figuram coeli vel etiam cum in nativitate alterutrius parentum significatores filiorum fuerint in bicorporeis. Nam illo significatore in ascendente posito eadem figura pluribus filiis, qui inter se fratres erunt serviet.
Nepotes avis erunt similes, quando significator patris iunctus fuerit significatori filii et similiter de avia et nepte. Sed in his idem continget si Venus de die aut Luna de nocte, filiarum fuerit significatrix. Posita enim alterutra in ascendente figura illa matri et filiae nati serviet, unde neptis aviae similis erit.
Filii fratrum patruis aut filiae amitis similes erunt, cum genethliaca figura eius, qui uni pater est, alteri frater, eundem habuerit fratris et filii significatorem aut non eundem, sed coniunctos licet diversos. Et haec semper a nativitate illius intelligenda sunt.
Caeterum ut ad patris genesim revertar, dubitabit aliquis quomodo possit fratris significator in ascendente poni cum non sit et cum aderit vel iam adfuit loci planetarum saltem Lunae sensibiliter sunt mutati? Sed illud contingit quod quemadmodum materia in materia posita est, ita et formae et causae nati, et parentis sunt alterae in alteris posita, absque temporis ulla successione manifestum est autem quod cum esset nocturna genitura Saturnus in ascendente poni debuit, quo constituto significatur pater a nativitate nostra debilis, pauper ob sortem pessime collocatam et implicitus. Direxit igitur Lunam, quae erat aphaeta et pervenit in 23. annis ad Solis oppositum et ascendens ad quadratum eiusdem et quia erat senex octuagenarius, mortuus est. Et nisi fuissent radii trigoni Veneris et Mercurii ad ascendens non tam diu distulisset mortem, quia figura est debilis et si comparaveris hanc figuram propriae geniturae parentis inferius sub octava genitura exponendae parum videbis varietatis, nisi quod in illa videbis statum iuventutis et senectutis, hic tantum senectutis, quia solum temporis quo supervixit post meam nativitatem et ex hoc patet quod figurae per talem extractionem commutantur in longe melius quandoque aut deterius. Et ideo contingit quod filius clarissimus potest habere patrem ignobilem, et egregius pater filium nebulonem.
In hoc considerandum est, quod maiorem longe vim habet primo geniti genesis, inde secundi filii, atque ita deinceps. Et si primus pareat non prorsus significatum illius extinguitur, sed manet magna ex parte, ita tamen, ut viventibus, quo ad actiones vitae cedat, scilicet divitiarum amicorum itinerum, sed et ad animi laetitiam, tristitiam et etiam morbos quod ad vitae longitudinem tamen primo geniti decreta manent, et quo ad gloriam. Qua enim ratione mortis eius signa disposita sine eadem, et ut possit continuari decreta superstitum pa-