Sole, et relinquitur unus solus, dominus illorum locorum. Secundus modus est cum planeta unus solum dominatur in utroque loco, et licet alii planetae vires maximas habeant singuli in singulis locis, nullus tamen habet vim in utroque loco simul, tunc qui vim habet in utroque loco simul, is est solus dominator, si alii non commisceantur illi, nec sint in ascendente iuxta centrum. Tertius modus est cum planeta unus dominatur in utroque loco, nec deest alius qui etiam dominetur in utroque loco, sed tamen parum dominatur, utpote si sit solum secundus dominus trigoni vel finis, alius autem habeat carpentum in utroque loco, tunc ille alius, qui habet carpentum in utroque loco, dicetur solus dominus qualitatum animi. Et reliquus non exhibebit nisi umbram quandam morum.
Notandum ultimo quod licet Sol et Luna possint sortiri dominium in utroque loco, scilicet Lunae et Mercurii, et significare qualitates animi, quia tamen significant solum qualitates animi valde communes, ut declaravi in praecedenti libro, ideo oportet accipere alium planetam pro domino qualitatum animi. Quod si deesset quod raro tamen contingit, non enim fieri potest nisi omnes ferme planetae lateant sub radiis Solis in Ariete, vel Leone, vel Sagittario, vel in Tauro, Cancro et Virgine, Scorpione, Capricorno et Piscibus Luna extra radios Solis posita, tunc talis homo erit omnino rudis, agrestis, et simplex, quales fuisse referunt aureo saeculo.
Textus LXXIIII
Cum his ita constitutis conferenda etiam erit Lunae constitutio, nam si in flexuris extiterit austrini et borei limitis, cooperatur ad mentis animique naturam, quod efficiat omnia variabiliora et indolem plurium machinatricem ac denique inconstantiorem. In nodis vero acutiorem, magisque industriam et agiliorem, amplius ascendens et aucta lumine, nobiliorem, illustriorem, ac solidiorem liberioremque. Si minuta lumine aut Solis iubare oppressa est tardiorem, hebetiorem et ad poenitudinem propensiorem, obscuriorem et tectiorem quoque. Sol etiam ad partes vocatur quocunque tandem modo animae gubernatori conciliatus infelici constitutioni, eo quod omnia reddat aequiora, rectiora, perfectioraque et plus dignitatis sive maiestatis pro se ferentia, magis denique pia. Infeliciter situs neque hospitio receptus, humiliora, difficiliora, minus prae se dignitatis, minus maiestatis ferentia, simpliciora, severiora, magisque cruda, intractabiliora atque omnino correctu asperiora.
〈Commentarius〉
Haec est comparatio luminarium ad qualitates animi, sed diversa, in Sole enim requiritur quod gubernatori concilietur, in Luna vero cum dominetur qualitatibus animi per se, hoc non est necessarium, sed si praeter id contingat, adhuc erit validius. Igitur considerat duos status oppositos, quorum primus est quod sit in ventre Draconis, vel in extremitatibus, ventrem Draconis voco ubi maximam habet latitudinem borealem vel australem et cum ibi mutet motum suum, nam si sit ascendens fit descendens, et si descendat, paulo post ascendit et est valde remota a via Solis, ideo significat debilitatem cerebri et rationis, quamobrem varietatem inconstantiam et dolum. Talia enim ab imbecillitate intellectus proveniunt, est enim sapientis dictum omnis malus igno-