dixi apheta, quantumcunque potens cum cadit ab altero, nullam retinet vim, nisi sit ascendens, quia est quasi quaedam mutatio et non communis administratio. Gubernator vero debet praeferri luminaribus quando duas habuerit conditiones, prima quod ipse fuerit in meliore loco aphetico quam luminaria, secunda quod habeat tres ex quinque dignitatibus, in loco Solis et coniunctionis praecedentis nativitatem et ascendentis et item tres alias in tribus aliis locis, scilicet Lunae et loco oppositionis luminarium praecedentis nativitatem et loco partis fortunae. Et tunc dicitur gubernator utriusque temporis, sicut in nativitate mea est Mercurius. Est enim dominus domus et altitudinis loci coniunctionis, et primus dominus trigoni Solis et rursus dominus domus et altitudinis loci oppositionis et dominus primus trigoni partis fortunae. Tam coniunctio enim quam oppositio praecedens nativitatem meam fuit facta in Virgine, et locus Solis, et partis fortunae fuit in Libra.
Dubitat explanator, quia in aliqua genitura nocturna in qua praecessit oppositio, ubi moderator, et pars fortunae essent sub terra rerra B, posset deesse locus apheticus? Respondet quod si praecessit coniunctio in nocturna genesi, ascendens pro apheta non deest si oppositio sors necessario cadit noctu, supra terram igitur erit apheta. Non enim indiget certa domo, ut nec horoscopus cum sit ascendens Lunae.
Circa haec notanda sunt tria. Primum quod iam dictum est, sed repeto ob vehementem utilitatem, scilicet quod per quinque dignitates intelligit domum altitudinem, duplicem trigoni dominum, et finem ac configurationem, ut supra dixit. Secundum, quod si in nativitate diurna praecedat oppositio luminarium proximior, tamen debemus accipere locum coniunctionis, quia Sol est potentior Luna. Et similiter in nocturna, quamvis coniunctio sit proximior nativitati oppositione, debemus accipere locum oppositionis, quia Luna favet oppositioni cum in coniunctione nullam habeat potestatem. Et hoc non tamen ausus fuissem dicere, nisi colligeretur a Ptolemaeo in textu. Tertium quod locus oppositionis etiam in hoc casu est locus luminaris, quod invenitur supra terram tempore ipsius oppositionis, et hoc est, quia Sol propter suam magnam potentiam non patitur sibi eripi privilegium suum, quod est quod in diurna oppositione, nisi sit in gradu occidentis, locus eius debet praeferri loco Lunae.
Arabes significatorem vitae adesse necessarium existimant, nec sufficere solum aphetam. Vocant autem hunc significatorem alocodes. Cum vero eligunt qui potestatem aliquam habent in loco aphetae, ipsum respiciat, innituntur autem septem rationibus. Prima est, quod non deceat naturalis vitae terminos esse fortuitos, sed si sumantur ab aphetae solum directione erunt fortuitae, quia ab incursu cum anaereta. Praeterea quod multi evadunt a concursu aphetae, cum anaereta, et ita videtur incerta mortis ratio hoc modo, contra alii ante incursum pereunt. Posset etiam aliquis vivere annis prope 225. posita prima parte Leonis ascendente, sub altitudine poli partium 60. et benefica respiciente, primum abscissionis locum in frigidissimis etiam regionibus plus viverent, quam temperatis, quod et rationi philosophorum et experimento repugnat. Ptolemaeus quoque in capite de finibus commemorat numerum annorum maiorum, qui quorsum essent, si nulli usui essent utiles. Nec ulli usui utiles esse possunt, nisi vitae decretis ac termino. Praeterea cum videamus et familias quasdam non excedere certum vitae spacium, ut de quibusdem vicecomitibus, qui quinquagesimum annum non attingunt. Verum Ptolemaeus innixus est firmissimis experimentis ac rationi. Igitur ad primam dicimus et naturalem vitam finem habere fortuitum. Naturali morte pereunt solum cum apheta ad suum quadratum pervenerit atque hic est ultimus vitae naturalis terminus in unaquaque regione. Ad secundum non concordant pro-