Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 136r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 136r …

cunda, et erit angulus RAH partes diversitatis, et sunt 12 partes et 52 minuta et 24 secunda. Et quia illud quod pertinet istis partibus in proportione narrata, et est media ex cursu in longitudine, est 20 partes et 35 minuta et 17 secunda, tunc medietas antecessionis aggregatur septem partes et 38 minuta et 49 secunda et ex diebus 20 dies et medietas et tertia diei fere, et erit antecessio tota 15 partes et 17 minuta et 34 secunda et ex diebus 41 dies et due tertie diei. Et longitudo cuius hec est summa a longitudine longiore et longitudine propinquiore stationis non minuitur a maiore longitudine. Et neque addit super longitudinem minorem nisi 5 minuta secundum longitudinem mediam fere. Numeratio autem apud maiorem longitudinem additionis et diminutionis equationis reperitur duo minuta et tertia minuti. Quapropter erit proportio linee TR ad lineam RG proportio 57 minutorum et 40 secundorum ad 39 minuta et 51 secunda, et erit proportio linee GE ad lineam GR proportio duarum partium et 35 minutorum et 11 secundorum ad 39 minuta et 51 secunda, et erit superficies ortogonia quam ipse continent pars una et 43 minuta et 4 secunda, et erit etiam proportio linee GA ad lineam AH proportio 61 partium et 10 minutorum ad 43 partes et 10 minuta, et proportio linee DG ad lineam GH proportio 104 partium et 20 minutorum ad 18 partes, et erit superficies ortogonia quam ipse continent 1878 partes. Et partium provenientium ex divisione, et sunt 1093 partes et 16 minuta et 23 secunda, cum acceptum fuerit latus, et est 33 partes et 3 minuta et 53 secunda, et multiplicabitur in proportionem narratam inter duas lineas TR et GR, proveniet secundum duas quantitates duarum linearum GA et AR narratas linea quidem TR 31 partes et 45 minuta et 53 secunda, et linea GR secundum istas partes 21 partes et 57 minuta et 2 secunda, et est linea GT tota 53 partes et 42 minuta et 55 secunda. Quapropter secundum proportionem 120 partium ad unamquamque duarum chordarum AR et AG fit linea RT 88 partes et 18 minuta et 12 secunda, et linea GT fit secundum illud exemplum 105 partes et 22 minuta et 53 secunda. Duorum vero arcuum arcus qui est super lineam RT erit 94 partes et 48 minuta et 54 secunda, et erit arcus qui est super lineam GT 122 partes et 56 minuta et 27 secunda. Et iam sequitur ex hoc ut sit angulus RAT etiam 47 partes et 24 minuta et 27 secunda secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes, et erit angulus HAT secundum istas partes 61 partes et 28 minuta et 24 secunda. Duorum vero angulorum reliquorum angulus RGA, et est angulus antecessionis que est propter velocitatem stelle, erit 28 partes et 31 minuta et 46 secunda, et erit angulus RAH partes diversitatis que videtur, et sunt 14 partes et tria minuta et 47 secunda. Et quia quod pertinet istis partibus secundum proportionem acceptam in longitudine longiore ex longitudine quidem equata est 20 partes et 19 minuta et tertia minuti et ex longitudine quidem revolubili 21 partes et 9 minuta et tria secunda, tunc medietas antecessionis aggregatur octo partes et 12 minuta et 43 secunda et ex diebus vigintiunus dies et medietas diei fere, et erit antecessio tota 16 partes et 25 minuta et 26 secunda et ex diebus quadragintatres dies. Verum secundum numerationem apud minorem longitudinem additio et diminutio equationis invenitur secundum istas partes duo minuta et tertia minuti. Quapropter erit proportio linee TR ad lineam RG proportio partis unius et duorum minutorum et 20 secundorum ad 35 minuta et 11 secunda, et erit proportio linee EG ad lineam GR proportio duarum partium et 39 minutorum et 51 secundorum ad 35 minuta et 11 secunda, et erit superficies ortogonia quam ipse continent pars una et 33 minuta et 44 secunda, et erit proportio linee GA ad lineam AH proportio 58 partium et 50 minutorum ad 43 partes et 10 minuta, et proportio linee DH ad lineam HG est proportio centum et duarum partium ad 15 partes et 40 minuta, et erit superficies ortogonia quam ipse continent 1598 partes. Et partium que proveniunt ex divisione, et sunt 1022 partes et 54 minuta et 7 secunda, cum acceptum fuerit latus, et est 31 partes et 58 minuta et 58 secunda, et multiplicatum fuerit in proportionem narratam duarum linearum TR et RG, proveniet secundum duas quantitates duarum linearum GA et AR narratas linea TR 33 partes et 13 minuta et 36 secunda, et linea GR secundum istas partes 18 partes et 45 minuta et 16 secunda, et proveniet linea GT tota 51 partes et 58 minuta et 52 secunda. Quapropter secundum proportionem 120 partium ad unamquamque duarum chordarum AR et AG fit linea TR 92 partes et 22 minuta et tria secunda, et fit linea GT secundum illud exemplum 106 partes et unum minutum et 26 secunda. Duorum vero arcuum arcus qui est super lineam RT erit 100 pars et 39 minuta et 34 secunda, et arcus qui est super lineam GT erit 124 partes et 8 minuta et 22 secunda. Et sequitur ex eo ut sit angulus RAT 50 partes et 19 minuta et 47 secunda secundum partes quibus quatuor anguli recti sunt 360 partes, et erit angulus GAT secundum istas partes 62 partes et 4 minuta et 11 secunda. Duorum vero reliquorum angulorum angulus RGA, et est angulus antecessionis que est propter velocitatem stelle, erit 27 partes et 55 minuta et 49 secunda, et erit angulus RAG partes diversitatis que videtur, et sunt 11 partes et 44 minuta et 24 secunda. Et quia quod pertinet istis partibus secundum proportionem acceptam a longitudine propinquiore ex longitudine quidem equata est 20 partes et 53 minuta et 30 secunda et ex longitudine quidem revolubili 20 partes et 4 minuta et 30 secunda, tunc medietas antecessionis aggregatur secundum quod sequi