PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 101

Facsimile

busque argumentis effectus maximos tribuunt, velut Firmicus in sua illa admirabili mathesi. Per qualitates etiam, quia ut habetur a Galeno in libris De simplicibus medicamentis ex calido et frigido, sicco atque humido, quae nomine primarum qualitatum intelliguntur, procedunt asperitas, exustio, incisio, taliaque multa quae secundarum qualitatum nomine appellantur. Rursus ex his procedunt qualitates aliae quas tertias vocant, velut generandi semen, ut lac, rursus ex his similitudine substantiae conflata fiunt aliae qualitates opere quidem sensui manifestae, sed operis ratione occultiores, quas catharticas vocant, seu purgantes, ab his demum etiam aliae obscuriores intellectu quas vocant proprietates, ita astrologus, inquit Ptolemaeus, eodem modo procedit. Sit cuipiam gratia exempli Luna in tertio loco in Cancro, Saturnus vero in sexto in Libra, tunc Saturnus immoderatam frigiditatem humidamque intemperiem in cerebro Lunae ratione operabitur, pectus quoque angustum atque debile easdem ob qualitates efficiet, ab his igitur qualitatibus immoderata pituita generabitur, quae ob debilem naturalem calorem a Saturni siccitate factam in pulmones descendet, ab his secundo loco genitis tertia procedet dispositio, scilicet spirandi difficultas, a qua rursus extenuatio ipsius corporis et tabes, propter exiccationem in corde factam, propter prohibitam respirationem cum frigiditate iunctam. Namque tam pulmo, quam pituita frigida supponuntur. Ecce vides quonam pacto ex Saturni et Cancri immoderata frigiditate tum humida qualitate immoderata etiam Cancri et Luna, tum etiam robore Saturni in Libra, et loco qui morbos decernit, atque id etiam qualitatum primarum ratione, ut suo loco ostendetur, in tabis cognitionem futurae devenimus, seu praesentis seu praeteritae, atque hic modus naturali contemplationi quemadmodum Ptolemaeus dicit persimilis est.

Textus IIII

Atque ita ne ab ullo, cui veritas curae sit harum rerum comparatio fiat cum prima et immutabili scientia, ubi intellexerit materiae et illius habitudinis imbecillitatem et difficultatem coniecturae capiendae.

〈Commentarius〉

Declarat non esse comparationem inter haec duo genera, quoniam inter propinqua solum est comparatio, sed scientia iudiciorum astrorum quadruplici ordine inferior est, quo ad certam notitiam atque securam scientiam, quae traditur in libro de motibus ipsorum, quem Arabes Almagestum vocant. Duos tamen Ptolemaeus tantum ordines declarat, scilicet modi cognoscendi et mutationis materiae, namque mathematica nobilior est scientia naturali quoniam certior hocque philosophus fatetur. Secundus ordo est, quia in philosophia naturali etiam scientia de coelo certior est scientia istorum inferiorum, quia coelum est perpetuum et sempiternum, sed ista inferiora sunt corruptioni obnoxia. Tertia, scientia de astris est ex suppositis exquisitis, habitis per instrumenta et observationes, sed scientia de iudiciis, cum non habeat signa exquisita nec cognita ad unguem ideo minus certa redditur. Accedit quarta differentia quia scientia de astris est simpliciter de illis, sed scientia iudiciorum est comparativa, et ideo coniecturalis quare in certitudine non est haec illi comparanda. Non solum autem liber de motibus astrorum duos illos habet fines a Ptolemaeo descriptos, scilicet veritatis scientiae causa et futura dignoscendi, sed etiam multos alios usus, primum quidem in legum observatione. Iudaei enim Pascha celebrant a novilunio quod primum aequinoctium sequitur; Christiani et ipsi Paschatis rationem ita observant, ut coniunctio luminarium in diem passionis qui tertius est ante Pascha incidere non possit. Gentes etiam omnes dies in hebdomadas iuxta septem planetatum numerum distribuerunt,