supradictam quantitatem.

De vigesimaprima

Linea equidistans vigesimaprima est in qua longioris diei longitudo est 17 hore. Et elongatio eius ab equatione diei est 54 partes et unum minutum, descripta super egressiones Tanais. Et umbra estiva est trigintaquattuor partes et medietas et tertia partis vicinius, et umbra equalitatis 82 partes et due tertie partis fere, et umbra hiemalis 279 partes et sexta partis fere.

De vigesimasecunda

Linea equidistans vigesimasecunda est in qua longitudo diei longioris est 17 hore et quarta hore. Et eius elongatio ab equatione diei est 55 partes, descripta super Bericanas Britannie maioris. Et umbra estiva est 36 partes et quarta partis vicinius, et umbra equalitatis octuagintaquinque partes et due tertie partis, et umbra hiemalis est 304 partes et medietas partis.

De vigesimatertia

Linea equidistans vigesimatertia est in qua longitudo diei longioris est 17 hore et medietas hore. Et eius elongatio ab equatione diei est 56 partes, descripta supra medium Britannie maioris. Et umbra estiva est 37 partes et due tertie partis vicinius, et umbra equalitatis 88 partes et medietas et tertia et medietas sexte partis vicinius, et umbra hiemalis est 335 partes et tertia partis.

De vigesimaquarta

Linea equidistans vigesimaquarta est in qua longitudo diei longioris est 17 hore et tres quarte hore. Et eius elongatio ab equatione diei 57 partes, descripta super Catononiz One could equally read Catononim. Paris, BnF, lat. 14738 (22v, line 4) reads Catononiz too. The Greek text reads ‘Caturactonium’ (see Toomer, loc. cit., p. 88, line 10). Britannie. Et umbra estiva est 39 partes et sexta partis, et umbra equalitatis 92 partes et tertia et medietas sexte partis fere, et umbra hiemalis 372 partes et medietas et tertia partis fere.

De vigesimaquinta

Linea equidistans vigesimaquinta est cuius longitudo longioris diei est 18 hore. Et eius elongatio ab equatione diei est 58 partes, descripta super meridiem Britannie minoris. Et umbra estiva 40 partes et due tertie partis vicinius, et umbra equalitatis 96 partes vicinius, et umbra hiemalis 119 partes et quarta partis secundum supradictam quantitatem.

De vigesimasexta

Linea equidistans vigesimasexta est in qua longitudo diei longioris est 18 hore et medietas hore. Et eius elongatio ab equatione diei 59 partes et medietas partis, descripta supra Britanniam minorem.

Nos autem non posuimus hic superfluum horarum cum augmento quarte et quarte unius hore propter coangustationem que est inter lineas et propinquitatem aliarum ad alias. Ex superfluo enim altitudinis poli supra altitudinem poli non completur pars una. Et non oportet ut sit operatio nostra in his quorum elongatio accrescit ad septentrionem sicut est in illis quorum elongatio minoratur. Quapropter videtur nobis quod labor positionis proportionum umbrarum ad gnomones suos, quemadmodum fecimus in locis determinatis, superfluus est nobis.

De vigesimaseptima

Et ubi est longitudo diei longioris decem et novem hore, elongatio illius linee equidistantis ab equatione diei est 61 partes. Et ipsa est descripta supra septentrionem Britannie minoris.

De vigesimaoctava

Et ubi est longitudo diei longioris 19 hore et medietas hore, elongatio illius linee ab equatione diei est 62 partes, descripta supra insulas Boroen.

De vigesimanona

Et ubi est longitudo diei longioris 20 hore, longitudo illius linee equidistantis ab equatione diei est 63 partes. Et est descripta supra insulam Tyle.

De trigesima

Et ubi est longitudo diei longioris 21 hore, elongatio illius linee equidistantis ab equatione diei est sexagintaquattuor partes et medietas partis. Et est descripta supra Sachaliba.

De trigesimaprima

Et ubi est longitudo diei longioris 22 hore, elongatio illius linee equidistantis ab equatione diei est 65 partes et medietas partis.

De trigesimasecunda

Et ubi est longitudo diei longioris 23 hore, elongatio illius linee equidistantis ab equatione diei est 66 partes.

De trigesimatertia

Et ubi est longitudo diei longioris 24 hore, elongatio illius linee equidistantis ab equatione diei est 66 partes et sexta partis fere. Et ipsa est prima linearum in quibus revolvuntur umbre circa gnomones. Et Sol tunc cum fuerit in puncto tropici estivalis tantum, non occidet unquam. Et declinabit umbra gnomonum ad omnes partes horizontis. Et erit linea equidistans equationi diei descripta supra punctum tropici estivalis semper apparens et linea equidistans etiam equationi diei descripta supra punctum tropici hiemalis semper occulta, eo quod ipse utreque semper contingunt horizonta secundum coalternationem. Et erit orbis signorum ipse horizon cum ab eo orietur punctum equalitatis vernale.

Quod si quis voluerit perscrutari scientiam eorum quorum elongationes augmentantur ad septentrionem ex declinatione et summam eorum que accidunt in eis, inveniet ubi est altitudo poli septentrionalis 67 partes 15 fere partes orbis signorum