Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 77r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 77r …

in anno 845 annorum Nabuchodonosor quintodecimo die transacto mensis Mesir, cuius mane fuit dies sextusdecimus, post medietatem noctis quattuor horis temporalibus, quia centrum Lune fuit consecutum Aschimech Alahazel fere. Et fuerunt hore quinque equales fere, propterea quod fuit Sol tunc quasi in 20 partibus Capricorni. Et fuerunt hore in orbe meridiei Alexandrie post medietatem noctis sex hore et tertia hore, et Probably secundum is missing here, which follows in Paris, BnF, lat. 14738 (117r, line 10) and would correspond to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 337, lines 7-8). equationem dierum cum noctibus suis sex hore et quarta hore aut plus parum. Et fuit elongatio centri Lune in longitudine a puncto tropici estivi secundum veritatem in illa hora 85 partes et medietas et quarta partis. Et fuit eius longitudo ab orbe medii signorum ad partem meridiei pars una et tertia partis fere. In visione vero fuit longitudo eius in longitudine 86 partes et quarta partis. Et fuit longitudo eius ab orbe medii signorum ad meridiem due partes, propterea quod medium celi fuit quarta libre. Fuit ergo locus Aschimech Inermis tunc hic locus. Manifestum est igitur secundum quod dixit Timocharides et quod nos diximus etiam quod fuit ad partem meridiei ab orbe medii signorum secundum illam quantitatem etiam, scilicet due partes, et quod longitudo eius in longitudine ad successionem signorum ex consideratione que fuit in anno trigesimosexto fuit tres partes et 55 minuta. Et fuit quod est inter duas horas ex annis 391. Et ex consideratione quidem que fuit in anno quadragesimooctavo fuit tres partes et 45 minuta. Et fuit quod est inter duas horas ex annis 379 anni. Propter hoc ergo manifestum est quod cursus Aschimech Inermis ad partem successionis signorum in centum annis est pars una fere. Et etiam quod Timocharides dixit quod ipse consideravit in Alexandria in anno trigesimosexto revolutionis prime revolutionum Philippi 25 die transacto mensis Tusiduunis et sextodecimo die transacto mensis Chaucha in principio hore decime et invenit Lunam fuisse visam verissime consecutam esse tunc septentrionalem stellam que sequitur septentrionem ex stellis que sunt in fronte Scorpionis. Et fuit hora illa in anno 454 Nabuchodonosor decimosexto die transacto mensis Chaucha, cuius mane fuit dies decimusseptimus, post medietatem noctis tribus horis temporalibus, que sunt tres hore et due quinte hore equalis, propterea quod Sol fuit in 27 parte Sagittarii, et secundum equationem dierum cum noctibus suis post tres horas et sextam hore. Et fuit tunc longitudo centri Lune a puncto equalitatis vernalis in longitudine 31 partes et quarta partis in longitudine. Fuitque eius longitudo ad septentrionem ab orbe medii signorum pars una et tertia partis. In visione vero fuit eius longitudo 32 partes. Et fuit eius longitudo ab orbe medii signorum ad septentrionem pars una et medietas sexte partis, propterea quod medium celi fuit tunc medium Leonis. Fuit ergo tunc longitudo stelle septentrionalis que est ex stellis que sunt in fronte Scorpionis in longitudine a puncto equalitatis vernalis ille partes, scilicet 32 partes. Et fuit eius longitudo ab orbe medii signorum ad partem septentrionis pars una et tertia partis fere. Et similiter dixit Mileus, ubi consideravit Rome in anno primo annorum Traiani 18 diebus transactis mensis Mesir, cuius mane fuit dies decimusnonus, in fine hore undecime, quod cornu meridianum Lune fuit visum secundum rectam lineam inter ipsum et inter stellam mediam et inter stellam meridianam ex stellis que sunt in fronte Scorpionis, et fuit centrum Lune egrediens a linea, et fuit eius longitudo a media sicut longitudo medie a meridiana, et estimabatur quod iam consecuta esset stellam septentrionalem ex stellis que sunt in fronte, sed non fuit manifestum. Et fuit tempus eius etiam 845 anni annorum Nabuchodonosor et decimooctavo die transacto mensis Mesir, cuius mane fuit decimusnonus, post medietatem noctis quinque horis temporalibus, que sunt sex hore et sexta hore equales, quoniam Sol fuit in 23 partibus Capricorni, sed in orbe meridiei Alexandrie post medietatem noctis septem horis et medietate hore, et secundum equationem dierum cum noctibus suis propinque illis. Et fuit in illa hora longitudo centri Lune a puncto equalitatis vernalis secundum veritatem 35 partes et tertia partis. Et fuit eius longitudo ab orbe medii signorum ad septentrionem due partes et sexta partis. In visione vero fuit eius longitudo in longitudine 35 partes et 55 minuta. Et fuit eius longitudo ab orbe medii signorum ad septentrionem pars et tertia partis, quoniam medium celi fuit postremum Libre. Fuit igitur tunc locus stelle septentrionalis ex stellis que sunt in parte Scorpionis in illo loco fere. Iam ergo manifestum est in hac stella quod longitudo in latitudine ab orbe medii signorum tunc et nunc fuit longitudo una et quod longitudo in longitudine ad successionem signorum a puncto equalitatis vernalis fuit tres partes et 55 minuta in eis que sunt inter duas considerationes que aggregantur, et sunt 391 anni. Et illud est ex quo oportet etiam ut sit motus stelle in centum annis pars una ad partem successionis signorum.

⟨VII.4⟩ Capitulum quartum: De modo disponendi tabulas stellarum fixarum

Postquam invenimus certe et vere ex considerationibus nostris harum stellarum quas diximus et aliarum lucidarum et ex considerationibus earum his similibus et ex considerationibus nostris secundum convenientiam longitudinis aliarum stellarum ab his comprehensis quod sphera stellarum fixarum habet hunc motum ad successionem signorum a duobus punctis duorum tropicorum et duobus punctis duarum equa