PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 331

Facsimile

nutorum 39. id est, duae tertiae ferme unius horae. Et per hoc facies in omnibus aliis genituris, sciendo quo tempus principale illud est vere, quod comprehenditur inter ascendens naturale et finem.

His visis, ut rem ipsam concludam iuxta sententiam Ptolemaei, et veritatem rei, et id quod cum omnibus concordat, dico quod mens Ptolemaei est, quod vis coeli diffundatur tempore ortus per longum spacium, et non in momento ullo, quoniam sunt plura initia, quae temporibus non exiguis differunt. Primum tempus est cum foetus convertitur capite inferius. Secundum cum aperituros uteri, et tunc incipit respirare et quodque prius exit sanguis antequam convertatur infans, et utroque modo intercedit spatium horarum, et aliquando dierum, et conversio foetus est magis secundum naturam, quam apertionis uteri, et post est progressus capitis, et non potest distare per multas horas a conversione et apertione oris uteri in eo qui superfuturus est et cum respirat ore et umbilico. Ultimum tempus et est quartum, est cum totus prodierit e vulva matris et hoc durat quandoque per unam diem. Tempus autem quo absolvitur a matre et desinit respirare per illam quoniam est voluntarium non est ex illis. Principale igitur est exitus et capitis, et totius, et quod est inter illa. Et si velles addere tempus totum quo uterus manet apertus esset nimis longum. Et si praetermittatur tempus quo convertitur praetermittemus quod est secundum naturam. Ideo oportebit accipere illud in quo convertitur si sciamus, inde in quo prodit caput, demum in quo oritur cum toto eo quod intercipitur et si longum erit et supervixerit, erit vita illius plena incommodis multis, et qualis ortus talis vita et qui statim oritur absque impedimento protrahit vitam, aut fuit ad finem in neutro di colluctatus. Reliquae vero geneses etiam medio comprehenso tempore diiudicantur, cumque hoc fieri non possit, ob multiplicem mistionem eorum, vitae fato potius agi, quam syderum videtur uiuidetur B, apices cum sunt illae tres exitus capitis et totius, qui principalis est nisi omnia contra operentur. Cum vero hoc ipsum ignotum fuerit Ptolemaeus venatur tempus illud, quod domino gradus coniugationis met in angulo prope posito habetur, quam simili numero, si non quadrato aut trigono, aut sextili aspiciat, aut intueatur, vel obediat illi, hoc enim tempus pro apice erit, nam reliqua pene eadem erunt. Multa etiam manebunt ut planetarum aspectus atque inter eos directiones, si exiguum fuerit intervallum, licebit postmodum successu temporis verum momentum Coriphei invenire. Haec igitur mens est Ptolemaei ut saltem tria tempora, et decursus inter illa examinentur. Variant autem plurimum in hoc inter se geneses, ut validae dignosci possint, quoniam apices plurimum possunt, intermedia ferme nihil, quae vero sunt imbecilles, multis casibus aguntur et fato subiici videntur, ut quanquam magnis casibus subiiciantur, nihil tamen tale sperare potuerit, ut de exitu Philippi regis Macedoniae, patris Alexandri cuius etiam vita tota eiusmodi fuit, quae perpetuis successibus et continuata scire potius augeretur, quam evidentibus impressionibus, atque felicitatibus. Cuius oppositum ferme contingit in eius filio, sunt igitur quatuor genera geniturarum, validae prudentium mistae, et debiliorum fatuorumque, seu prorsus imbecillium sumpta, duo solum ex hac differentia apicum ad intermedia tempora.