Duplex statuit initium humani corporis, primam generationem et nativitatem, generationem, praefert ipsi nativitati. Et quia aliquis posset dicere generatio foetus multis diebus durat imo mensibus? Respondet quod in illo momento sancitur quando eiicitur quicquid futurum est. Et ob id quicquid accedit simile redditur priori. Quod facile exemplo demonstrari potest in seminibus quae plantantur, quae si calida sint quicquid accedit calidum fit, et simile in substantia et reliquis. Sed quia tale principium est ignotum, ideo suscipimus primum principium quod est nativitas, quod dicit licet minus significet quo ad tempus, quam principium geniturae, quia nativitas ipsa significat ab ortu usque ad mortem, genitura vero significat a tempore generationis usque ad mortem, et ita novem menses plus, attamen nativitas perfectior est generatione, quia generatio est foetus generantia, et ortus seminis humani. Nativitas vero est ortus ipsius hominis, quanto igitur perfectior est homo semine et imperfecto foetu, tanto nativitas est perfectior generatione. Quod autem ita sit ostendit, quia licet non fiat nova generatio post partum, neque accedat aliquid corporeum, in partu multa tamen accedat quae prius non habebat, quorum primum est respiratio cerebri per nares et palatum, secundum respiratio per pulmones et asperam arteriam et os. Tertium est assumptio nutrimenti per os, quae omnia dum infans est in utero fiunt per venas et arterias umbilici, quartum est eiectio urinae per virgam, quae et ipsa fit dum infans est in utero per meatum medium inter venas et arterias, quintum est excretio secum quae nulla fit dum infans est in utero, ita ut aliqui nati sint sine ano, sextum est uti sensibus exterioribus. Et haec omnia contingunt statim ab ortu, quaedam etiam statim post ortum, quorum primum est vigilare et dormire, quanquam hoc sit incertum an fiat etiam dum foetus est in utero. Secundum est ridere et plorare, tametsi aliqui crediti sint plorasse in utero matris pro ostento, pauciores ridere maiore etiam ostento. Quinimo etiam pro ostento habitum est Zoroastrum magiae inventorem statim cum natus esset risisse. Tertium est usus sensuum interiorum, quartum sunt motus membrorum perfecti ut ambulare, quintum est iudicium sensuum exteriorum, sextum est sermo. Sunt etiam quaedam symptomata, ut tussire, sternutare, sigultire, titillationem sentire, quae pro octavo possunt poni. Nonum est variatio vocis, exaltatio, depressio, decimum Veneris usus, undecimum ortus quarundam rerum, ut pilorum, capillorum, dentium, quanquam etiam aliqui nascantur cum capillis, ut ego et filii mei. Duodecimum est generare alium, quanquam muribus aliquibus id contingere affirment, ut etiam in utero matrum foetus alios gignant in semetipsis et horum partem Haly in commentario assignat. Ex quo colligitur quod Ptolemaeus non credit nativitates agere tanquam signa, sed solum tanquam causas, in qua re multi decepti sunt. Nam si existimaret nativitatem posse significare super praecedentia, nihil magis conveniebat, quam ut super illos novem menses generationis vim haberet, quod cum neget Ptolemaeus, manifestum est nativitatem non esse signum in aliquibus, sed causam tantum. Dicit enim Ptolemaeus hoc in textu (hoc solo differt genitura a nativitate quod per genituram praescire non licet, quae ante partum contigerint) sunt autem fortuna corporis temperamentum, ingenium, et casus, ac morbi. Hoc autem mente tetine quia plurimum facit ad intellectum sequentium. Dicit deinde quia aliquis posset dubitare, quomodo nativitas possit significare super corpus, cum non sit causa illius, (quippe iam [iam] perfectum est), quod nativitas est similis generationi, quia natura emittit foetum in ea constitutione coeli quae similima est constitutioni generationis. Porro quae similitudo sit haec Ptolomaeus non dixit. Haly dixit, quod prima similitudo est quia Sol est in septimo signo, vel in nono, vel in decimo, vel in undecimo in tempore nativitatis ab eo in quo erat tempore generationis. Veluti si in generatione fuit in Aquario Sol, nascetur necessario infans si vivere debet
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 322