Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 4v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 4v …

imaginari hoc et eius simile est derisio et illusio imaginantis ipsum. Quidam vero hominum, cum estiment ab eis nihil bene responderi posse quod istorum refellat sermonem, concedunt et existimant quod si affirmaverint quod celum sit fixum, non motum, et quod terra moveatur super axem unum ab occidente ad orientem et revolvatur quaque die semel aut quod celum et terra simul moveantur quantum moventur, illud tamen sit supra axem unum tantum, quemadmodum diximus, et secundum quantitatem qua unum eorum consequitur alterum, non erit aliquid refellens eorum sermonem et destruens eorum testimonium. Ad hoc autem perducti fuerunt quoniam propter id quod in stellis apparet non est impossibile quin sit hoc secundum quod dixerunt secundum acceptionem absolutam. Propter hoc vero quod nobis contingit et in aere apparet declaratur quod eorum sermo est stultitia maior que esse potest. Quod si nos concederemus eis quod est contrarium nature, scilicet ut leve subtile similium partium aut nullo modo moveatur aut moveatur motu non diverso a motu qui secundum naturam ei est contrarius, tunc manifestissime declararetur quod motus eorum que sunt in aere sublimi subtili velocior esset omnibus terrenis. Et si concederemus eis etiam ut motus gravis, spissi, diversarum partium proprie sit velox equalis, tunc iam etiam declararetur quod terrena forsitan non possent et non essent preparata se adinvicem movere. Preter hec quoque affirmant quod motus terre velocior existat omnibus motibus qui sunt supra ipsam propter ipsius reversionem ad locum suum in tam brevi hora. Quod si ita esset, aer semper sentiretur moveri motu contrario motui terre neque videremus nubes semper transire ad orientem neque aliquam avium neque aliquid eorum que in aere iaciuntur, propterea quod terra consequeretur omnia semper et vinceret ea velocitate sui cursus ad orientem, et existimaretur quod omnia que sunt preter ipsam semper irent ad partem occidentis. Si autem dixerint aerem cum terra moveri motu ipsius velocitati equali, tunc existimatio tarditatis motus naturalium que sunt in eo a duobus motibus simul non erit minor existimatione prima. Quod si dixerint quod illa naturalia fixa aeri coniuncta ac si essent solidata cum eo moventur, tunc iam consequetur ea ne videantur antecedentia neque subsequentia, sed sint semper fixa et non habeant alterationem, neque in aere stantia alarum motione, neque moveantur localiter, neque in eorum motu neque in eorum volatu neque in eorum iactu et eorum casu. Nos autem videmus manifestissime quod nunquam alicui eorum est necessaria velocitas neque tarditas propter motum terre. Hos vero modos oportuit necessario antecedere divisiones doctrinalium et partes eorum et que consequentur ea post hoc. In eis autem que de eis diximus sicut capitula et principia sufficientia est. Et nos declarabimus ea et confirmabimus per ea que eis attestantur de his que videntur et demonstrabimus in sequentibus huius libri nostri per demonstrationes et ex convenientia eorum cum rebus apparentibus.

⟨I.8⟩ Capitulum octavum, quo declaratur quod primi motus qui sunt in celo sunt duo

Post hec que prediximus vere oportet ut ex summa que antecessit sint etiam primi motus celi duo. Quorum unus est qui movet totum semper ab oriente in occidentem uno modo et revolutionibus equalis velocitatis super orbes adinvicem equidistantes, quos duo poli sphere celestis revolvunt, qui totum secundum equalitatem revolvunt. Horum autem orbium maximus nominatur orbis equationis diei, propterea quod orbis horizontis maior ipsum secat solummodo in duo equa media semper in omni loco inter reliquos equidistantes. Cum ergo Sol super ipsum volvitur, equantur dies et nox et secundum sensum ubique terrarum equantur. Alter vero motus est qui movet orbem stellarum currentium contra motum primum, videlicet ab occidente in orientem supra duos alios polos, et non supra polos eius. Nos autem non affirmamus quod posuimus nisi quoniam cum consideramus omnia que in celo sunt quaque die, videmus ea sensibiliter in una die oriri et mediare celum et occidere super loca in forma similia et orbi equationis diei equidistantia. Et hec quidem est proprietas motus primi. Motum vero secundum intelligimus ex eis que post hoc videmus in considerationibus succedentibus. Videmus enim stellas que sunt preter currentes manentes proprietate locorum suorum, et intervalla que sunt inter eas sunt fixa cum motu primo. Solem vero et Lunam et stellas erraticas videmus habere cum motu primo motus diversos, non equales, et eos omnes ad orientem ad partes stellarum fixarum et spacia que sunt inter eas, quasi illud quod illas revolvit sit orbis unus. Quod si motus planetarum et Solis et Lune essent supra orbes equidistantes orbi equationis diei, scilicet supra duos polos motus primi, esset in affirmando motum unum ad totum movendum sufficientia. Nos quoque verisimile videremus ut eorum motus non dicerentur diversi nisi secundum existimationem, et non ut haberent motus diversos. Nos vero videmus eos cum motibus eorum ad orientem habere motus ad septentrionem et meridiem semper et videmus quantitatem intervallorum eorum que sunt in eis diversam et fere existimamus quod illa eorum declinatio que est in eis sit propter res impellentes eos et necessario ad eam ducentes. Propter hanc ergo existi