solum homines parvi ingenii, verum bruta animalia quadam vi naturae, occultaque praecognoscant, veluti tempora anni, quis enim ignorat mense Decembri futuram Hyemem, Martii Ver, Iunii Aestatem. Unde et Piscium genera quaedam apparant se gregatim ad peregrationes antequam tempora advenerint et similiter aves nidos praeparant. Similiter et Favonii post initium Februarii spirare incipiunt, ut Etesiae sub aestatae, quos ventos ut et alios certis ferme temporibus adeo tuto expectare licet ut reditum planetarum ad loca constituta, omnia autem haec ob id facile dignoscuntur, quoniam a Solis motu pendent. Porro cum Solis motus sit inter omnium syderum simplicissimus, et Sol ipse astrorum potentissimus, ut non facile impediri possit quod decernit, et certo et facile, et constitutis temporibus praescire quae expectantur contingit. Quae vero motus magis varios habent, et non adeo robusta sunt, sunt tamen simplicia, ab his qui non omnino rudes sunt, sed aliquam artem tenent, praesciri possunt, velut ea quae a Lunae et stellarum fixarum cum Sole configurationibus pendent, qualia sunt procellarum et ventorum fortuiti quidam eventus nautae cognoscunt et si motuum astrorum paulo diligentiorem notitiam haberent, exquisite talia praedicere possent. Quid igitur obstat quod si quis naturam horum syderum perspectam habuerit et numerum motuum perfecte teneat, sit quoque praestantis ingenii vir, et norit ordinem et consequentia recte concludere, quin per has notas qualitates calidi, frigidi, humidi et sicci, quocunque tempore proposito ac loco qualitates status aeris cognoscere non possit? Inde ut ex qualitate circumdantis nos aeris etiam qualitatem corporis primo quidem generaliter omnium hominum simul, deinde singulorum dum nascuntur, ultimo vero praesentis status, agnoscat. Utpote si Soli Mars iungatur in Leone arida quidem primo atque fervens erit constitutio temporis illius, tum vero omnium hominum generaliter et qui eo nascentur tempore calidi erunt, atque sicci immoderate, praesertim cordis, atque ob id animi iracundi, crudelis, ambitiosi, prompti, rapacisque. Qui vero iam nati sunt his quidem qui frigida et humida sunt intemperie praediti salutem afferet corporis, atque animi moderationem. Illis vero qui calido et sicco sunt temperamento, ardorem, aestum, morbosque ob id biliosus, iram quoque, imo iracundiam et praecipitem animum praestabit, hecticos vero debilesque iam factos immoderata caloris et siccitatis intemperie enecabit. Manifestum est igitur quonam pacto ex simplicibus qualitatibus, ac primis stellarum Ptolemaeus in constitutionem temporis primo, inde hominum generaliter, tum temperiei singulorum, tum qualitatum corporis (qui enim calidi et sicci cordis sunt, hi idem hirsuti pectore et graciles erunt), inde ad animi qualitates procedens, audaciae puta et furoris cognitionem deveniat. Deinde etiam ad singulorum salutem, aut morbos, aut mortem, aut casus alios fortuitos procedet. Constat autem ex his rerumque ipsarum natura quaedam iam factis ex astris decerni, quaedam his quae nondum facta sunt, iuxtaque haec duo praedictionis esse genera. Veluti si homo valebit dicabitur, pugnabit, longaevus erit? Circa facta versatur an tempus hoc serendo aut propagationi opportunum? Circa facienda atque haec de textus expositione dicta sint. Caeterum tria quae ad intellectum pertinent silentio pertransire non par est, primum quidem quod manifestum est Ptolemaeum existimare mutationes corporum humanorum caeterorumque non fieri nisi per ambientis nos aeris mutationem, utque dicebat poeta:
Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit
uno eodemque igni.
Sic ex ambientis eadem constitutione varios in variis corporibus effectus contingere atque etiam casus. Alterum est quod quanquam Ptolemaeus omnia in primas qualitates referre videatur, non tamen id haud verum est, aut verum