Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 34v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 34v …

secundum superfluitatem equalem, ac si dies cum noctibus suis essent equales aut equalium temporum. Non autem videtur ita. Iam vero innotuit nobis quod revolutio totius non est nisi secundum equalitatem supra duos polos equationis diei cuius principia sunt a puncto et reversiones eius ad ipsum, aut orbis horizontis aut orbis meridiei. Manifestum est igitur quod revolutio totius una est cuius principium est ab aliquo punctorum equationis diei quod sit in linea orbis horizontis aut in linea orbis meridiei donec redeat illud punctum ad ipsum. Et Iomin unus, scilicet dies et nox eius, secundum sermonem absolutum est tempus cuius principium est ab inceptione Solis a puncto orbis horizontis aut orbis meridiei usque ad reversionem Solis ad illud punctum. Quapropter erit dies unus medius cum nocte sua tempus in quo elevantur ab orbe horizontis aut ab orbe meridiei tempora equationis diei 360 omnia que sunt revolutionis unius et augmentum eius quod elevatur ex eo cum 59 minutis, que sunt de minutis unius temporis orbis centri egredientis quod est cursus Solis medius in die una. Dies vero diversus unus cum nocte sua est tempus in quo elevantur ab orbe horizontis aut ab orbe meridiei tempora equationis diei 360 omnia que sunt revolutionis unius et augmentum quod elevatur de temporibus cum cursu Solis diverso in die una cum nocte sua. Hec ergo portio equationis diei addita supra 360 tempora necessario erit diversa, non equalis, propter duas causas. Quarum una est quod videtur de diversitate motus Solis, et altera quod portiones orbis signorum equales non elevantur ab horizonte neque transeunt orbem meridiei cum temporibus equalibus. Diversitas autem que est inter diem unum medium et diem unum diversum que est propter has duas causas erit in die una cum nocte sua non sensibilis. Cum vero aggregatur in diebus pluribus cum noctibus suis est sensibilis et manifesta.

Plurimum autem diversitatis dierum que est propter diversitatem motus Solis medii non erit nisi in unaquaque duarum medietatum orbis que est inter duas longitudines medias in quibus est motus Solis medius. Quod est quoniam illud quod est inter id quod aggregatur de temporibus dierum diversorum cum noctibus suis et inter id quod aggregatur de temporibus dierum mediorum cum noctibus suis erit quatuor tempora et medietas et quarta temporis fere, aut addita super ea aut diminuta ab eis. Tempora autem que sunt inter augmentum super medium et diminutionem ab eo sunt duplum illius, quod est novem tempora et dimidium temporis, propter hoc quoniam quod videtur de transitu Solis diverso cum fuerit in medietate in qua est longitudo longior, erit diminutio eius quatuor tempora et medietas et quarta temporis, et cum fuerit in medietate orbis in qua est longitudo propinquior, erit augmentum eius quatuor tempora et medietas et quarta temporis. Plurimum vero diversitatis dierum, que est propter diversitatem eorum que elevantur et occidunt, non erit nisi in duabus medietatibus circuli que inveniuntur esse duo puncta conversionum in unaquaque duarum medietatum orbis signorum. Diversitas namque que est inter tempora equationis diei, que elevantur cum unaquaque harum duarum medietatum, et inter id quod videtur de temporibus 180 equalibus est diversitas que est inter diem longiorem aut diem breviorem et diem equalem. Et erit quod est inter tempora que elevantur cum unaquaque harum duarum medietatum diversitas que est inter diem et noctem longiorem et inter diem et noctem breviorem. Plurimum autem diversitatis que erit propter diversitatem elevationum in medio celi erit in duabus longitudinibus continentibus duo signa que ambo sunt aut a duabus partibus cuiusque punctorum duorum tropicorum aut a duabus partibus cuiusque duorum punctorum duarum equalitatum. Diversitas autem que erit inter unumquodque eorum que sunt apud ambos tropicos et inter tempus equale erit quatuor tempora et dimidium temporis fere. Sed diversitas que erit inter unumquodque eorum que sunt apud ambas equalitates et inter unumquodque eorum que sunt apud duos tropicos et inter tempus equale erit novem tempora. Unum namque eorum minuit ex tempore equali, et aliud addit supra ipsum quantum est quod minuit primum. Quapropter posuimus initium dierum et noctium in equatione computationis locorum stellarum a medio celo, et non ab elevationibus Solis neque ab occasibus ipsius. Diversitas namque que videtur apud horizontas possibile est ut sit in horis pluribus, et non sit illud ita in omni loco. Diversificatur namque illud cum diversitate augmenti diei et diminutione eius in unaquaque declinationum sphere. Diversitas vero que est in medio celi est una in omni loco. Neque augetur eius diversitas super id quod aggregatur de temporibus que aggregantur ex diversitate Solis et elevationibus medii celi. Et plurimum diversitatis que erit ex aggregatione horum duorum modorum simul, quorum diversitas est que est propter Solem et ea que est propter medium celum, erit in duabus longitudinibus in quibus est diversitas que est horum duorum modorum, aut cum augmento simul aut cum diminutione simul. Locus autem diminutionis est a medietate Aquarii usque ad finem Libre, et locus augmenti est a principio Scorpii usque ad medietatem Aquarii, propter hoc quod plurimum quod addit unaqueque harum duarum portionum aut minuit propter diversitatem Solis est tria tempora et due tertie temporis et propter medium celum quatuor tempora et due tertie temporis fere, donec sit plurimum quod aggregatur ex diversitate dierum cum noctibus suis aggregatum ex duobus modis simul in unaquaque duarum portionum. Quod autem est inter ipsam et inter medium est octo tempora et tertia temporis, que sunt medietas unius hore equalis et una decem et octo partium hore. Quod autem est inter dies cum noctibus suis augmentatos et diminutos est duplum illius, scilicet 16 tempora et due tertie temporis, quod est una hora equalis et nona pars hore. Hec vero quantitas, cum dimissa fuerit in Sole et stellis aliis, non eveniet propter eius dimissionem quantitas sensibilis in inquisi