Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 142v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 142v …

cus. Non est enim in eis natura prohibens neque impediens omnino. Immo eorum natura est conveniens ut obediat et aptetur et offerat se unicuique motuum naturalium, quamvis sint contrarii, donec ipsa quasi sit potens ut penetret sive compleat species naturales omnes absolute, ex quibus est eorum essentia aut status, et appareat eorum operatio in eis, et ut levitas incessus non sit in circulis particularibus tantum, immo in spheris ipsis etiam. Et ipse pertranseunt revolutiones suas (est enim permixtio harum etiam in motibus diversis), et supponuntur alie aliis donec conveniant. In exemplis vero que nos accepimus invenimus difficilem et gravem operationem cum in eis inquiritur ut sit motus absque prohibitione. In celo autem invenimus motum quem non prohibet nec impedit hec permixtio absolute aliquo modorum omnino. Verum de intentione simplicis ipsius in corporibus celestibus non oportet iudicari ex corporibus que sunt ante ea apud nos de quibus estimatur quod sint secundum hunc modum. Nos enim invenimus simplex in nobis ipsis non ipsum simplex in omni re secundum exemplum unum. Cum igitur nos processerimus hac via speculationis, non videbimus quod sit aliqua rerum que sunt in celo simplex, neque habitudo ipsa que est motus primi, qui non alteratur, nedum que sunt preter ipsam. Propter hanc intentionem ipsam, scilicet ut sit res in omni tempore secundum exemplum unum, non solum est in nobis difficilis et gravis, verum etiam est impossibilis omnino. Nature vero que sunt in celo ipso et in motibus eius qui non alterantur non sunt cum difficultate neque gravitate. Videmus igitur quod hoc modo declaratur nobis quod omne simplex et quod est dignum eo ex rebus que sunt apud nos de quibus estimatur quod sint hoc modo quod non est possibile ut imaginetur quod accidat eis in revolutione sua modus lassitudinis neque tristitie neque impedimento aliquo modorum. Videmus ... modorum: Corrupt sentence. Cf. Toomer, loc. cit., p. 601, lines 17-19. Paris, BnF, lat. 14738 (199r, lines 12-14 from the bottom) does not offer any better text.

⟨XIII.3⟩ Capitulum tertium: In quantitate declinationis et declinationis et reflexionis et reflexionis

Summam autem rei in situ declinationis circulorum et in ordine eius ex istis rebus est possibile homini extrahere donec sciat eam. Quantitatum autem particularium in unaquaque harum stellarum arcuum quos separant declinationes circulorum qui describuntur transeuntes per duos polos circuli declinati super superficiem orbis signorum super eam erecti ortogonaliter, et est circulus secundum quem videntur cursus in latitudine, iam alleviatur numeratio in Venere et Mercurio propter cursus qui videntur in latitudine in sitibus notis. Et illud est quia quando fuerint motus earum in longitudine longiore aut longitudine propinquiore duorum orbium earum egredientium centrorum, tunc si fuerit cursus duarum stellarum in longitudine longiore aut longitudine propinquiore duorum orbium revolutionis earum, res erit in eis quemadmodum diximus. Et illud est quoniam quando scivimus illud considerando eas et ipse propinque his duobus locis, videbuntur decliviores ad septentrionem aut ad meridiem ab orbe signorum equaliter, sed stella Veneris ad septentrionem semper quasi sexta partis unius ut multum et Mercurii ad meridiem semper medietate et quarta partis unius, ita ut appareat ex eo quod declinationis cuiusque duorum orbium egredientium centrorum sit hec quantitas. Si autem fuerit cursus earum in longitudinibus earum maioribus a Sole, tunc ipse ambe videbuntur declinate ad septentrionem et meridiem a duabus longitudinibus maioribus secundum contrarietatem earum quasi quinque partibus secundum rem mediam in consideratione, propterea quod stella Veneris videtur facere hanc contrarietatem quam diximus in latitudine minorem quinque partibus in longitudine longiore orbis egredientis centri et maiorem quinque partibus in longitudine propinquiore eius secundum id de quo non est curandum et stella Mercurii videtur esse diversa in hac medietate partis ut multum, ita ut reflexiones orbis revolutionis in una duarum partium duarum superficierum in quibus sunt duo orbes egredientium centrorum subtendantur secundum rem mediam in consideratione plus duabus partibus et medietati partis circuli ortogonaliter erecti super orbem signorum. Propter has autem reflexiones inveniuntur quantitates angulorum qui proveniunt a reflexionibus duorum orbium revolutionis a duobus orbibus egredientium centrorum, quemadmodum apparebit in eis que demonstrabimus in sequentibus de re eorum ut non interrumpatur subito applicatio sermonis quem loquor in declinationibus stellarum quinque erraticarum. Et quando fuerint motus earum in longitudine equati in duobus modis et in eo quod est circa longitudines medias, stella quidem Veneris tunc, quando fuerit cursus eius in longitudine longiore orbis revolutionis eius, videbitur declinata ad meridiem aut ad septentrionem ab orbe signorum parte una, et quando fuerit cursus eius in longitudine propinquiore eius, videbitur declinata ad meridiem aut ad septentrionem sex partibus et tertia partis fere, ita ut declinatio orbis revolutionis eius comprehendat ex circulo qui describitur super duos polos orbis revolutionis eius secundum modum quem diximus duas partes et medietatem partis. Nos namque invenimus propter diversitatem in orbe revolutionis eius in longitudinibus mediis quod hec quantitas partium in longitudine longiore orbis revolutionis subtenditur angulo apud visum cuius summa est pars una et duo minuta et in longitudine propinquiore subtenditur angulo cuius summa est sex partes et 22 minuta. Stelle