Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 112r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 112r …

bis quod in 409 annis Egyptiis et 167 diebus superfluit stella Veneris post ducentas et quinquagintaquinque revolutiones integras diversitatis in orbe revolutionis trecentis et trigintaocto partibus et vigintiquinque minutis. Et illud est summa quam addidit locus eius in tempore nostro super locum eius in consideratione antecedente. Et fortasse contingit ut hec sit summa que evenit nobis de partibus superfluitatis in tabulis etiam quas premisimus et posuimus motuum mediorum, propterea quod earum verificatio non completur nisi propter superfluitatem que reperitur post revolutiones, ut totum tempus fiat dies et reversiones revolutionum cum superfluitate partes. Cum enim diviserimus numerum harum partium per numerum horum dierum verificabitur motus medius diversitatis in die uno quam premisimus et posuimus in tabula stelle Veneris.

⟨X.5⟩ Capitulum quintum: De loco revolutionum motuum stelle Veneris

Et quia iam remansit nobis equatio locorum revolutionum motuum huius stelle etiam in anno primo annorum Nabuchodonosor in mense Thut ex mensibus Egyptiorum in die primo eius in medietate diei, tunc nos accepimus etiam tempus quod fuit in eo quod fuit inter illam horam et inter horam antiquioris duarum considerationum, et fuit eius summa quadringenti et septuagintaquinque anni ex annis Egyptiis et trecenti et quadragintasex dies et medietas et quarta diei fere. Et opponitur hoc tempus in areis diversitatis superfluitatis secundum motum medium 181 parti fere. Cum ergo nos minuerimus illud de partibus que provenerunt in illa consideratione, et sunt 252 partes et 7 minuta, proveniet nobis locus diversitatis in anno primo annorum Nabuchodonosor in mense Thut apud Egyptios in die primo eius in medietate diei super 71 partem et 7 minuta a longitudine longiore orbis revolutionis secundum quod motus medii in longitudine locus eius sit locus Solis ipsius, et est super 45 minuta Piscis. Et manifestum est quod longitudo longior quando fuerit in consideratione super viginti partes et 55 minuta Tauri et fuerit illud quod pertinet quadringentis et septuagintasex annis fere illud quod est in eo quod est inter duas horas quatuor partes et medietas et quarta partis, tunc longitudo longior erit in illa hora que posita est loco super 16 partes et 10 minuta Tauri.

⟨X.6⟩ Capitulum sextum: In eo quod necessarium est ut premittatur et sciatur in demonstrationibus que sunt in aliis stellis

In his autem duabus stellis, scilicet stella Mercurii et stella Veneris, per hec capitula produximus radices secundum quas agitur in eis et declaravimus diversitates earum. Sed stellarum trium reliquarum, scilicet stelle Martis et stelle Iovis et stelle Saturni, invenimus radicem secundum quam agitur in motibus earum unam similem radici que producta est in stella Veneris, scilicet radicis in qua sit ut orbis egredientis centri super quem revolvitur semper centrum orbis revolutionis non describatur nisi super centrum existens punctum quod dividit in duo media lineam que est inter centrum orbis signorum et inter centrum orbis qui facit revolutionem orbis revolutionis equalem. In unaquaque enim harum stellarum pervenit secundum apparitionem considerationis quod invenitur de egressione a centro secundum plurimum quod est superfluitatis propter diversitatem comparatam ad orbem signorum propinquum duplo egressionis a centro cuius equatio est propter quantitates longitudinis in maiore eius latitudinum et minore que fuerint orbis revolutionis. Nos autem in productione demonstrationum quibus inveniuntur quantitates cuiusque duarum diversitatum et longitudinis longioris in unaquaque earum non invenimus semitam qua procedamus in his tribus stellis sicut invenimus viam qua processimus in illis duabus stellis, propterea quod he stelle iam elongantur a Sole longitudine tota et non apparet ex considerationibus sicut apparuit in maiore longitudine in stella Mercurii et stella Veneris quando stella sit super locum super quem contingit linea egrediens a visibus nostris orbem revolutionis. Ergo quia non invenimus ad illud viam, fecimus considerationes in quibus reperiuntur ad sciendum stelle opposite cursui Solis medio per diametrum et fabricavimus et ostendimus eas prius propter causam egressionis a centro et longitudinis longioris in unaquaque earum. Et nos neque usi fuimus his considerationibus nisi quia in eo cuius est hic modus tantum cursus stellarum invenimus diversitatem comparatam ad orbem signorum solitariam secundum seipsam. Non enim cadit ex eo tunc aliquid superfluitatis propter diversitatem que est per considerationem ad Solem. Sit ergo stelle orbis centri egredientis super quem revolvitur centrum orbis revolutionis ABG circa centrum D, et sit diametrus que transit per longitudinem longiorem ADG, et punctum E super quod est centrum orbis signorum, et punctum R centri orbis egredientis centri super quem videtur cursus orbis revolutionis medius in longitudine, et describam circa punctum B orbem revolutionis, supra quem sint H, T, K, L, et producam lineam RLBT et lineam HBKEM. Dico