PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 28v

Facsimile

dies quarta diei integra. Estimo autem iam declaratum esse quod quantum apparuit in longitudine temporis anni usque ad hec nostra tempora ex reversione Solis a punctis tropici et equalitatis conveniens est huic quantitati quam nominavimus secundum quod convenit ex considerationibus antiquis et novis.’ Postquam ergo est hoc sicut diximus, fiet ut cum diviserimus diem unum per 300 annos, sit portio unius anni ex eo 12 secunda unius diei. Cum ergo minuerimus ea ex 365 diebus et 15 minutis, que sunt quarta diei, remanebit tempus anni quem scire voluimus 365 dies et 14 minuta et 48 secunda. Hic est ergo numerus dierum repertorum ex eis que diximus secundum quod magis est possibile brevius esse. Et quia volunt investigationem Solis et stellarum aliarum et cursus earum in partibus orbis signorum, cuius inventio est facilis et quam demonstrant partes que sunt in tabulis, tunc iam convenit erudito in disciplinalibus ut sit eius intentio et desiderium ostendere omnia que videntur in celo de motibus earum mediis qui sunt super circulos orbium earum et ut faciat tabulas convenientes intentioni sue, dividendo inter motus earum medios cursus earum in partibus orbis signorum et inter motus qui sunt propter circulos orbium earum propter quos est diversitas estimata, deinde etiam tabulas coniunctionis duorum motuum simul significantes visionem cursuum earum. Et ad hoc ut ea que diximus sint faciliora et vicinioris acceptionis cum eorum fuerit necessitas, ponam tabulas motus Solis medii in partibus orbis revolutionis eius secundum hunc modum quem dicam. Postquam igitur iam ostensum est quod reversio temporis Solis est in 365 diebus et 14 minutis et 48 secundis, fit ut cum diviserimus per illud 360, scilicet numerum partium orbis signorum, sit motus Solis medius in die una 59 minuta et 8 secunda et 17 tertia et 13 quarta et 12 quinta et 31 sexta fere. Ut autem in divisione hec minuta usque ad sexta perveniant sufficit. Nos quoque, cum iam acceperimus ex motu diei partem 24am, inveniemus motum Solis in una hora duo minuta et 27 secunda et 50 tertia et 43 quarta et tria quinta et sextam unam propinque. Et similiter cum multiplicaverimus motum diei unius in 30 dies, scilicet mensis unius, erit motus Solis medius in mense 29 partes et 34 minuta et 8 secunda et 36 tertia et 36 quarta etiam et 15 quinta et 30 sexta. Et cum multiplicaverimus motum diei unius in numerum dierum anni Egyptii, scilicet 365 dies, inveniemus illud motum Solis medium in anno 359 partes et 45 minuta et 24 secunda et 45 tertia et 21 quarta et 8 quinta et 35 sexta. Et etiam cum multiplicaverimus motum Solis in anno in 18 annos, propter hoc quod demonstratur ex bonitate mensurationis tabularum, et proiecerimus ex eis que aggregantur revolutiones integras, scilicet queque revolutio 360, superfluent ex motu Solis medio in 18 annis 355 partes et 37 minuta et 25 secunda et 36 tertia et 20 quarta et 34 quinta et 30 sexta.

⟨III.2⟩ Capitulum secundum: De positione tabularum motus Solis medii

Describam autem motus Solis medii tabulas in tribus partibus quinque temporum. Et dividam partem in septem tabulas in longitudine et 45 areas in latitudine. Et signabo in tabulis partis prime numerum annorum coniunctorum et motum Solis in eis, et in tabulis partis secunde numerum annorum disgregatorum et motum Solis in eis, et sub eis numerum horarum et motum Solis in eis, et in tabulis partis tertie numerum dierum mensium et motum Solis in eis, et sub eis numerum dierum mensis unius et motum Solis in eis. Et hec est tabularum descriptio:

Fuit radix Solis in principio regni Nabuchodonosor, scilicet elongatio eius a longitudine longiore in orbe ecentrico qui est eius orbis proprius, 265 gradus et 15 minuta. Et fuit tunc locus eius in orbe signorum per motum eius medium in 45 minutis Piscis, et per motum eius diversum qui videtur in eo tres gradus et 8 minuta Piscis fere, et eius elongatio a Luna 70 gradus et trigintaseptem minuta.

Fuit primus dies Iumedi primi anni 359 secundum regulam dies Veneris. Et primus dies Veneris qui fuit octavus ab eo fuit annus Persarum 337 et 12 menses. Et fuit dies sabbati primus quinque dierum adiunctorum.

Radix autem posita in capite harum tabularum est annorum Persarum in media die qui fuit ante diem primum per diem unum.

Riguat est locus quadratus in quo conveniunt homines coopertus quasi turris.