rabitur. Nunc satis est edocuisse ea, quae ad intellectum verborum Ptolemaei pertinent de existimatione, adeo ut nunquam legisse me meminerim principem aliquem insignem, imo ne philosophum quidem praeter architam naufragio periisse, cum tamen multi a saevissimis tempestatibus vexati sint. Iuvat igitur in itineribus et in negotiis multos secum ducere. Et praesertim rei peragendae vel itineris gnaros et fidos, et fortes, his etenim iuvantur manifestissimis naturae causis et evidentibus, tum etiam quia talibus plerunque felicia sydera favent, infelicia non obsunt. Atque haec dixisse volui quae ad praesens caput attinent, quoniam tractatio est scientiam astrologiae utilem esse. Caeterum convictus nomine iuxta Haly sententiam intelligimus uxorem, filios, et familiam. Haec enim cum corpore iuncta sunt.
Textus XXII
Sequitur utilitatis consideratio quam et ipsam paucis absolvemus, sed prius constituendum videtur, quid utile hac in parte intelligi et ad quem finem referri velimus. Nam si animi bona spectabimus, quid poterit esse optabilius ad tranquillitatem, gaudium, felicitatem, quam haec de qua loquimur futurorum cognitio, qua et humanorum et divinorum contemplatores efficimur? Sive corporis magis a nobis respectus habetur nulla est scientia qua intelligi melius possit quid uniuscuiusque constitutioni aptius conducibiliusque sit. Quod si forte non est largitrix opum et gloriae et aliorum huius generis, non feramus moleste, cum idem crimen totius philosophiae inveniatur. Nihil enim horum ipsa quidem docet acquiri, sed ut neque hanc ideo damnamus, ita etiam nostram scientiam conservabimus, maiores et potiores utilitates persequentes. Omnino si quis exquirat, reperiet a nulla plane re quae alicuius momenti sit, huius scientiae reprehensionem duci.
〈Commentarius〉
Quod inutilis esset haec scientia obiicere illos iam te audivisse satis existimo, nunc vero argumento pulcherrimo hanc obiectionem diluit ipse Ptolemaeus atque coarguit, argumentumque demonstrat profecto, estque sententia haec praestantior quam hucusque tradiderit, est autem talis. Omnis scientia per se utilis est, etiamsi nullum alium habeat finem, sed iam vos fatemini iudiciorum astrorum aliquam esse scientiam, igitur iudiciorum astrorum tractatio utilis est. Maiorem propositionem assumptam declarat, quia cum triplicia sint bona, ut Aristoteles in Ethicis docet, animi, corporis, atque fortunae. Animi quidem bona sunt, virtutes atque eruditio. Nam ut primo primae Philosophiae habetur, omnes homines natura scire desiderant, nihil autem est optabilius, neque felicius quam naturale explere desiderium. Id vero tanto maius est, quanto ea quae cognoscuntur nobiliora sunt, rariora, et magis optata, at nihil magis optatum quam futura scire, nihil vero nobilius quam cognitio coelestium rerum. Estque ac si quis in concilium superum advocetur. Raro vero haec scientia atque paucis omnino concessa, propria vero ipsis intelligentiis. Esse vero aliquam felicitatem in contemplatione, atque eam egregiam et singularem docuit Aristoteles duodecimo primae philosophiae dicens vita quidem in nobis parvo tempore qualis sempiterna diis dum contemplamur. Itaque constat maximam faustitatem et huius scientiae solum studio atque cognitione accedere. Sed neque si ad corpus respicias, inquit Ptolemaeus, nulla scientia hac utilior esse poterit