Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)Start

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 60v

 … Loading: Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 60v …

⟨VI⟩

Claudii Ptolemei Pheludiensis dictio sexta libri Almagesti tresdecem capitulis seriatim coornata huic loco congruit.

Capitulum primum: De coniunctionibus et impletionibus lunaribus mediis

Capitulum secundum: De aptatione differentiarum tabularum applicationum mediarum

Capitulum tertium: De positione differentiarum tabularum

Capitulum quartum: Quomodo oportet ut sit perscrutatio applicationum verarum et habentium revolutiones

Capitulum quintum: De terminis eclypsium que sunt Solis et Lune

Capitulum sextum: De longitudine que est inter menses eclypticos

Capitulum septimum: De artificio lineationis tabularum eclypsium

Capitulum octavum: De positione tabularum eclypsium Solis et Lune

Capitulum nonum: De cognitione eclypsium lunarium

Capitulum decimum: De cognitione eclypsium solarium

Capitulum undecimum: De inclinationibus et declinatione que erunt in eclypsibus

Capitulum duodecimum: De positione lineationis que est apud declinationem et inclinationes

Capitulum tredecimum: De cognitione declinationis et inclinationum

⟨VI.1⟩ Capitulum primum: De coniunctionibus et impletionibus lunaribus mediis

Postquam sequitur quod iam precessit positio libri in applicationibus eclypsium que sunt Solis et Lune et precedit hunc librum etiam inquisitio eorum que videntur ex veritate coniunctionum et oppositionum Solis et Lune, vidimus nobis sufficere in comprehensione primum horum et similium ea quorum iam precessit declaratio ex motibus qui sunt cuiusque duorum luminarium revolutionum et diversitatis. Et propter hoc possibile est aliquem non pigrum ab hac inquisitione scientie locorum eorum in omni hora, cum considerat quod est inter unum eorum et alterum, scire tempora et loca applicationum localium que reperiuntur ex motibus mediis et cum diversitatibus verificatis. Et cum hoc, ut sit nobis planius illud, premittemus breviter positionem temporum et locorum revolutionum coniunctionum et oppositionum et eorum que sunt locorum Lune per tempora media et per diversitatem et latitudinem, quibus erit equatio que est applicationum verificatarum. Ex eis vero que prediximus erit equatio que est applicationum eclypticarum. Et iam lineabimus inquisitionis huius tabulas secundum hunc modum:

⟨VI.2⟩ Capitulum secundum: De aptatione differentiarum tabularum applicationum mediarum

Dico primum ut equemus etiam loca mensium, sicut fuit nostra equatio aliorum locorum, a primo anno annorum Nabuchodonosor. Accipiemus superfluitatem longitudinis que fuit inter Solem et Lunam in primo annorum Nabuchodonosor in primo die mensis Thot, qui est ex mensibus Egyptiorum, in meridie, que est 70 partes et 37 minuta, et dividemus eam per motum medium, qui est longitudinis diei unius, et provenient nobis quinque dies et 47 minuta et 33 secunda diei unius. Fuit ergo coniunctio media preterita, que fuit ante medium diem diei principii mensis Thot, per hos quinque dies et minuta eorum. Et fuit coniunctio secunda media post illum medium diem 23 diebus et 44 minutis et 17 secundis diei unius fere, scilicet post medium diem Iomin vigesimiquarti 44 minuta et 17 secunda diei unius. Et erit motus Solis medius in his 23 diebus et 44 minutis et 17 secundis 23 partes et 23 minuta et 50 secunda, et motus Lune in diversitate 310 partes et 8 minuta et 15 secunda, et motus eius in latitudine 314 partes et 2 minuta et 21 secunda. Et fuit locus Solis per motum suum medium in media die primi mensis in quadragesimoquinto minuto Piscis. Et fuit eius longitudo a longitudine sua longiore in orbe suo proprio 265 partes et 15 minuta. Et fuit longitudo Lune a longitudine sua longiore in orbe revolutionis per motum diversitatis 268 partes et 49 minuta. Et fuit eius longitudo in latitudine ab ultima longitudine septentrionis in orbe suo declivi 354 partes et 15 minuta. Fuit ergo in hoc tempore longitudo Solis et Lune,