Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 45v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 45v …

de ipse adunat proportionem linee que progreditur a centro orbis signorum ad centrum orbis revolventis ad medietatem diametri orbis revolventis, que est proportio 3122 ad 247 et medietatem, et ipsa est proportio 60 ad 4 partes et 46 minuta fere. Plurimum vero diversitatis quod faciunt proportiones, scilicet proportio 60 ad 6 partes et quartam partis, est quinque partes et 49 minuta. Et proportio 60 ad 4 partes et 46 minuta est quattuor partes et 34 minuta. Sed secundum illud quod nos narravimus proportio 60 ad quinque partes et quartam partis non facit hanc diversitatem positam nisi quinque partes propinque. Et iam declaratum est nobis ex sermone qui est parum ante hoc quod hic error qui accidit non fuit propter diversitatem duorum modorum, quemadmodum estimant quidam hominum. Quoniam totum quod videtur in unoquoque eorum videtur in altero ei equale, non diversum. Et si nos voluerimus cum declaratione illius secundum sermonem facere ostensionem eius per mensuram et numerationem, inveniemus proportionem unam in ambobus modis cum nos consideraverimus rem unam ex eis que contingunt in eis, et non aspexerimus res diversas, quemadmodum fecit Abrachis. Et iam possibile est ut cum fuerint eclypses diverse, sit error aut propter considerationes ipsas aut propter numerationem longitudinis temporis. Nos enim invenimus in illis eclypsibus, scilicet oppositionum, veras considerationes et convenientes eis que declaravimus de eclypsibus oppositionum secundum duos modos, per motum medium et motum diversitatis. Numerationem vero longitudinis temporis qua demonstrabuntur proportiones invenimus non investigatam fuisse studiose. Et ostendam unumquodque horum duorum. Et incipiam a tribus eclypsibus primis. Abrachis namque dixit quod he tres eclypses sunt ex eis que ad ipsum pervenerunt ex eclypsibus que fuerunt in Babilonia considerate et quod prima eclypsis earum fuit cum fuit Chaisteratis dominus Athenarum, scilicet civitatis philosophorum, in mense Iesdusen. Et dixit quod tunc circuli Lune pars parva minuta fuit a parte orientis estivalis in medietate hore remanentis ex nocte. Et dixit etiam quod eclypsata est et postea occultata est. Et fuit hoc tempus in anno trecentesimo et sexagesimosexto annorum Nabuchodonosor et, sicut ipse dixit, fuit etiam in vigesimosexto die mensis Thot transacto, cuius mane fuit dies vigesimusseptimus, post mediam noctem per quinque horas et medietatem hore temporales. Quoniam non fuit residuum noctis nisi medietas hore. Et quia Sol fuit tunc in fine Sagittarii, in Babilonia fuerunt tempora hore nocturne decem et octo tempora et fuit nox quatuordecem hore equales et due quinte hore. Quinque ergo hore et medietas hore temporalis fiunt sex hore et tres quinte hore equales. Fuit ergo principium eclypsis post medietatem diei Iomin vigesimisexti decem et octo horis et tribus quintis hore equalibus. Quia ergo illud quod eclypsatum est de Luna fuit pars parva, oportuit ut sit totum eclypsis tempus hora et medietas hore fere. Et manifestum est quod tempus medium fuit post decem et novem horas et tertiam hore equales. Fuit ergo tempus medium eclypsis etiam in Alexandria post medietatem diei Iomin vigesimisexti decem et octo horis et medietate hore equalibus. Et fuit tempus quod fuit a loco Lune in primo annorum Nabuchodonosor usque ad hoc tempus 365 anni Egyptii et 25 dies et 18 hore et medietas hore absolute, sed secundum veritatem 18 hore et quarta hore. Et invenimus locum Solis in hoc tempore cum numeravimus per unumquemque duorum modorum quos posuimus vigesimamoctavam partem et decimumoctavum minutum Sagittarii secundum veritatem. Et invenimus locum Lune per motum medium 24 partes et 20 minuta Geminorum et secundum veritatem 28 partes et 17 minuta. Quoniam eius elongatio fuit in diversitate a longitudine longiore in orbe revolvente 227 partes et 43 minuta. Et rememoratus est etiam eclypsis que fuit post illam secundum tempus Chaisteratis in civitate Athenarum, scilicet civitate philosophorum, vigesimoquarto die transacto mensis Phamenoth, qui est unus mensium Egyptiorum, cuius mane fuit dies vigesimusquintus, in qua eclypsata fuit Luna a parte orientis estivalis in fine hore prime noctis. Et illud fuit in anno trecentesimo sexagesimosexto annorum Nabuchodonosor vigesimoquarto die transacto mensis Phamenoth, cuius mane fuit dies vigesimusquintus, ante medietatem noctis quinque horis et medietate hore temporalibus. Et quia Sol fuit in fine Geminorum, fuit hora nocturna in Babilonia 12 tempora. Quinque ergo hore et medietas hore erunt quattuor hore et due quinte hore equales. Ergo prima hora eclypsis fuit post medietatem diei Iomin vigesimiquarti 7 horis et tribus quintis hore equalibus. Et quia totum tempus eclypsis fuit tres hore secundum quod scriptum est, tunc manifestum est quod tempus medium fuit post novem horas et decimam hore equales. Oportuit ergo ut esset in Alexandria post medietatem diei Iomin vigesimiquarti octo horis et quarta hore fere. Et etiam erit tempus quod est a loco Solis et Lune ac si esset in radice usque ad hanc horam trecenti et sexagintaquinque anni et ducenti et tres dies et octo hore et quarta hore equales absolute, et secundum veritatem septem hore et medietas et tertia hore. Et in hoc tempore reperitur locus Solis verus vigesimaprima pars et quadragesimumsextum minutum Geminorum. Et reperitur locus Lune per cursum medium vigesimatertia pars et quinquagesimumoctavum minutum Sagittarii, et secundum veritatem vigesimaprima pars et quadragesimumoctavum minutum, quoniam eius longitudo fuit in diversitate a longitudine longiore in orbe revolvente 27 partes et 37 minuta. Et erit quod aggregatur ex longitudine temporis quod fuit inter eclypsim primam et eclypsim secundam 177 dies et 13 hore et 3 quinte unius hore equales, et partes quas perambulavit