Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 74r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 74r …

sunt ex tribus que sunt in capite Arietis et stella lucida que est in genu Equitis septentrionali et nominatur Dominus ensis et captis Probably corrupt for capitis. Cf. Paul Kunitzsch (ed.), Der Almagest. Die Syntaxis Mathematica des Claudius Ptolemäus in arabisch-lateinischer Überlieferung, Wiesbaden 1974, p. 181. Paris, BnF, lat. 14738 reads caput. The Greek text has no correspondence to et nominatur Dominus ensis et captis (see Toomer, loc. cit., 325, line 11). et ea que nominatur Alhaioch sunt super lineam rectam. Et etiam linea descripta super Alhaioch et super lucidam ex Aldebaran declinat a stella que est in pede antecedente Alhaioch ad orientem parum. Et stella que nominatur Caper et nominatur Alhaioch et stella communis communicans pedi Tenentis Habenas sequens et extremitati Alhaioch qui sequitur et extremitati cornu Tauri septentrionalis et illa que est in humero antecedente Audacis sunt super lineam rectam. Et etiam stelle lucide que sunt super caput Geminorum et stella lucida que est in gula Serpentis Diaboli sunt super lineam rectam fere. Due quoque stelle propinque que sunt in pede antecedente Urse que nominatur Benennasci et stella que est in extremitate labii, idest lancis, Cancri septentrionalis et septentrionalis que est ex Asello sive ex duobus Audacibus sunt super lineam rectam fere. Et similiter Audax meridianus et orientalis qui est in Cane submerso Algameisa et apparens que est inter eas, et est ea que precedit stellam que nominatur Spina Serpentis, sunt super lineam rectam fere. Linea quoque que est a stella lucida media stellarum que sunt in gula Leonis ad stellam lucidam que est in Spina Serpentis declinat a stella que est in corde Leonis ad orientem parum. Et linea que est a stella lucida que est in lumbo Leonis ad lucidam que est in termino littoris posteriori que est in coxa Urse vel sequenti posteriori et est meridionalis a lateribus que sequuntur orientem habentis quattuor latera declinat a duabus stellis propinquis que sunt in extremitate pedis qui sequitur Urse ad occidentem parum. Et etiam linea que est a stella que est in postremo coxe Virginis ad secundam extremitatis caude Serpentis que est ex spina eius declinat ad occidentem parum a stella Virginis, et est Aschimech, idest Inermis Alahazel. Et linea que est ab Aschimech Inermi ad stellam que est in capite Virginis, scilicet Alangue, recedit ab Aschimech Lanceatore ad orientem parum. Aschimech vero Inermis et due stelle que sunt super duas alas Corvi sunt super lineam rectam. Et Aschimech Inermis et stella que est in postremo coxe Virginis et lucida septentrionalis trium que sunt in nare coxe antecedente Ululantis sunt super lineam rectam. Et etiam due stelle lucide que sunt in Libra et stella que est in extremitate caude Serpentis ex spina sua sunt super lineam rectam fere. Et stella lucida que est in labio meridiano et Aschimech Lanceator et media trium que sunt in cauda Urse, et est Benennasci, idest Ursa Maior, sunt super lineam rectam. Et stella lucida que est in labio septentrionali et Aschimech Lanceator et stella que est in posteriore coxe Urse sunt super lineam rectam. Et etiam stella que est super narem cruris quod sequitur ex Latore Serpentis et ea que est in spondili quinta Scorpionis et precedens duarum stellarum propinquarum que sunt in spinis eius, et sunt Alsuuleti, sunt super lineam rectam. Et stella antecedens trium que sunt in pectore Scorpionis et due stelle que sunt in duobus genibus Latoris Serpentis faciunt figuram triangulam duorum equalium laterum cuius corpus est antecedens trium que sunt in pectore. Stella quoque que est super calcaneum Sagittarii antecedens meridionale que est magnitudinis secunde in quantitate et stella que est super hastulam et stella que est in genu quod sequitur Latoris Serpentis sunt super rectam lineam. Et stella que est in genu huius pedis Sagittarii et opponitur Corone sive est propinqua Corone, et est Alfecatu, et stella que est super hastulam et stella que est in genu precedente Latoris Serpentis sunt super lineam rectam. Linea quoque continua a stella lucida que est in Vulture cadente ad stellas que sunt super duo cornua Capricorni declinat a stella lucida que est in Vulture volante ad orientem parum. Et linea que est a stella lucida que est in Vulture volante ad stellam que est in muscida Piscis meridionalis que est in quantitate prima magnitudinis secat longitudinem que est inter duas stellas lucidas que sunt super caudam Capricorni in duo media fere. Et etiam linea que est a stella que est in muscida Piscis meridiani que est magnitudinis prime in quantitate ad stellam que est in muscida Equi declinat a stella lucida que est ex eis que sunt in humero Aquarii qui sequitur ad orientem parum. Due quoque stelle que sunt in oribus duorum Piscium meridionales et due precedentes habentis quattuor latera quod est in Equo sunt super lineam rectam. Has quoque figuras si quis voluerit comparare ad ea que posuit Abrachis de stellis in sphera corporea et ad naturam que est in eis, inveniet loca earum in sphera illa loca que fuerunt tunc secundum illam considerationem fere secundum quod ipse scripsit. Ex hoc ergo quod diximus et que sunt eis similia est possibile scire quod motus omnium stellarum que nominantur fixe non currentes est motus unus et proportio longitudinis que est inter quasdam earum ad alias est proportio una.

⟨VII.2⟩ Capitulum secundum: De hoc quod sphere stellarum fixarum inest motus ad partem successionis signorum

Declaratur autem nobis quod sphere earum motus inest ei proprius econtrario motus totius, scilicet motus orbis magni descripti super polos amborum orbium, orbis equationis diei et orbis signorum, propter hoc quod illarum stellarum earundem non fuerunt longitudines a punctis duorum tropicorum et duarum equalitatum tunc et in nostro tempore longitudines une, sed invenimus longitudines quanto plus antiquantur anni