Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 1v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 1v …

⟨I⟩

Liber hic Almagesti preclarissimi Ptolemei Pheludiensis universam celestium motuum rationem tredecem dictionibus seu partialibus libris centum et quadragintaquattuor capitulis constantibus aptissime complectitur. In quarum cuiusque dictionum fronte capitula quibus eadem contexta fuerit pari huic serie se offerent.

Dictio prima quattuordecim capitulis constat.

Capitulum primum, in quo scientie huius ad alias excellentiam et finis eius utilitatem dicam

Capitulum secundum: De ordinibus modorum huius scientie

Capitulum tertium: Quomodo scitur quod motus celi sit sphericus

Capitulum quartum: De eo quod indicat quod terra sit spherica

Capitulum quintum: De eo quod indicat quod terra sit in medio celi

Capitulum sextum: De eo quod indicat quod terra sit sicut punctum apud celum

Capitulum septimum: Quod terra localem motum non habeat

Capitulum octavum: Quod primi motus qui sunt in celo sunt duo

Capitulum nonum: De scientia quantitatis chordarum partium circuli

Capitulum decimum: Quomodo tabule chordarum partium circuli fiant

Capitulum undecimum: De positione arcuum et chordarum eorum in tabulis

Capitulum duodecimum: De arte instrumenti quo scitur quantitas arcus qui est inter duos tropicos

Capitulum tredecimum: De scientia quantitatum arcuum qui sunt inter orbem equationis diei et inter orbem medii signorum qui sunt declinationis

Capitulum quartumdecimum: De scientia quantitatum arcuum equationis diei qui elevantur in sphera directa cum arcubus orbis signorum datis

⟨I.1⟩ Capitulum primum: De scientie huius ad alias excellentia et finis eius utilitate

Bonum scire fuit quod sapientibus non deviantibus visum est cum partem speculationis a parte operationis diviserunt, que sunt due sapientie partes. Licet enim contingat ut operatione sit speculatio prius, inter eas tamen non parva existit differentia, non solum quia, etsi quorundam morum honestatem possibile sit pluribus hominibus inesse absque doctrina, non tamen totius scientiam absque doctrina comprehendere est possibile possibibile M., verum etiam quia plurimum utilitatis consistit in operatione quidem propter plurimam perseverantiam agendi in rebus et in scientia quidem propter augmentum in scientia. Quapropter nobis visum est expedire nobis ut sciamus metiri operationem cum doctrina principiorum eorum que reperiuntur in imaginatione et intellectu, ne quid desit ex inquisitione totius pulchre rei decentis forme secundum mensurationis bonitatem, neque in minimis rebus neque in vilibus, et ut expendamus plurimum nostri ocii et plurimum nostri studii in disciplina scientie magne et excelse, et precipue que proprie nominatur scientia. O quam bonum fuit quod Aristoteles divisit theoricam cum eam in tria prima genera distribuit, in naturale videlicet, doctrinale et theologicum. Generatio namque omnis generati ex materia est et forma et motu, neque est possibile ut in aliquo noto unumquodque horum trium solum per se sigillatim stans absque alio videatur. Possibile tamen est ut unum absque alio intelligatur. Quod si quis scire querit que sit prima causa primi motus, affirmabitur illi accuratius perscrutanti, cum illud secundum ordines suos fuerit declaratum, quod est Deus invisibilis et immobilis. Species autem theorice qua inquiritur perscrutatio qua scitur quod est in suprema altitudine ordinum mundi nominatur theologica. Et hec quidem intelligitur separatum esse a substantiis sensibilibus. Species vero theorice qua species materiales investigantur semper alterate in album et nigrum, et calidum et frigidum, et acetosum et dulce et que his assimilantur nominatur naturalis. Hec autem natura consistit in rebus antiquis, quarum plures sub orbe Lune moventur vel que corrumpuntur vel que finiuntur. Speciem vero indicantem demonstrationem specierum formarum et motus eorum que localiter moventur et quantitatem et magnitudinem et tempus et figuram et que his