Modus autem conficiendi hanc tabulam est, ut sub elevatione poli tui queras arcum diurnum dati puncti, ut Monteregius docet, et est ascensio obliqua inter punctum datum et suum oppositum, sicut nocturnus est obliqua ascensio, inter punctum oppositum et punctum datum, et dimidium eius est arcus semidiurnus, aut seminocturnus, et duodecima pars horaria tempora diurna aut nocturna loci. Velut volo horaria tempora initii Arietis in altitudine poli 31. partes video quod differentia ascensionum inter initium Arietis et Librae, sub altitudine poli 31. partium est partes 180. igitur arcus semidiurnus est, partes 90. et horaria tempora partes 15. minutum 0. Item volo horaria tempora 12. partes Piscium, sub altitudine partium 44. minuta 20. Invenio ascensionem obliquam 12. partes Piscium, partes 350. minuta 18. et 12. partes Virgine, partes 156. minuta 32. igitur arcus diurnus est, partes 166. minuta 14. et horarium tempus duodecima pars eius partium 13. minutorum 51.
Tabula horariorum temporum |
|||||
Poli |
44 |
20 |
Ele. |
||
G. |
G. |
M. |
G. |
||
♎ |
♈ |
15 |
12 |
27 |
|
3 |
15 |
12 |
27 |
||
6 |
15 |
24 |
24 |
||
9 |
15 |
36 |
21 |
||
12 |
15 |
47 |
18 |
||
15 |
15 |
58 |
15 |
||
18 |
16 |
9 |
12 |
||
21 |
16 |
21 |
9 |
||
24 |
16 |
32 |
6 |
||
27 |
16 |
43 |
3 |
||
♏ |
♉ |
16 |
54 |
♍ |
♓ |
3 |
17 |
5 |
27 |
||
6 |
17 |
15 |
24 |
||
9 |
17 |
25 |
21 |
||
12 |
17 |
35 |
18 |
||
15 |
17 |
45 |
15 |
||
18 |
17 |
45 |
15 |
||
21 |
18 |
5 |
9 |
||
24 |
18 |
14 |
6 |
||
27 |
18 |
22 |
3 |
||
♐ |
♊ |
18 |
30 |
♌ |
♒ |
3 |
18 |
38 |
27 |
||
6 |
18 |
44 |
24 |
||
9 |
18 |
50 |
21 |
||
12 |
18 |
55 |
18 |
||
15 |
19 |
0 |
15 |
||
18 |
19 |
4 |
12 |
||
21 |
19 |
8 |
9 |
||
24 |
19 |
10 |
6 |
||
27 |
19 |
10 |
3 |
||
30 |
19 |
11 |
♋ |
♑ |
|
Textus XLIIII
Discernemus vero deinceps in unaquaque praedictarum occursationum aut obituum iuxta ordinem ab iis qui temporis brevissimi sunt acceptum et interemptrices et scalares quaeque alias per traiectiones eveniunt prout inficitur occursus, aut iuvatur ad eum quem diximus modum et pro singulorum occursuum temporali exitu. Afflictis enim simul et locis et in exitu annorum revolutione stellarum inficiente praecipua loca mortem certam expectare oportet; at si alterutrum horum humanae naturae laboranti succurrat, assultus magnos et graves; utroque vero iuvante languores tantum aut damna et deportationes temporales, horum peculiari ratione accepta ab occursantium locorum ad geniturae negotia necessitudine.
〈Commentarius〉
Docet duo, primum de interficientibus, secundum de climatericis, id est, qui inaequaliter, ac quasi repente afficiunt vitam, quia quandoque iuvantur per traiectiones aut laeduntur, seu per occursus, quemadmodum superius dictum est. Nam tales finientibus etiam annis per revolutionem stellarum in progressione, ut in quarto libro habebitur. Si ab utroque laedantur, mors certa est, si vero unum iuvet, alterum laedat, hoc autem praetermittit dubium est de vita. Sed ideo praetermisit, quia est ac si nihil iuvaret, aut laederet. Si vero unum iuvet reliquum non iuvet, neque laedat, erunt magni insultus et graves, non dico pericula tantum, sed cum periculis laesiones. Si vero utrunque iuvet, pro morte erunt morbi, pro paupertate iacturae pecuniarum, pro supplicio exilia, pro iactura existimationis peregri-