Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 72v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 72v …

cus portionis occasus ad meridiem. Et cum fuerit centrum Lune ad partem meridiei orbis medii signorum in principio eclypsis Solis et in fine eclypsis Lune, erit locus portionis occasus ad partem meridiei. Et in fine quidem complementi eclypsis Solis et principio complementi eclypsis Lune erit locus portionis elevationis ad partem meridiei. Et etiam in principio casus Lune erit locus portionis elevationis ad partem septentrionis, et in fine quidem complementi eclypsis Lune erit locus portionis occasus ad partem septentrionis. Pars autem orbis horizontis quam cognoscimus ex hac equatione erit ipsa pars ad quam erunt omnes inclinationes partium duorum luminarium recipientium principia et fines initiorum eclypsis et complementorum.

Nota quod loco nominum signorum iuxta tenorem textus in exteriori circulo situandorum characteres cuiusque eorundemque graduum infimo commoditatis gratia e regione impinximus.