PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 1r

Facsimile

⟨Prooemium⟩

Claudii Ptolemei Alexandrini astronomorum principis Almagesti seu magne constructionis liber omnium celestium motuum rationem clarissimis sententiis enucleans fausto sydere incipit. Et primo in eundem prefatio:

Quidam princeps nomine Albuguafe in libro suo quem Scientiarum electionem et verborum nominavit pulchritudinem dixit quod hic Ptolemeus fuit vir in disciplinarum scientia prepotens, preeminens aliis, in duabus artibus subtilis, idest geometria et astrologia, et fecit libros multos, de quorum numero iste est, qui Megasiti dicitur, cuius significatio est Maior perfectus, quem ad linguam volentes convertere Arabicam nominaverunt Almagesti. Hic autem ortus et educatus fuit in Alexandria maiori terra Egypti. Cuius tamen propago de terra Sem et de provincia que dicitur Pheuludia. Qui in Alexandria cursus syderum consideravit instrumentis tempore regis Adriani et aliorum et super considerationes quas Abrachis in Rhodo expertus est opus suum edidit. Ptolemeus vero hic non fuit unus regum Egypti qui Ptolemei vocati sunt, sicut quidam estimant, sed Ptolemeus fuit eius nomen ac si aliquis vocaretur Cosdrohe aut Cesar. Hic autem in statu moderatus fuit, colore albus, incessu largus, subtiles habens pedes, in maxilla dextra signum habens rubeum, barba eius spissa et nigra, dentes anteriores habens discoopertos et apertos, os eius parvum, loquele bone et dulcis, fortis ire, tarde sedabatur, multum spaciabatur et equitabat, parum comedebat, multum ieiunabat, redolentem habens anhelitum et indumenta nitida. Mortuus est anno vite sue septuagesimooctavo. Hec sunt de disciplinis et sapientiis Ptolemei huius: Conveniens est intelligenti pro Deo verecundari cum ea que ei sunt grata cogitat. Intelligens est qui semper linguam suam refrenat nisi ad hoc ut de Deo loquatur. Insipiens est qui suiipsius ignorat quantitatem. Cum aliquis sibi placet, ad hoc deductus est ut ira Dei sit super ipsum. In bono quod Deus operatur quasi bonitatem largi datoris attendere debes, et in malis adversis quasi purgationis et eterne remunerationis bonitatem. Quanto plus fini appropinquas, bonum cum augmento operare. Hominis disciplina sui intellectus socius est et apud homines intercessor. Non fuit mortuus qui scientiam vivificavit, nec fuit pauper qui intellectui dominatus est. Qui inter sapientes humilior est sapientior existit, sicut locus profundior magis abundat aquis aliis lacunis. Non disseras nisi cum eo qui veritatem concedit, nec respondeas nisi a te querenti consilium et cupide recipienti. Tuum consilium non committas nisi qui ipsum celaverit. Qui in mundo permanere voluerit cor patiens adversitatibus preparet. Parva domus est dolor minor. Plus gaudeas quod non dixisti errorem quam quod bene dicendo non tacuisti. Cum irasceris, non extendas manum ad peccandum, et cum dimissio vindicte non fuerit debilitas, parce. Ultime hominis promissiones cane sunt. On this sentence Charles Burnett comments: ‘The Arabic means: ›Old age is the last promise (or trust) in this world‹’ (see Charles Burnett, ›Ptolemaeus in Almagesto dixit‹: The Transformation of Ptolemy’s Almagest in its Transmission via Arabic into Latin, in: Georg Toepfer and Hartmut Böhme (eds.), Transformationen antiker Wissenschaften, Berlin/New York 2010, p. 115-140, p. 129). Iustorum corda secretorum sunt monumenta. Qui per alios non corrigitur, nec alii per ipsum corrigentur. Manus intellectuum animarum tenent habenas. Vulgi habenas regere melius est quam multos habere milites. Fiducia est socius consolans quam, licet non consequaris, eam tamen angariasti. On this sentence Charles Burnett comments: ‘The Latin translator seems to have read astamtaʿta (›you have enjoyed it‹) as ›astamnaʿta‹, which he has understood as deriving from root ›m-n-ʿ‹ (›constrain, prevent‹). The Arabic makes sense: ›Hope is a cheerful friend. Even if ⟨what you hope for⟩ does not come to you, you have enjoyed ⟨its companionship⟩‹’ (see Burnett, loc. cit., p. 129). Securitas solitudinis dolorem removet, et pavor multitudinis consolationem aufert. Inter homines altior existit mundo qui non curat in cuius manu sit mundus. Invido videtur quod ablatio boni alterius sit sibi bonum. Homines lucrantur census, et census lucrantur homines. Qui scientiam suam ultra astutiam que in ipso est extendit est sicut pastor debilis cum multis ovibus. Qui in dignitate sua multum extollitur in amissione eius multum deprimitur. Qui male operando vult celari satis discoopertus est. Qui in mendacio confidit, tempestive deficiet ei. Meditatio veritatis existit clavis. Intercessor est petentis ala. Anima non egredietur a fiducia usque ad mortem. Anima ignorans suo socio magis inimicatur. Quidam rex invitavit Ptolemeum ad prandium, qui rogans fore se excusatum dixit: ‘Regibus contingit fere quod contingit considerantibus picturas, que cum a longe videntur placent, propinque vero non dulcescunt’.