nostrum studium ad illam conferre et bonitate quadam animi attribuere etiam aliena.
〈Commentarius〉
In prima parte huius ultimi ac principalis membri, docet Ptolemaeus non esse relinquendam artem tam celebrem, propter errores paucos qui in ea contingunt, neque propter id quod totam artem assequi non possimus, nam humani ingenii inquit est plura semper velle, quam praestari possit ab arte. Et reliquam partem exemplo comprobat, quoniam gubernatores navium non propter id artem relinquunt, neque homines artem illorum respuunt, quod saepius ipsi artifices decipiantur. Itaque operam bono animo illis dandam consulit, et ut aliena tribuendo etiam illam aliis auxiliis adiuvare et quae nam sint, statim declarat.
Textus XX
Utque non vertimus medicis vitio cum et de morbo et de aegrotantis natura saepe percontantur, ita etiam hac in professione ne pigeat assumere et genus et regionem et alimoniam atque adeo nonnihil etiam eorum quae iam acciderunt.
〈Commentarius〉
Ea quae sunt aliena, et quae assumere oportet astrologum, eadem sunt ad unguem quae de relinquendo peccare nos docuit, ea autem sunt ut dictum est, quatuor, patria, parentes, consuetudo et educatio, addit praeterea quintum, scilicet non nihil eorum quae illi contigerunt, duabus quidem causis, altera ut per directiones exquisitam geniturae constitutionem colligat reliqua, ut per ipsam doceamur quantum ex occulta quadam vi syderum influxus augeantur minuanturve. Vidimus enim quosdam quibus plus satis infelicitatis atque frequentius contingebat quam astra polliceri viderentur ut contra aliis. Nam et filiae nostrae, et minori filio plura longe videbantur imminere pericula, quam eventus praestiterit et filia cum satis imbecillis videretur futura, vix tamen unquam gravi aliquo morbo correpta est et nobis longe maiora successerunt, circa honores, et actiones, et vitam, quam sydera polliceri viderentur. Adeo ut Hieronymus Cutica sacerdos concivis et amicus noster auderet dicere, cum peritus esset Matheseos hanc genituram, quae praefertur a nobis non esse nostram, cum tamen nulla sit certior, sed tamen horum omnium manifestissimae sunt causae. Quemadmodum et quod non consulto coelo 23. die Februarii 1552. quo tempore haec scribimus e patria discesserimus, quo tempore Luna iuncta Saturno, et Marti coniunctis in initio Piscium, Solis radios ingrediebatur, nam Sol ipse iuxta locum Lunae in genitura positus erat, sed haec non vidimus, quamvis videre facile potuerimus. Illud vero et vidimus et non vitavimus, quod cum essemus Lugduni, secunda die Maii discessimus, ituri in Scotiam hora ferme quarta post meridiem, quo tempore Luna Saturni opposito applicabat, parum plus parte una ab eo distans. Erat autem Luna in genitura nostra radiis Saturni infoelix, et ipse Saturnus in Piscibus quod submersionis periculum denuntiat, quod quam male conveniat ituro per mare, quicunque vel principia artis ipsius degustarit prompte intelligit. Et nunc usque nihil haec scribentes passi sumus incommodi nisi multitudinem pluviarum. Verum de omnibus his quod conspicuum sit exemplum, suo loco Deo dante dicemus, additis etiam geniturae et revolutionis, et principiorum itineris figuris. Nam iter hoc duo habuit necessaria principia ut inferius historiam enarrando declarabimus. Sed et schemata consensus adiiciemus figurasque illorum. Consensus enim primus die 12. Februarii fuit, alter die 18. Aprilis. Horum meminisse volui, ut quisque intelligeret cur eam particulam adiiecerit Ptolemaeus atque adeo non nihil etiam eorum quae iam acciderunt. Nunc vero ad