Praefatio ad lectorem eiusdem utilissima admonitio
Quanquam nemo soleat ei arti quam profiteri vult adversari ingenui tamen est viri, maiorem habere veritatis commodique communis mortalium quae ambitionis atque absurdae consuetudinis rationem. Nam et Cicero de rhetorica agens sapienter disputat an ea ars plus commodi civitatibus attulerit mihi sane videtur scientiam artium parum exactam plus afferre damni quam utilitatis. Tum vero maxime in difficilioribus ac nobilioribus disciplinis evidenter id accidit quales sunt medicina et astrologia praeter id quod vana spe pleni deserunt naturalia et praesentia auxilia omittunt etiam consulere illos qui in eadem re peritiores fuerint deserunt occasiones audent supra vires atque segnes in negociis efficiuntur adeo oportet haec noscere, ut etiam sciamus in quibus facile decipimur, ut vix unquam scopum attingmus. Et nisi tempus certo scire liceat, dico annum, mensem, diem, ad horam usque exemplo ascletarionis, si fabula non est, Francisci Mariae Ferrariensis quod certum est fabulosum non esse, irritum praesagium esse existimemus. Hoc autem in omnibus fortuitis requirimus, opibus adventiciis, morbo novo, vulnere, casu, ictu ferae vel serpentis laesione, coniugio, filio, potentia, honore, morte, exilio atque huiusmodi. In quinque autem causis praesertim neque facile aberramus neque prorsus indigemus temporis notitia cum nullum tempus praefinitum sit ei rei quae nobis connascitur, huiusmodi sunt forma corporis, robur aut morbosus habitus, ingenium seu memoria et mores. Ultimum est natura quaedam prona ad calamitatis et infortunia, quae tota in vita eveniunt, in his siquidem ex primo intuiti genesis, maxime natura et fortuna parentum cognita, licebit pleraque divinare, quae sunt illi propria ac peculiaria et magis evidentia, ut contra in caeteris nec magno studio liceat quicquam recte diiudicare. Quod si omnino pergas contra ire et vates ridiculus evadet et qui cum consulit semper erit calamitosus refertque id praemium praeposteri studii disciplinae huius.