quoniam tamen septima deterior est sexta, ideo nihil minus significat tota sexta domus, quam eius initium. Regula haec enim declarata est superius dum de locis apheticis ageremus. Quod cum duo loci coniuncti habent eandem significationem, pars ultima unius, quae alteri committitur eandem ferme habet vim et aliquando maiorem, si validiori in ea causa committatur, quam initium. Tertium, quod rem facit evidentem et auget, nam pauci sunt, qui aliquibus vitiis vel morbis non detineantur iuxta poeticum illud, quisque suos patitur manes, scilicet constitutio maleficae in angulo cum luminari, vel in opposito eius, vel quadrato, tunc enim vel vitia facit, vel morbos graves, et inseparabiles si solum in sexto loco sit. Velut in secunda genitura, Mars in sexto loco est, radiisque quadratis Solem in medio coeli petit, radiisque ipsi succedunt Soli non illum antecedunt. Hic aliud adiiciendum quod observavi, maleficas in sexta domo positas, plus longe efficere, quam radiis locum afficientes. Quartum, quod in hoc statu sola una malefica etiam antecedens potest morbum inferre dummodo malefica sit in angulo ad unguem, hoc est, esse secundum centrum quintum, quod tales pestilentiae contingent pro natura trium principalium, seu potius quatuor, scilicet loci mundi, puta primae vel septimae domus, medii coeli, vel imi, duodecimi vel sexti loci, et pro natura signiferi duplici scilicet a configuratione stellarum et locis respectu punctorum cardinalium, ut saepius diximus, et maxime in capite praecedenti. Et a natura maleficae, et affecti syderis et natura stellarum illis configuratarum, propterea difficile est invenire morbum simplicem, aut vitium propter tot causas, quae principalibus commiscentur. Tertium est, quod nos adiicimus plurimum referre, si domini locorum ad corpus pertinentium, id est, ascendentis vel loci Lunae, vel ipsa Luna in iis locis male afficiantur a maleficis extra positis, aut si maleficae in his positae illas alibi constitutas male afficiant, dico autem septimam et sextam domum, nam prima rationem habet patientis loci, id est, eius qui afficitur potius, quam qui afficiat alium. Quamvis contingat etiam maleficas ibi positas nocere propter luminarium ab illis iacturam.
Textus LIII
Partes enim uniuscuiusque signorum loco horizontis affecto circumfusae significabunt corporis partem laboraturam, et utrum vitium futurum sit an morbus an potius utrunque, astrorum vero naturae horum eventuum genera et caussas aperiunt. Nam ex potissimis hominis partibus Saturnus praeest auditui dextro, vesicae, spleni, pituitae et ossibus.
Iuppiter tactui, pulmoni, arteriis et semini.
Mars auditum sinistrum possidet, renes, venas ac pudenda.
Sol visui imperat et cerebro, cordi, nervis et denique dextris omnibus.
Venus in olfactum, hepar, et carnem dominium exercet.
Mercurius sermonem gubernat et menti, rationique praesidet, linguae etiam, felli et sedi.
Luna gustui et gulae, stomacho, ventri, vulvae, et sinistris omnibus.
〈Commentarius〉
Videtur in his verbis quaedam contradictio, quoniam primo dicit quod partes signorum significant partes corporis laborantes et etiam an sint vitia, vel morbi, vel utrunque, et post modum dicit istud de planetis, nam docet quod