PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 205

Facsimile

autem magis manifestum est in stellis fixis, quarum applicatio ad Solem si egregiam habet latitudinem non multum impedit. Quinimo exortus potius heliaci talium, quam coniunctiones cum Sole, sunt observandae. Sed quod ad causam attinet maiorem habet difficultatem vult tamen dicere quod trigonus gratia exempli fit cum arcus interceptus est centum viginti partium, et in centro terrae unius recti cum tertia, sed ista quantitas anguli non variatur manifeste propter latitudinem, quia arcus circulorum magnorum qui se intersecant in eclyptica ferme non differunt sive sumantur ex eclyptica, sive ex circulo transeunte per centra planetarum, adeo ut octo partes latitudinis faciant differentiam quindecim minutorum tantum in veris locis. Ex quo patet quod opinio Blanchini est falsa de proiectione radiorum, quantum ad latitudinem, nam ut ex sphaerae ratione habetur, radii ad centrum venientes sunt aequalis ambitus. Ideo optime causam reddidit Ptolemaeus ex quo colligitur unum pulchrum, scilicet, quod Ptolemaeus non considerat, radios planetarum ut ex uno perveniunt ad alterum, sed ut perveniunt ambo ad centrum terrae et in ipso angulum faciunt. Sed hic occurrunt plures dubitationes. Prima quia Ptolemaeus inferius in tertio libro dum de vita agit, latitudinem non considerare videtur. Rursus quia reiicit hic defluxus atque applicationes quae non sunt in eclyptica, hoc autem experimento non consentit, cum omnes ferme coniunctiones planetarum evidentes faciant effectus, cum vix ex centum una in eclyptica fiat. Praeterea videmus fixas quae procul sunt a zodiaco Luna illis coniuncta agitare tempora. Propterea respondeo ad omnia haec quod sententia Ptolemaei, est quod coniunctiones omnes referantur ad eclypticam, quia tunc dicunt sydera esse iuncta quando linea ducta per polos transit per ambo centra, et tunc necessario dividit eclypticam, igitur cum sydera illa sunt iuncta ipsa sunt in eodem puncto eclypticae et haec est causa Mathematica. Alia naturalis quoniam vita et reliqua ut dictum est sunt per lucem Solis, et Sol semper sub eclyptica fertur, ideo auxilia et detrimenta ad illam lineam referri debent. Verum sententia Ptolemaei est quod defluxus illi et applicationes ad lineam illam referri debent, quia quanto propinquiores fuerint planetae aut inerrantes, tanto maiores facient effectus quanto remotiores debiliores. Non tamen variantur tempora aut effectuum genera. Fixae tamen, propter magnitudinem et stabilitatem, magnos praestant effectus etiam quod procul sint, maiores tamen longe cum exoriuntur heliacae vel cum ipsis planetis, propter duorum magnorum circulorum intersectionem, et etiam propter causam naturalem manifestam, quae est aeris immutatio repentina.

Textus LXV

Ex quibus omnibus evidens fit habitudines stellarum singularum exquirendas cum ex propria natura earum tum de natura signi in quo fuerint, nec non secundum configurationem ad Solem et cardines, quae cuncta a nobis indicata sunt.

〈Commentarius〉

Tria sunt quae de futuris praecognosci ab astrologo quaeruntur genus eventus, magnitudo, et tempus. Genus eventus, utpote si futurus sit sapiens aut stultus, pulcher vel deformis, robustius vel imbecillis, dives vel pauper, et ita de aliis. Magnitudo, ut si futurus sit valde dives, vel valde pauper, vel valde magnus, vel valde parvus. Tempus, autem ut si in pueritia vel adolescentia, iuventute vel senectute, et quo anno mense et die ac hora ista fient bona vel mala. Primum ergo genus ex quatuor dicit Ptolemaeus sumitur, ex natura propria planetae, quia Iuppiter gratia exempli, praestat temperamentum, et quia virtutes, et boni mores, et naturae robur consistunt circa temperamentum, ideo Iuppiter significabit haec omnia. Et similiter significat divitias et honores, quia talia