Similiter et in coniunctionibus ipsis solum planetarum discrimen est ut quamvis ad eandem partem redeant, neque id tamen nisi post multos ac multos annos, imo post multa secula, non tamen in eodem minuto partis reditus fiet. Et quanquam etiam ad idem minutum rediret, non tamen in eadem parte epicyclus, aut eccentricus absidem habebit in qua prius, quo fit, ut planeta ipse altio sit, vel humilior quam in priore coniunctione. Erit etiam planeta aliam habens latitudinem, aut in alia coeli parte collocatus, utpote in priore in nono loco in posteriore in duodecimo, ut quae in Gallia circa religionem significabuntur in priore congressu, significentur supra discordias in posteriore. Et quae eadem sunt obiecto, utpore circa religionem in Palaestina per primam coniunctionem, in Gallia per secundam expectare oportet. Illud praeterea contingit cuius exemplum praestitisse referunt Publicum Nigidium Figulum, is enim accepta rota duabusque simul effusis guttis, dum celerrime illam versaret ac toto impetu ubi rota moveri destitit, guttae quae simul ceciderant, procul altera ab altera inventae sunt, quod ex astris nihil eodem modo atque coelo, horum inferiorum comparatione, procedit. Unde Albubater in libro De nativitatibus refert, singulo horae momento ascendere viginti quatuor millia roboat coeli, quorum singulum diversam habeat haheat B naturam atque colorem. Istud vero quanam ratione dicere potuerit incertum est, sed tamen hac ratione dictum existimo, quod cum coeli octavi magnitudo tanta sit, ut si etiam in mille quadringentas quadraginta partes dividatur, totidem enim momenta horae in uno die naturali contineri certum est, unaquaeque pars plusquam ducenta millia Italicorum milliariorum continebit. Atque haec una est difficultas cognoscendi aeris qualitates, scilicet non reverti congressus aut configurationes, ad quam dissolvendam nulla cognoscendorum motuum coelestium diligentia accedere potest.
Hucusque duas causas explicavimus propter quas in diiudicandis aeris qualitatibus astrologi falluntur, atque utinam haec tantum esset causa seu causae in permutandis aeris qualitatibus, nempe venti afferunt et referunt nubes, ut necesse sit etiam illorum originem nosse, sed Ptolemaeus vult, ut a ventis initium praedicendi sumamus. Porro qualitates quae in ambientem aerem referuntur, si non sint qualis lux atque id rationi consentaneum est fieri, necesse est ut flante vento syderum constitutiones et promissa ex uno in alium hominem et ex una in aliam regionem transferantur, alterque pro altero occidetur, aut infirmabitur, aut ditabitur, quae omnia cum absurda sint, dicendum est ea quae in continenti ab astris recipiuntur, quaedam quidem ut qualitates, quaedam ut sonos, quaedam vero ut lucem recipi. Qualitates quidem plene transmutantur ex loco in locum lux nequaquam, sonus vero medio modo. Impressiones quoque quae a coelo fiunt per consensum recipiuntur in subiectis non secus ac Herculeus lapis vires a certa coeli parte obtinet. Atque haec sola ratio est, qua et Ptolemaei opinionem et scientiae iudiciorum authoritatem et veritatem et ipsam adversus nimis callidas contradicentium disputationes fueri possumus. Iam vero ubi diligenter utrasque has difficultates quas Ptolemaeus proponit evaserimus, via nobis latissima aperta est. Maior etenim vis astrorum est quam ut quisque eam existimare possit, namque et legum mutationes et imperia, et miracula naturae quae varii in varia referunt, ab his prodeunt. Naturae miracula dixi, non quae divina fiunt providentia, ut mortuorum resurrectio. Itaque Ptolemaei via, velut et Aristotelis in philosophia, sic ab errore remotio est in tradendis regulis eorum quae futura sunt, ut illustres praedictiones atque admirabiles pariat.
Textus XVI
Quod autem ad genethliologica et alia singulatim et peculia-