Docet hic Ptolemaeus prius explodendos illos duos errores, quibus ars in utilis esse videretur seu nulla esset, seu etiam quod esset nihil prodesset. Cum enim haec ut declaratum est cognitio ad artem non ad scientiam referatur sub lato fine quo ars consistit, ars nulla esset. Sed dices ex primo physicorum non pertinere ad artificem disputare contra negantes sua principia. Verum non ad artificem, sed ad primum philosophum naturalem scientiis at vero in artibus, ut Galenus facit, experimento pugnandum. Itaque primum dicit disputabimus, contra eos qui negant aliquam esse cognitionem, deinde contra illos qui dato quod sit affirmant esse inutilem. Ex quo patet aliquos esse mentis habitus qui ex nullo quinque generum in quae habitus dividuntur erunt, velut gratia exempli qui figuras geomantiae norunt fabricare et qui cicere collimabat merito ab Alexandro Magno contemptus, inquit enim Galenus, artificialium praeceptorum commune est ut sint utilia.
〈I.2〉 Caput II
Textus X
Principio evidentissimum est et non indiget verbosa probatione, pertransire et diffundi vim quandam ab aetherea et sempiterna natura, in universa terrae circumposita et semper mutationi obnoxia, quaeque sub Luna sunt prima elementa ignis et aeris, quae quidem ipsa includantur et agitentur aethereis motibus, includant autem et coagitent inferiora omnia, terram et aquam et quicquid in illis nascitur animantum aut germinum. Nam et Sol ipse una cum coelo circundante omnia terrestria perpetuo quasi ordinat, non modo per mutationes statorum in anno temporum, quibus animantibus vita, germinibus fructus quibusque suis tribuitur et laticum fluctus et corporis affectiones procurantur, verum et quotidiano circuitu, cum calefaciens et humectans, tum arefaciens et refrigerans constanti ordine et modo pro figurationibus convenientibus ac puncto verticali nostro. Luna vero, ut proxima terris, manifeste in terrena influit, cum illa enim consentiunt et commutantur pleraque omnia et animata et inanimata, ipsi fluvii nunc augescunt nunc decrescunt, secundum lunarem splendorem, ipsaque maria impetu diverso pro eo ac illa oritur aut occidit feruntur, denique germina ac animantes, aut omnino, aut aliqua ex parte una cum Luna incrementa et detrimenta sentiunt. Iam stellarum decursus plurimum significant in aere, vel aestus vel ventorum vel hyemis, quibus convenienter et terrena afficiuntur. Ipsarum autem inter se configurationes, cumque congressae effectiones suas commiscent, plurimarum et variarum mutationum causae sunt. Nam quamvis Solis vires in ordine generalis constitutionis antecellant, ipsae tamen in reliquis aut adiiciunt aliquid illi, aut demunt. De Luna quidem res est et manifestior, et crebrior per interlunia,