Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 95r

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 95r …

ptima, et Veneris quidem 0 et unum minutum et 32 secunda et 28 tertia et 34 quarta et 42 quinta et 58 sexta et 40 septima, et Mercurii 0 et 7 minuta et 46 secunda et 0 tertia et 17 quarta et 18 quinta et 49 sexta et 35 septima. Et etiam cum nos multiplicaverimus portionem unius diei unius cuiusque stelle in 30, erit motus diversitatis medie mensis unius Saturni quidem 28 partes et 33 minuta et 51 secunda et 50 tertia et 51 quartum et 50 quinta, et Iovis 27 partes et 4 minuta et 31 secunda et 23 tertia et 13 quarta, et Martis 13 partes et 50 minuta et 50 secunda et 9 tertia et 40 quarta et 29 quinta, et Veneris 18 partes et 29 minuta et 42 secunda et 56 tertia et 35 quarta et 44 quinta, et Mercurii 93 partes et 12 minuta et 3 secundo et 29 tertia et 47 quarta et 55 quinta. Et similiter cum nos multiplicaverimus portionem omnis stelle diei unius in numerum dierum anni unius Egyptii, scilicet 365, erit motus diversitatis medie anni unius Saturni quidem 347 partes et 32 minuta et 0 secunda et 48 tertia et 50 quarta et 38 quinta et 20 sexta, et Iovis 329 partes et 25 minuta et 1 secundum et 52 tertia et 28 quarta et 10 quinta et 0, et Martis 168 partes et 28 minuta et 30 secunda et 17 tertia et 42 quarta et 32 quinta et 50 sexta, et Veneris 225 partes et 1 minutum et 32 secunda et 28 tertia et 34 quarta et 39 quinta et 15 sexta, et Mercurii superfluitas post proiectionem revolutionum 53 partes et 56 minuta et 42 secunda et 32 tertia et 32 quarta et 59 quinta et 10 sexta. Et similiter cum nos multiplicaverimus portionem cuiusque stelle anni unius Egyptii in 18, quemadmodum fecimus in tabulis Solis et Lune, erit quod remanebit ex superfluitate post revolutiones integras 18 annorum Egyptiorum quod est motus diversitatis medie Saturni quidem 135 partes et 36 minuta et 14 secunda et 39 tertia et 11 quarta et 30 quinta, et Iovis quidem 169 partes et 30 minuta minunuta M. et 33 secunda et 44 tertia et 27 quarta, et Martis 152 partes et 33 minuta et 5 secunda et 18 tertia et 45 quarta et 51 quintum, et Veneris 90 partes et 27 minuta et 44 secunda et 34 tertia et 23 quarta et 46 quinta et 30 sexta, et Mercurii 251 pars et 0 et 45 secunda et 45 tertia etiam et 53 quarta et 45 quinta et 0. Et secundum hoc exemplum pertractabimus motus medios in longitudine. Sed tamen non est nobis necesse ut dividamus summam numeri partium revolutionum per dies temporis positi cuiusque stelle. Quoniam quod est Veneris et quod est Mercurii ex motu est ille idem cuius iam premisimus narrationem Solis. Quod vero relique stelle tres habent ex motibus est quod deest motui cuiusque earum in diversitate ex motu Solis in longitudine et cum quo erit complementum eius in numeris prorietatis cuiusque stelle earum. Quapropter erit motus diei unius medius in longitudine Saturni quidem 0 et 2 minuta et 0 et 33 tertia et 31 quartum et 28 quinta et 51 sextum, et Iovis 0 et 4 minuta et 59 secunda et 14 tertia et 26 quarta et 46 quinta et 31 sextum, et Martis 0 et 31 minutum et 26 secunda et 36 tertia et 53 quarta et 51 quintum et 33 sexta. Et erit motus unius hore in longitudine Saturni quidem 0 et 0 etiam et 5 secunda et 1 tertium et 23 quarta et 48 quinta et 42 sexta et 31 septimum et 1 octavum, et Iovis 0 et 0 etiam et 12 secunda et 28 tertia et 6 quarta et 6 quinta et 56 sexta et 17 septima et 20 octava, et Martis 0 et 1 minutum et 18 secunda et 36 tertia et 32 quarta et 14 quinta et 38 sexta et 52 septima et 30 octava. Et erit motus mensis unius in longitudine Saturni quidem pars una et 0 et 16 secunda et 45 tertia et 44 quarta et 25 quinta et 30 sexta, et Iovis quidem 2 partes et 29 minuta et 37 secunda et 13 tertia et 23 quarta et 15 quinta et 30 sexta, et Martis 15 partes et 43 minuta et 18 secunda et 26 tertia et 55 quarta et 46 quinta et 30 sexta. Et erit motus anni unius Egyptii in longitudine Saturni quidem 12 partes et 13 minuta et 23 secunda et 56 tertia et 30 quarta et 30 quinta et 15 sexta, et Iovis quidem 30 partes et 20 minuta et 22 secunda et 52 tertia et 52 quarta etiam et 38 quinta et 35 sexta, et Martis 191 partes et 16 minuta et 54 secunda et 27 tertia et 38 quarta et 35 quinta et 45 sexta. Et erit motus in longitudine 18 annorum Egyptiorum Saturni quidem 220 partes et 1 minutum et 10 secunda et 57 tertia et 9 quarta et 4 quinta et 30 sexta, et Iovis quidem superfluitas revolutionum 186 partes et 6 minuta et 51 secundum et 51 tertium etiam et 53 quarta et 34 quinta et 30 sexta, et superfluitas revolutionum Martis 203 partes et 4 minuta et 20 secunda et 17 tertia et 34 quarta et 43 quinta et 30 sexta. Et ordinabo etiam causa alleviationis differentias tabularum secundum ordinem cuiusque stellarum ad componendum motus medios positos in fine huius capituli post hoc in 45 areis secundum similitudinem eius quod fecimus in his que precesserunt. Et in prima trium differentiarum erit compositio annorum coniunctorum 18, et in secunda earum compositio annorum expansorum et horarum, et in tertia earum compositio mensium et dierum.

⟨IX.4⟩ Capitulum quartum: In positione differentiarum tabularum motuum mediorum que sunt quinque stellarum erraticarum in longitudine et diversitate

Et hec est lineatio tabularum: