PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 61r

Facsimile

scilicet amborum media, post medium diem principii mensis in coniunctione media, Solis quidem longitudo a longitudine sua longiore, scilicet a quinque partibus et 30 minutis Geminorum, 288 partes et 38 minuta et 50 secunda, et fuit longitudo Lune a longitudine longiore in diversitate quidem 218 partes et 57 minuta et 15 secunda, et in latitudine quidem fuit eius longitudo ab ultima longitudine septentrionis 308 partes et 17 minuta et 21 secunda.

⟨VI.3⟩ Capitulum tertium: De positione differentiarum tabularum

Describam autem tabulas et describam primum in prima differentiarum earum, que est coniunctionum, 45 areas etiam in quinque tabulis. Et ponam in tabula prima in prima area primum annorum Nabuchodonosor, et in tabula secunda numerum dierum mensis Thot, qui est 24 dies et 44 minuta et 17 secunda, quoniam minuta que sequuntur non sunt nisi medietatis diei que est Iomin vigesimiquarti, et in tabula tertia partes que sunt longitudo Solis media a longitudine longiore, que sunt 288 partes et 38 minuta et 50 secunda, et in tabula quarta partes diversitatis Lune longitudinis longioris, que sunt 218 partes et 57 minuta et 15 secunda, et in tabula quinta partes latitudinis Lune ultime longitudinis septentrionis, que sunt 308 partes et 17 minuta et 21 secunda. Et quia medietas temporis medii mensis continet ex diebus 14 dies et 45 minuta et 55 secunda fere, et ex partibus longitudinis illas quidem que sunt longitudo Solis 14 partes et 33 minuta et 12 secunda, et ex diversitate quidem Lune 192 partes et 54 minuta et 30 secunda, et ex latitudine quidem 195 partes et 20 minuta et 6 secunda, ergo minuam hos numeros ex numeris coniunctionis posite, et premittam quod remanebit, et ponam ipsum in area prima differentie secunde, que est oppositionis, secundum similitudinem illius quod posuimus in differentia prima, que est equalis huic secunde. Erit ergo quod remanebit ex diebus novem dies et 58 minuta et 22 secunda, et quod remanet ex partibus longitudinis quidem Solis longioris 274 partes et 5 minuta et 38 secunda, et quod remanet ex diversitate longitudinis longioris que est Lune 26 partes et 2 minuta et 45 secunda, et quod remanet ex latitudine que est longitudo ab ultima longitudine septentrionis 112 partes et 57 minuta et 15 secunda. Et quia in omnibus 25 annis Egyptiis diminutis ex die uno duobus minutis et 47 secundis et 5 tertiis complentur menses integri fere, et superfluunt post revolutiones integras per motum medium, Sol quidem 353 partibus et 52 minutis et 34 secundis et 13 tertiis, et Luna superfluit cum cursu quidem diversitatis 57 partibus et 21 minutis et 44 secundis et uno tertio, et in latitudine 117 partibus et 12 minutis et 49 secundis et 54 tertiis, ponam ergo additiones duarum tabularum primarum ex ambabus superfluitatibus per 25 annos, et ponam diminutiones duarum tabularum secundarum ex ambabus superfluitatibus duo minuta et 47 secunda et 5 tertia, et reliquarum tabularum ponam quidem additiones duarum quidem tabularum tertiarum ex ambabus superfluitatibus 353 partes et 52 minuta et 34 secunda et 13 tertia, et duarum quidem tabularum quartarum ponam additiones ambarum superfluitatum 57 partes et 21 minuta et 44 secunda et unum tertium, et duarum tabularum quintarum ambarum superfluitatum ponam additiones 117 partes et 12 minuta et 49 secunda et 54 tertia. Et post has duas superfluitates describam quinque tabulas in differentia ultima annorum expansorum in vigintiquattuor areis. Et describam sub eis quinque tabulas alias in duodecem areis mensium. Et ponam in principio arearum que sunt mensium in tabula quidem prima mensem unum, et in tabula secunda numerum dierum mensis, qui sunt 29 dies et 31 minuta et 50 secunda et 8 tertia et 20 quarta, et in tabula tertia partes Solis que aggregantur in hoc tempore, que sunt 29 partes et 6 minuta et 23 secunda et tertium unum, et in tabula quarta partes diversitatis Lune, que sunt 25 partes et 49 minuta et cifre et octo tertia, et in tabula quinta partes latitudinis, que sunt 30 partes et 40 minuta et 14 secunda et 9 tertia. Et ponam additiones harum arearum et tabularum per numeros qui sunt in area prima quinque tabularum. Et ponam in principio arearum tabularum annorum expansorum in tabula quidem prima annum primum, et in tabula secunda numerum dierum qui superfluunt in 13 mensibus, qui sunt 18 dies et 53 minuta et 51 secunda et 48 tertia, et in tabula tertia partes que in hoc tempore superfluunt ex cursu Solis, que sunt 18 partes et 22 minuta et 59 secunda et 18 tertia, et in tabula quarta partes diversitatis Lune, que sunt 335 partes et 37 minuta et unum secundum et 51 tertia, et in tabula quinta partes latitudinis, que sunt 38 partes et 43 minuta et tria secunda et 51 tertia. Et ponam additiones harum tabularum quandoque secundum id quod superfluit in 13 mensibus et quandoque secundum id quod superfluit in 12 mensibus, in quibus aggregatur quidem ex diebus 354 dies et 22 minuta et secundum unum et 40 tertia, sed ex partibus quidem partes longitudinis Solis a longitudine sua longiore 349 partes et 16 minuta et 36 secunda et 12 tertia, et partes quidem diversitatis Lune 309 partes et 48 minuta et secundum unum et 36 tertia, partes vero latitudinis octo partes et duo minuta et 49 secunda et 48 tertia. Et posuimus ea que narravimus secundum quantitatem qua sufficiat nobis in applicatione una post annos Egyptios integros ad minuta et ad secunda. Firmata fuit hec tabula post hec.