Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 118r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 118r …

⟨XI⟩

Claudii Ptolemei Pheludiensis dictio undecima libri Almagesti duodecem capitulis illustrata feliciter adest.

Capitulum primum: In declaratione egressionis a centro Iovis et longitudinis eius longioris

Capitulum secundum: In declaratione quantitatis orbis revolutionis stelle Iovis

Capitulum tertium: In verificatione motuum stelle Iovis revolubilium

Capitulum quartum: In diversitate revolutionum stelle Iovis

Capitulum quintum: In declaratione egressionis a centro stelle Saturni et longitudinis longioris eius

Capitulum sextum: In ostensione quantitatis orbis revolutionis stelle Saturni

Capitulum septimum: In verificatione motuum stelle Saturni circularium

Capitulum octavum: In radicibus motuum stelle Saturni revolubilium

Capitulum nonum: Qualiter proveniant cursus veri propter motus revolubiles secundum semitam linearum

Capitulum decimum: In modo tabularum diversitatis

Capitulum undecimum: In opere tabularum equationis stellarum quinque in longitudine

Capitulum duodecimum: In numeratione motus localis stellarum quinque erraticarum in longitudine

⟨XI.1⟩ Capitulum primum: In declaratione egressionis a centro Iovis et longitudinis eius longioris

Et quia iam declaravimus revolutiones motuum in stella Martis et radices eius, tunc nos modo sequamur illud narrando has res etiam in stella Iovis secundum illum eundem modum. Accepimus itaque etiam primum ad declarandam longitudinem eius longiorem et summam egressionis orbis eius a centro tres habitudinum que nominantur extremitates noctis oppositas cursui Solis medio. Quarum unam consideravimus per instrumenta considerationum in anno decimoseptimo annorum Adriani in mense Athica apud Egyptios in die primo eius in nocte quam sequitur dies secundus ante medietatem noctis hora una. Et fuit stella in vigintitribus partibus et undecem minutis Scorpionis. Et habitudinem secundam consideravimus in vigesimoprimo annorum Adriani in mense Phaophi et in die tredecimo eius in nocte quam sequitur dies quartusdecimus ante medietatem noctis duabus horis. Et fuit stella in septem partibus et 54 minutis Piscis. Et habitudinem tertiam consideravimus in anno primo annorum Antonii in mense Athus in die vigesimo eius in nocte quam sequitur dies vigesimusprimus post quinque horas a medietate noctis. Et fuit stella in 14 partibus et 23 minutis Arietis. Longitudinis igitur ab habitudine prima ad habitudinem secundam fuit tempus ex annis Egyptiis tres et ex diebus centum et sex dies et ex horis vigintitres hore et ex partibus cursus stelle qui videtur 104 partes et 43 minuta. Et longitudinis ab habitudine secunda ad habitudinem tertiam fuit tempus ex annis annus unus Egyptius et trigintaseptem dies et septem hore et ex partibus que sunt secundum illud exemplum 36 partes et 29 minuta. Et quod provenit ex cursu medio in longitudine temporis quidem longitudinis prime 99 partes et 55 minuta et temporis quod est longitudinis secunde 33 partes et 26 minuta. Ex his igitur duabus longitudinibus secundum semitam quam narravimus in Marte posuimus primum declarationem rerum quas intendimus scire secundum quod orbis egredientis centri sit unus etiam secundum hunc modum quem narravimus. Sit orbis egredientis centri supra quem sint A, B, G, et ponam ut punctum A sit punctum super quod fuit centrum orbis revolutionis in habitudine prima habitudinum extremitatis noctis, et punctum B sit punctum habitudinis secunde habitudinum extremitatis noctis, et punctum G sit punctum habitudinis tertie habitudinum extremitatis noctis, et accipiam intra orbem ABG egredientis centri punctum D centrum orbis signorum, et applicabo lineas AD et BD et GD, et faciam pertransire linea GDE, et applicabo lineas EA et AB, et protraham a puncto E super duas lineas DA et BD duas perpendicula